Series VI Band 4 · No. 282.
De infinito et immenso
[1683 bis 1685 (?)]
[1683 bis 1685 (?)]
Bene a Cartesio animadversum sed non satis explicatum est discrimen ingens inter ea in quibus limites non intelliguntur seu ut ipse loquitur inter infinitum, et indefinitum, ut ego mallem inter infinitum et immensum. Infinitum dicere praestat id tantum, quod absolutum atque unum est, immensum seu indefinitum, in quo perpetui auctus intelliguntur seu quod concipimus tanquam conflatum ex innumeris, etsi revera tale nec unum sit nec totum. Ita omnia corpora simul nos quidem Mundum appellamus, sed revera mundus non est unum quiddam, sed hoc tantum dici potest, quocunque assumto corpore dari majus in mundo neque unquam perveniri ad corpus finitum, quod comprehendat omnia. Interim nec tale corpus infinitum datur. Itaque dici potest Mundum esse immensum, modo recte explicetur ne quis putet ullam dari substantiam corpoream infinitam.