Series VI Band 4 · No. 288.
Periculosa in Cartesio
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85]
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85]
Periculosa in Cartesio
Cartesius Princip. part. 1. art. 28 nullas inquit, unquam rationes circa res naturales *a fine quem Deus aut natura in iis faciendis sibi proposuit desumemus, quia non tantum nobis debemus arrogare ut consiliorum ejus participes esse putemus*. Haec si ita sint periit Anatomicis consideratio de usu partium. Periit etiam theologia naturalis; neque enim praemia ac poenae post mortem naturali ratione nisi argumentis a fine sumtis demonstrari possunt. Occulte hic insinuat Deum non agere secundum rationem boni.
Artic. 34. requiritur etiam voluntas ut rei aliquo modo perceptae assensio praebeatur.
Artic. [37]. putat nos verum etiam perceptum posse non amplecti,
~~idque esse libere agere, non necessario; ideoque laude dignum.* Cum*
*tamen Deus et angeli non possint non amplecti veritatem, nec ideo minus libere et
laudabiliter agant. Videtur hic error haustus ex Jesuitarum Scholis. Explicat mentem
suam in Medit. 4. ubi Indifferentiam ait esse infimum libertatis gradum. Sed quae illic*
*dicit cum his nonnihil pugnare videntur. Indifferentia autem nulla videtur esse in rebus.
Artic. 38. *Nec, quemadmodum inter nos homines, si quis habeat potestatem~~
~~aliquod malum impediendi nec tamen impediat ipsum dicimus esse ejus causam; ita etiam
quia potuisset Deus efficere ut nunquam falleremur, ideo errorum nostrorum causa esse
putandus. Potestas enim quam homines habent uni in alios ad hoc est instituta, ut ipsa
utantur ad homines a malis revocandos, ea autem quam Deus habet in omnes, est quam
maxime absoluta et libera.*
*Hoc est defendere absolutum quoddam decretum, et Deo tribuere jus in omnia ex sola omnipotentia, quemadmodum et Hobbes facit; ita ut tyrannus ideo tantum culpandus sit, quia a superiore puniri potest; Deo autem impune (absit verbo blasphemia) liceat esse* *tyranno, quia neminem habet quem metuat. Si voluisset fines rerum cum Platone et Aristotele inspicere, intellexisset Deum non absoluto decreto, sed optimo modo, et fine quodam proposito omnia agere: ideoque non potentiam tantum ejus, sed et ipsam justitiam sive sapientiam et caritatem qua omnes creaturas rationales complectitur, in causa esse cur ita egerit quemadmodum egit. Quin ipse melius philosophatur in meditatione 4.
*Quemadmodum ~~artic. 26. non vult nos respondere objectionibus de
infinito, ita* artic. 40. 41. non vult nos respondere difficultati de conciliatione
~~liberi arbitrii et praeordinationis rerum*, quia mens nostra finita non*
*omnia comprehendit. Sed o bone vir non est hic quaestio de comprehensione rerum
infinitarum, sed de responsione ad argumentum thesi tuae contrarium. Tu vero respondes
ad conclusionem negando te ad respondendum teneri. Pari jure poteris quidvis tueri. Mihi
videtur hoc esse effugium vera animi sensa artificiose celantis Nicodemica prudentia.
Verebatur enim in artic. 26 dicere mundum esse infinitum, et in artic. 41 metuebat ne
Stoicae fatalitatis patronus haberetur.
Parte 2. Princip. artic. 9. inquit: *quamvis forte nonnulli aliud dicant, non tamen ipsos aliud ea de re percipere, sed cum substantiam ab extensione aut quantitate distinguunt, vel nihil per nomen substantiae intelligunt, vel confusam tantum substantiae incorporeae ideam habent, quam falso tribuunt corporeae, hujusque substantiae corporeae veram ideam extensioni relinquunt, quam tamen accidens vocant atque ita plane aliud efferunt verbis quam mente comprehendant.* Hinc sequitur eos omnes qui hactenus* *dixere accidentia panis remanere in Eucharistia idem sensisse cum Lutheranis, etsi aliter loquerentur.
