Series VI Band 4 · No. 273.

De libertate a necessitate in eligendo

[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Latin

 [Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Videtur dici posse: certum et infallibile esse, ut Mens se determinet ad ~~maximum bonum apparens*; neque ullum exemplum contrarium unquam fuisse* datum, ubi non DarΓΌber: vide Bellarminum hic p. 598. error peccatum praecesserit, vel saltem incogitantia, ut in peccato primi *hominis apparet, qui credebat se usu pomi fore Deo similem.

Interim dicendum etiam est, etsi id sit certum ~~tamen non esse necessarium, sed liberum*, quia Mens non ab externo determinatur, sed a seipso.

Optime enim D. Thomas constituit libertatem in potentia se determinandi seu agendi in seipsum. Unde patet etiam quomodo Deus praesciat quae sint futura contingentia libera, quia praescit quodnam Menti maxime bonum sit appariturum.

Ex variis itaque possibilibus creaturis liberis illam elegit Deus, quae se determinaret per rationes boni, quia hoc conforme fuit primario Dei decreto libero de perfectissimis eligendis.

Sciendum est eam esse Mentis naturam, ut actura sit aliquid etsi omnia extra ipsam Entia (praeter Deum) cessarent, quia contemplatura esset Deum, et seipsam, et ideas rerum possibilium. Quod de corpore dici non potest, impellendum enim est ab aliquo ut in motu constituatur. Et in hac potentia seipsam determinandi ad agendum consistit natura libertatis.

Deus praevidebat Adamum esse peccaturum, si in tentationem pomi incideret, cur ergo non mutavit rerum seriem. Respondeo quia Deus sciebat hanc rerum seriem alia fore perfectiorem, ideo non mutavit. At dicis voluit ergo ut Adam peccaret. Respondeo negando consequentiam. At voluit ea ex quibus sequi sciebat Adamum esse peccaturum. Nego, non enim sequebatur Adamum peccaturum, quia libere peccavit. Illud tamen verum est, voluisse ea quibus positis certum erat Adamum esse peccaturum. Hoc negari non potest. Ergo voluit Adamum peccare? Non sequitur. Nam permisit tantum. Nemo autem, qui Dei omniscientiam concedit, negare potest, quin Deus certo sciverit, quod Adam esset peccaturus, si a se crearetur, seu quod esset casurus oblata pomi tentatione. Deus non vult peccatum, id est vult ipsum impedire, quantum per rerum harmoniam fieri potest. Ille abyssus Pauli, est rerum Harmonia, quae excedit captum mentis humanae, etsi mens nostra sciat eam esse.

Optimum est dicere Libertatem esse in Mentibus non tantum a coactione sed et a necessitate, et licet certum sit atque inevitabile Deum eligere semper perfectissimum seu revera optimum seu ad gloriam suam conducibilissimum, et homines eligere semper optimum apparens, non ideo tamen id esse necessarium, alioqui sequeretur nihil esse possibile nisi quod reapse creatur, cum tamen infinita sint possibilia, nempe quaecunque non implicant contradictionem, quae a Deo non eliguntur. Unde patet Deum libere eligere perfectissimum. Primum decretorum Dei liberorum est quod velit semper agere ad gloriam suam seu perfectissimo modo; ex quo alia decreta omnia sequuntur. Cum ergo Deus sit liber a necessitate in eligendo bono vero, etiam homo erit liber a necessitate in eligendo bono apparente, creatus scilicet ad imaginem Dei, licet semper certo eligat id quod videtur optimum. Sed haec nihil officiunt certitudini.

Occurrendum ergo sententiae Hobbii et Wiclefi, dicentium nihil esse possibile, nisi quod actu fiat seu omnia esse necessaria. Si dixissent omnia esse certa et infallibilia, recte dixissent. Nam infinita sunt possibilia quae non fiunt.

