Series VI Band 4 · No. 277.
Materiam et motum esse phaenomena tantum
[Winter 1682/83 (?)]
[Winter 1682/83 (?)]
Materiam et Motum esse phaenomena tantum, seu continere in se aliquid imaginarii, ex eo intelligi potest, quod de iis diversae hypotheses contradictoriae fieri possunt, quae tamen omnes perfecte satisfaciunt phaenomenis, ita ut nulla possit ratio excogitari definiendi utra sit praeferenda. Cum tamen in realibus, omnis veritas accurate inveniri et demonstrari possit. Ita de motu alibi ostendi, non posse definiri in quo sit subjecto; et de materia non potest dici, utrum sit sublata. Exempli causa dici non potest an locus sit vacuus an materia perfecte fluida plenus; nihil enim interest. Item si quis fingat materiae partem esse sublatam, reliquae in ejus locum succedent; ab omnibus partibus universi, quod cum sit indefinitum, in extremis ejus quae nulla sunt non potest intelligi aliquod vacuari in locum spatii repleti quod corpus destructum deseruit. Itaque omnia erunt ut ante. Si quis fingat Deum conservare locum illum vacuum, perinde est ac si fingamus non corpus in eo esse destructum, sed infinita celeritate moveri, ut resistat iis quae ab omni parte ingredi conantur, nec tamen in ipsa agere aliter seu ea repellere, Deo eum effectum destruente.