Supra parte 1. Principiorum artic. 26. 27. Mundum indefinitum esse dixerat,*~~
*
~~fateturque [Principiorum part. 2, artic. 21.] *substantiae corporeae universitatem nullos
extensionis suae fines habere.* Hinc patet indefiniti nomen tantum eludendi causa ab eo*
*fuisse introductum.quod nullos in eo fines possimus invenire. Hic paulo longius progreditur
Parte 2. Principiorum artic. 34. subdividi quasdam materiae particulas in *tot partes, ut nullam cogitatione determinare possimus tam exiguam, quin intelligamus ipsam in alias adhuc minores reapse esse divisam.* Hinc sequitur corpus divisum esse in omnes* *partes in quas dividi potest, sive in minimas, id est in puncta. Id est non poterunt duo puncta assignari quae maneant simul. Nam si duo puncta maneant simul, utique cum duo sint, distantiam habebunt, adeoque portio ista materiae adhuc erit divisibilis in partes minores, adeoque reapse divisa.
Parte 3. Principiorum artic. [47]. Omnino, inquit, parum refert quid hoc pacto supponatur* *(qualia scilicet assumantur semina vel principia rerum, globuli scilicet aliaque id genus), *quia juxta leges naturae est mutandum. Et vix aliquid supponi potest ex quo non idem effectus (quanquam fortasse operosius) per easdem naturae leges deduci possit. Cum enim illarum ope materia formas omnes quarum est capax successive assumat, si formas istas ordine consideremus tandem ad illam quae est hujus mundi poterimus pervenire adeo ut hic nihil erroris ex falsa suppositione sit timendum.*
*Haec ille. Vix credi autem potest quam periculosa in his paucis verbis lateant, et vero in more positum est autori nostro vera animi sensa, cum odiosa videntur, obiter animis insinuare. Nolo hic ejus ratiocinationes examinare; tantum sententiam ipsam ejusque consequentias considerabo.
Statuit ergo: materiam omnes successive suscipere formas quarum capax: Id est omnia possibilia aliquando aut alicubi existere. Et ne quis putet alias esse formas quarum materia est capax; alias quae possunt fingi; ipse satis diserte ostendat, se de illis omnibus loqui quae fingi possunt; nam ideo recte ac tuto globulos aliasve quaslibet formas a se fingi ait.
Haec jam sententia si vera est, nihil relinquit voluntati divinae ex infinitis possibilibus eligenti optima ac perfectissima. Nec perfectio Dei Ethico quodam more in eo ponenda est, ut omnia quam pulcherrime cohaereant, justitiaeque sint consentanea, sed in perfectione metaphysica qualem fingit Spinosa, Cartesius autem diserte explicare non ausus est, ut scilicet omnia possibilia producat ne quid scilicet amplitudini ejus desit. Unde jam frustra de providentia et justitia ratiocinamur. Possumus in eam ex infinitis incidisse partem Mundi, in qua oportet justos esse infelices, et impios florere. Nec vero ea de re queri debemus, quemadmodum recte ait et Spinosa. Ita enim ferebat rerum perfectio, ne qua species deesset.
Denique Cartesius in respons. ad sextas objectiones num. 6. et 8. sibi persuadet ~~res*
*ideo esse bonas, quia Deus eas esse voluit, nec ullam esse rationem
bonitatis, quae fecit, ut Deus illas potius eligeret. Deus* voluit, inquit,
trianguli tres angulos esse necessario aequales duobus rectis. Ipsa ergo necessitas
voluntaria est, unde sequitur vel necessario egisse Deum ex solo caeco naturae suae
impulsu, quam voluntatem noster vocat, vel nihil esse necessarium; omniaque a Dei
arbitrio pendere, etiam rationes bonitatis et justitiae. Unde sequitur nulli demonstrationi
fidi posse, imo nec virtuti, quia fortasse justum est, ut Deus puniat probos. Nec ullo
argumento probari potest Deum bonum veracemque esse, si ipsa veritatis bonitatisque
ratio a Dei arbitrio pendet. Itaque prope cogor credere intima Cartesii sensa a Spinosae
opinionibus parum abfuisse.