Series VI Band 4 · No. 275.

Origo Animarum et Mentium

[März bis Juni 1681 (?)]

Latin

 [März bis Juni 1681 (?)] Origo Animarum et Mentium

Quatenus Deus universum refert ad certum quoddam corpus, ipsumque totum velut ex hoc corpore spectat sive quod idem est omnes apparentias seu rerum relationes ad hoc corpus velut immobile consideratum cogitat, eo ipso corporis hujus forma substantialis sive anima inde resultat quae sensu quodam atque appetitu absolvitur. Inest enim rebus omnibus quidam sensus atque appetitus naturalis qui legibus Mechanismi nihil derogat; neque enim ille tam causa quam occasio agendi est Deo.

Mentes autem oriuntur, cum Deus totum universum considerat non tantum, ut Systema rerum sed et ut Civitatem cujus ipse Rex est. Itaque Mentes non tantum perfectione differunt ab Animabus aliis, sed et toto genere sive natura. Dedit enim Deus mentibus, ut cogitent de seipsis, unde oritur reminiscentia quae facit ut mens semper meminerit se eandem illam esse quae prius. Hinc sequitur etiam immortalitas, neque enim vel incipere potest sui oblivisci, semperque cogitatio alia aliam trahit. At in animabus nulla est causa cur easdem manere dicamus, tametsi a corpore sint distinctae. Vera enim conservatio, consistit in conservationis suae sensu, qui si absit perinde est ac si extinctus sim, et alius creatus loco mei; neque enim unum ab altero discerni potest; adeoque pro eodem habendum est.

Brutis est sensus, decretumque, sed non animadversio. In Deo solo est intelligere velle posse. In nobis est intellectus et voluntas, sed potentia nulla.

Realitatem differre ab existentia rei in certo aliquo momento vel ex eo intelligi potest, quod tempus ipsum quandam realitatem habet, neque tamen unquam dici potest, ipsum nunc existere, persona intelligens et intellecta certo quodam modo duae sunt, etsi alio quodam modo sint una eademque. Sunt enim una eademque ex Hypothesi. Ponitur enim Mens seipsam intelligere. Duae sunt tamen, eo ipso quod duo sunt quodammodo diversa inter quae relatio est quaedam. Est itaque in Mente Binitas quaedam, sed cum in Deo ipsa intellectio sit perpetuum quiddam et subsistens, ideo veram Trinitatis ideam habere non possumus; possumus tamen non minus accurate demonstrare Trinitatem in Deo sed binitatem in nobis. Contradictio in his nulla, quia non satis considerant homines quid sit idem et diversum.