Series VI Band 4 · No. 283.

Reflexio

[1683 bis 1685 (?)]

Latin

 [1683 bis 1685 (?)] Reflexio

Autor objectionum septimarum in Meditationes Cartesii prope finem in resp. 12. ita habet: Si dicat (Cartesius) se cogitare, hoc est se intelligere, velle, imaginari, sentire, et *sic cogitare, ut suam illam cogitationem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque cogitet sive sciat, et consideret se cogitare (quod vere est esse conscium, et actus alicujus habere conscientiam), id vero esse proprium facultatis aut rei quae posita sit supra materiam, quaeque sit plane spiritualis, eoque pacto se esse Mentem se spiritum, dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius* [ubi] vidi parturientem, sed inani conatu, volui suggerere; dicet inquam boni aliquid, sed *novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque opinor alii ab aliis jam inde ab Adamo. ... Si vero dicat intelligere, velle, imaginari, sentire, hoc est cogitare sic esse propria Mentis, ut nulla prorsus animalia praeter hominem cogitent, nulla imaginentur, sentiant, videant, audiant, novi dicet aliquid sed nihil boni*.

Respondet Cartesius: Hallucinatur objector, cum ait non sufficere quod substantia aliqua sit cogitans, ut sit posita supra materiam, et plane spiritualis quam solam vult [vocari] mentem, sed insuper requiri ut actu reflexo cogitet se cogitare, sive habeat *cogitationis suae conscientiam ... Neque enim talis consideratio vel reflexio requiritur ut substantia cogitans sit posita supra materiam. Etenim prima quaevis cogitatio per quam aliquid animadvertimus, non magis differt a secunda per quam animadvertimus nos istud prius animadvertisse, quam haec a tertia per quam advertimus nos advertisse, nec ulla vel minima ratio afferri potest, si prima concedatur rei corporeae, cur non et secunda. Et periculosus est hic error tollendo enim veram et maxime intelligibilem differentiam quae est inter res corporeas et incorporeas quod nempe hae cogitent, illae non item, et aliam in ejus locum substituendo quae nullo modo essentialis videri potest, quod scilicet hae considerent se cogitare, illae non considerent, facit omne quod in se est ad impediendum ne realis humanae mentis a corpore distinctio intelligatur: eoque minus excusandus est quod brutorum animantium causae faveat, eisque non minus quam hominibus cogitationem tribui velit*.

Mihi haec Cartesii responsio non satisfacit, nam ut taceam non debere eum insultare magis objectori quam aliis omnibus, qui hactenus cogitationem (posito quod et sensus sit cogitatio), brutis tribuere; Mentem vero humanam ab anima bruti potissimum actu reflexo distinxere, haec inquam ut taceam, quia nolo autoritate pugnare; non video cur discrimen inter animas quae conscientiam sui habent et quae non habent ipsi parum essentiale videatur. Nam res quae agere potest in seipsam, essentialiter differre videtur, ab ea quae id non potest. Certe quaecunque demum sit natura cogitationis (quae quamdiu non cognita est, utique nec sciri potest, an per modos extensionis explicari queat), illud saltem manifestum est, ex extensionis conceptu non posse deduci modum agendi in seipsum. Cum autem conscientiam nobis inesse dico eorum quae in anima nostra geruntur, non hoc volo nos semper actus reflexos exercere, et cogitationes nostras atque considerationes considerare, sed nos semper nostrae cogitationis ita conscios esse, ut si quis nos admoneat, aut ipsi nos admoneamus cogitationis nostrae praecedentis sciamus nos eam habuisse. Et quod perceptio ipsius rei a nostrae perceptionis perceptione non magis differat, quam perceptio perceptionis rei, a perceptione perceptionis perceptae, non video quo jure asserat, nulla allata probatione.