Series VI Band 4 · No. 280.
Absurdum, falsum, difficile Cartesii
[1683 bis 1685 (?)]
[1683 bis 1685 (?)]
Ait Cartesius materiam omnes formas quarum est capax ordine assumere.
Quod mihi videtur absurdum.
Falsa est ratiocinatio Cartesii quod Dei seu Entis perfectissimi ideam habeamus, quia vocabula illa Ens, et perfectum, et summum, intelligimus. Eodem argumento pro babitur nos habere ideam Motus celerrimi, vel Numeri maximi, quia vocabula intelligimus. Cum tamen rei impossibilis idea sit nulla.
Videtur mihi Corpora omnia non nisi modos esse, neque enim ullum argumentum est, quo ostendi possit ea agere et pati, nihil aliud sunt quam sensiones nostrae. Nihil aliud ergo est corpus quam objectum sensionis; causa actionum quae corporibus tribuimus sine ratione Deus est. Omnes actiones sunt Dei, praeterquam nostrae, mentium scilicet, ergo corporum realitas nihil differt a realitate somniorum, nisi quod constantia sunt, et regula quadam nituntur, ea autem regula oritur a Dei voluntate, id est ab intellectu melioris. Causa ergo cur Cartesius difficultatem invenerit in unione mentis et corporis, est, quia corpora ut substantias consideravit, ego vero considero ut modos mentis, causa autem cur diversae mentes consentientia sentiant, est quia omnes cum eodem Ente nempe Deo, communicant. Dices eodem argumento, ostendi posse, nec debere asseri quod sint Mentes, quia nullus modus probandi quod sint. Imo respondeo est aliquis. Nam a priori ostendi potest, plures esse modos possibiles se non turbantes res sentiendi, et proinde necesse est illas existere. At de corporibus demonstratio est. Impossibile est enim ullam rationem etiam ab omniscio aliquo excogitari unde probetur quod corpora sint substantiae, unde nec sunt substantiae.