Series VI Band 4 · No. 281.
De resolvenda notione extensionis contra Cartesianos
[1683 bis 1685 (?)]
[1683 bis 1685 (?)]
Qui Extensionem tanquam primitivam notionem concipiunt, qua omnis corporis essentia absolvitur, cum aliis modis, tum etiam imaginatione mihi decipi videntur. Vident enim sese imaginando ultra ire non posse. Unde complures viri alioqui egregii Euclidem culparunt, quod demonstrare aggressus sit in triangulo duo latera majora esse tertio aliaque hujus modi quae inspectione figurae, id est imaginatione nota sunt, non animadverten[te]s, veros geometras argumento ab inspectione sive ab imaginibus nihil in demonstrando tribuere. Quod si igitur ea methodo qua Euclides processit in theorematibus procedamus in ipsis axiomatibus nihil tribuentes oculis vel imaginationi, videbimus Extensionem necessario resolvi debere in numerum, totum et partem, continuitatem, positionem. In corpore autem esse quae ex his derivari nullo modo possunt, quale quid est ipsa vis, sive potentia, sive status qui exigit mutationem.