Series VI Band 4 · No. 279.

Mira de natura substantiae corporeae

[29. März 1683]

Latin

 [29. März 1683] Mira de natura substantiae corporeae

Etsi extensio et motus prae aliis qualitatibus distinctius intelligantur, caeterae enim ipsis adhibitis sunt explicandae, revera tamen fatendum est, neque extensionem, neque motum a nobis omnino distincte intelligi tum quia semper involvimur difficultatibus de compositione continui atque infinito, tum quia revera nullae certae figurae extant in natura rerum ac proinde nec certi motus. Et quemadmodum color et sonus, ita etiam extensio et motus sunt phaenomena potius quam vera rerum attributa quae sine respectu ad nos absolutam quandam naturam contineant. Revera enim dici non potest cuinam subjecto insit motus, et proinde nihil in motu reale est, praeter vim et potentiam in rebus inditam, seu talem earum constitutionem, ut inde sequatur phaenomenorum mutatio certis regulis alligata.

Extensio non pertinet ad substantiam corporis, ut nec motus sed tantum materia seu principium passionis, sive limitatae naturae, et forma seu principium actionis sive naturae illimitatae. Nam est in omni creatura et limitatum et infinitum. Limitatum respectu cognitionis distinctae, et potentiae irresistibilis. Illimitatum vero respectu cogni tionis confusae, et actionis refractae. Est enim omnis Anima aut potius omnis substantia corporea omniscia confuse et omnipotens refracte. Nihil enim in toto mundo fit, quod non percipiat, et nihil ipsa conatur, quod non in infinitum pertingat. Forma non male dicetur actus primus. Omnis creatura habet materiam et formam sive corporea est. Omnis substantia est immortalis. Omnis substantia corporea habet animam. Omnis anima est immortalis. Probabile est omnem animam imo omnem substantiam corpoream semper ab initio rerum extitisse. Strues aliqua seu ens per aggregationem ut lapidum congeries non dicetur substantia corporea sed est phaenomenon tantum. Substantia corporea nullam habet extensionem definitam.

Quot sunt animae Tot sunt Atomi substantiales seu substantiae corporeae.

Si moles est de essentia humanae substantiae explicari non potest quomodo homo idem maneat.

Difficultates inextricabiles de origine rerum et formarum cessant, quia nulla earum origo aut substantiarum generatio.