Series VI Band 4 · No. 274.
De libertate et gratia
[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]
[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]
Libertas ita explicanda est ut radicem suam habeat in natura mentis quia solae mentes sunt liberae. Itaque non collocanda est formalis ejus ratio in absoluta indifferentia, quae nihil commune habet cum mente, neque enim apparet cur absoluta indifferentia si quidem possibilis est menti magis quam alteri rei competere possit. Radix ergo libertatis in eo est, quod Mens eligit non per rationes necessitatis, sed per rationes veras vel apparentes bonitatis, quibus inclinatur.
Revera omnes creaturarum actus sunt contingentes, neque enim necessario sequuntur
ex rei statu praecedente, sed propter decretum divinae voluntatis. Actus autem a
ratione profecti liberi sunt; sive a divina sive ab humana voluntate proficiscantur. Itaque
minime putandum est lapidem necessario descendere, aut corpus semel in motu positum
continuare motum. Id enim tantum oritur ex libero Dei decreto.
Indifferentia absoluta est, cum voluntas eodem modo se habet ad utrumque oppositorum, neque ad unum magis quam ad alterum inclinatur. Quid opus est pugnare pro his quae vix unquam dantur. Talem indifferentiam non puto unquam dari, aut si daretur, quamdiu manet, non sequi actum.
Indifferentia respectiva seu limitata est, cum voluntas magis quidem inclinatur ad alterutrum sed potest tamen adhuc agere vel non agere; etsi fortasse certo sit actura. Et haec est de essentia libertatis. Nulla enim datur in mente libere agente tanta inclinatio ex qua necessario sequatur actus.
In omni agente immediate ante actionem ponendum est aliquid ex quo certo sequitur actio, in praesentibus circumstantiis suppositoque divino aliquo decreto observando. Nam actio habet radicem aliquam immediatam in agente, ita ut aliter affectum sit agens acturum actione a, quam acturum actione b.
Mens habet facultatem non tantum alterutrum eligendi, sed et suspendendi judicium; nulla potest esse tam evidens apparentia boni (praeterquam summi) quin mens possit si velit suspendere judicium ante ultimam decisionem, idque fit dum alia cogitanda menti offeruntur, atque ipsa vel ad ea abripitur sine deliberatione, vel deliberans concludit de aliis rebus potius cogitare. Si mens non divertatur a deliberatione, certo sciri potest quid sit electura, certo enim electura est quod melius illi apparet. Neque ullum dabitur exem plum in contrarium. Sed rursus unde scietur an sit divertenda an non? Inde nimirum quod ex ipsius pariter ac externorum statu sciri potest an sit interrumpenda an non. Deinde posito quod interrumpenda sit sciri potest an divertenda sit sine deliberatione, an cum deliberatione. Id enim omne non pendet a voluntate sed a serie actuum intellectus. Quod si sine deliberatione divertenda est, habemus intentum, scitur enim mentem nihil esse electuram. Quod si deliberatio secutura de prosequenda an mutanda cogitandi materia, hinc de nova ista deliberatione eadem rursus ratiocinatio institui potest et proinde tandem vel venietur ad diversionem sine deliberatione, quae praevideri potest ex natura intellectus, vel conclusionem sine diversione, quae qualis futura sit praevideri potest ex natura voluntatis. Voluntas enim nisi ad alias cogitationes divertatur certo eliget quod melius apparet. Atque hac obliqua arte nos intellectui nostro ac conscientiae opponimus, dum mutamus cogitandi objectum sive deliberato consilio, sive consuetudine ad grata delabendi. Gratia duobus modis nos juvat, uno dum intellectum illustrat, altero dum attentionem dat figitque Mentem ne objectum mutet. Nulla creatura praevidere potest quid homo sit electurus infallibiliter.
Inepte passim in scholis de Libertate humana disseritur nullo respectu habito ad ea quae fieri solent. Nunquam datur perfecta indifferentia, semper potuisset ratio reddi electionis, si quis accurate observasset per quas vias mens ad eam pervenit.
Necessitas consequentiae est quae fundatur in principio contradictionis, seu in
Hypothesi, quae id ipsum de quo quaeritur jam involvit.
