Series VI Band 4 · No. 278.
An corpora sint mera phaenomena
[Winter 1682/83 (?)]
[Winter 1682/83 (?)]
1) Pono id quod non majorem habet Unionem, quam ligna in fasce seu strue lignorum, vel lateres sibi impositi, non esse proprie unum Ens sed potius Entia, licet unum pro omnibus nomen ponatur.
Idque verum esse sive parva sive magna sit eorum distantia item sive lateres illi aut ligna in strue sint bene coordinata, sive non, id enim Unionem eorum non facit majorem; item licet singulae partes quendam motum communem habeant, vel aliud quiddam quod de omnibus praedicari possit.
2) Pono item in corpore nihil aliud quam extensionem intelligi seu quod habeat partes extra partes.
3) Pono denique omne corpus esse actu divisum in plures partes, quae sint etiam corpora. Hinc sequitur
Primo nullum dari unum corpus.
Secundo imo nec ulla dari corpora, quae nihil aliud sunt quam corpus et corpus.
Hinc sequitur aut corpora esse mera phaenomena, non vero Entia realia, aut in corporibus aliud esse quam extensionem.
Argumentum hoc procedit, etiamsi positio tertia non concedatur. Modo concedatur, solum contactum non facere unum Ens, et proinde si duo fingantur corpora triangularia aequalia (non amplius subdivisa) quae componunt cubum, non magis ex iis fieri unum novum Ens, quam si ita se tangant tantum per apices seu in punctis. Item non magis fieri ex iis unum Ens, si alterum apud alterum in illa compositione cubi quiescat, quam si moveantur aut si momento aliquo tantum sint illa situatione cubi, unde sequeretur cubum simul nasci et interire.
Item non magis fieri inde unum novum Ens, sive moveantur ita ut se tangant, sed motu in aequali, aut in diversa; sive moveantur ut comites cubum componentes.