In quaestione illa magna: utrum causa secunda determinet primam, an prima secundam, respondendum est, primam determinari a secunda sumta idealiter, seu ideam secundae deprehensam in intellectu divino determinare primae voluntatem. At secundam sumtam actualiter determinari a prima, seu omnem ab ea entitatem suam accipere.
Nulla substantia capax est Actionis transeuntis, sed tantum immanentis, excepto solo Deo a quo substantiae caeterae dependent.
Non sufficit dicere Notionem plenam creaturae involvere etiam omnem seriem gratiarum. Nam cum gratiae divinae sint liberae et a decreto proficiscantur, involvet etiam decreta divina, eorumque rationes. Itaque rursus quaeritur quae sit ratio decreti dandae gratiae. Ea igitur sumenda rursus est a consideratione reliqui quod in possibili illa notione est, praeciso gratiae decreto. Imo verum possibile est gratiae decreta innumeris copulari modis secundum certos rerum ordines, verum Deus non eligit nisi unum. Ratio igitur decretorum gratiae aut concursus sumenda est ex unoquoque ordine possibili totius universi.
Quaeritur quid sit illud in voluntate humana quod attendens Deus eligit potius concurrere uni actui quam alteri. Non est actio voluntatis, quia ea concursum Dei essentialiter jam involvit. Eritne ergo simpliciter et praecise ipsa futuritas actionis, sed ista futuritas actionis estne denominatio intrinseca seu realis aliqua affectio in voluntate. Si est, voluntas non est indifferens, quippe affecta hac naturaliter praedeterminante qualitate ex qua infallibiliter sequitur actio; si ista futuritas est denominatio extrinseca, quaeritur in quanam intrinseca denominatione habeat suum fundamentum, eaque ubinam debet esse vel in Deo vel in ipsa voluntate, alia enim nihil ad rem pertinent. Si in Deo redimus ad praedeterminationem a Deo, si in voluntate redimus ad praedeterminationem idealem a creatura.
Si considerassent homines ideam seu notionem creaturae (involventem decreta divina possibilia generalia) priorem esse decreto divinae voluntatis (actuali speciali de ipsa), quippe fundatam in ejus intellectu, utique difficultates omnes facile evitassent, atque vidissent quomodo Deus producat omnem realitatem in malis actionibus nec tamen sit causa mali, et quomodo justus sit, nec homines indifferentes determinet, alios ad miseriam alios ad felicitatem, quia ideae eorum nunquam sunt indifferentes.
Quaestio celebratissima, utrum entitas illa creata seu realitas in qua consistit natura
gratiae efficacis, habeat infallibilem connexionem cum consensu hominis ex vi propriae
entitatis, seu an sit efficax per seipsam, an vero illa certitudo petenda sit ex conditionata
scientia Dei qui praeviderat Mentem consensuram si talis gratia ei daretur. Sed re recte
expensa ponamus certitudinem Dei oriri ex eo quod praevidit mentem assensuram.
Quaeritur unde praeviderit hanc connexionem? Omnino tam ex consideratione mentis
[quam] gratiae, scit enim tum qualis sit futurus status mentis, tum quid ei gratia sit
superadditura, perinde est ac si quaeratur. Illud tamen certum est, gratiam esse primum
principium activum circa pias actiones.
#Quaeri
Quia impossibilis est conditio ut creatura operetur sine concursu Dei, impossibile est Deum praevidere quid creatura per se vi solius liberi arbitrii esset factura. Itaque tantum Deus praevidere potest ad quod Creatura sit magis inclinata. Itaque res redit tandem ad doctrinam de inclinationibus non necessitantibus.
Anne dici potest etiam in ideis possibilibus contineri voluntates divinas, et concursus ad existendum tanquam possibiles, seu ipsum formale existentiae habeat essentiam quandam, sed inde sequeretur nova opus esse existentia. Formalis ratio existentiae rerum contingentium videtur esse Enti necessario placere. At nonne possibile est et ea quae non existunt Enti necessario placere? utique possibile est, sed non est possibile ea magis placere. Ergo nec possibile est ea existere. Difficultas solvenda.