Radix libertatis humanae est in imagine Dei, uti enim Deus etsi semper optimum eligat, et, si alius fingeretur omniscius is praedicere posset quid Deus sit electurus, tamen libere eligit, quia id quod non eligit manet sua natura possibile, itaque oppositum ejus non est necessarium. Eodem modo homo liber est, ut licet semper id ex duobus eligat quod optimum apparet, tamen non eligat necessario. Aliud enim est semper rationem reddi posse cur eligat, aliud est necessariam esse electionem; inclinant rationes non necessitant; licet certo sequatur id ad quod inclinant. At cum in bestiis non sit reflexio seu actio in se ipsum adeoque nec decretum liberum de actionibus suis. Dici potest res omnes hypotheticam quandam necessitatem habere, non essentiae sed existentiae seu actus secundi, sive non ex essentia earum sed ex voluntate Dei oriri rerum necessitatem, nam ex posito decreto Dei omnia necessaria sunt.

Omnia Deo possibilia, praeter ea quae includunt imperfectionem.

Imperfectionem includit peccare, verbi gratia damnare innocentem.

Damnatio innocentis est quidem in se possibilis seu non implicans contradictionem, sed non est possibilis Deo. Imo videtur aeterna damnatio innocentis ex eorum numero esse, quorum non quidem essentia, quia perfecte intelligi possunt, sed tamen existentia implicat contradictionem. Neque enim opus est examinare totam rerum harmoniam ut sciamus an Deus sit aeterne damnaturus innocentem.

Ut ex pluribus perfectis Deus eligat, minus perfectum non implicat imperfectionem in Deo, nec potentiae ejus contrarium est, sed voluntati seu primo ejus decreto. Nec implicat contradictionem eum aliter statuere.

Statuit Deus creando suam Gloriam procurare, ut sapientia ejus etiam aliis agnosceretur, creare creaturas ad imaginem sui, omniaque ita constituere ut perfectissima sint respectu creaturarum rationalium seu ut tanto magis sint ipsis placitura, quanto magis in intima rerum penetrabunt. Hoc primum est decretorum Dei, quo posito caetera omnia per necessariam consequentiam sequuntur. Hoc Decretum Dei, de creandis rebus, non est propositio cujus contrarium implicet contradictionem. Seu res alias praeter Deum existere non necessarium, sed liberum est.

Deus cur perfectissimum eligat, nulla potest reddi ratio, quam quia vult, seu quia haec est prima voluntas divina, perfectissimum eligere. Id est non ex rebus ipsis hoc sequitur, sed pure ex eo quod Deus vult. Et libere utique vult, quia extra voluntatem ejus nulla reddi potest ratio cur velit. Liberum enim definio cujus nulla ratio reddi potest alia quam voluntas, non igitur datur aliquid sine ratione; sed ratio illa voluntati intrinseca est. Et in hoc consistit vera natura spontanei, ut ipsum sit principium, non externum. In omni itaque mente est libertas aliqua, et [concurrit] Deus ad mentis actionem, non ad primum actum mentis constituendum, alioqui non Mens ageret sed ipse solus.

Mens nostra habet indifferentiam, respectu rationum; seu nulla est ratio tam valida in hac vita, quae mentem satis penetret, ut non facile ab ea consideranda averti possit, eaque aversione posita semper poterit dubitare, quia non perfecte meminit demonstrationis. At impetrata visione beatifica non potest ab ea avelli, aut de his quae videt dubitare.

Potestne demonstrari haec propositio ex natura Dei, quod Deus eligit perfectissimum. Dico posse demonstrari cognita ejus voluntate, sed potestne demonstrari quod talem habeat voluntatem, nego esse demonstrabile a priori, sed esse propositionem primam seu identicam.

Qui recte considerat fatebitur mihi ut principium contradictionis est origo omnium quae sciri possunt circa essentias; ita debere aliquod esse principium primum circa existentias supposito non omnia possibilia existere.

Principium primum circa Existentias est propositio haec: ~~Deus vult eligere perfectissimum. Haec propositio demonstrari non potest, est omnium propositionum facti prima, seu origo omnis existentiae contingentis. Idem omnino est dicere Deum esse liberum, et dicere hanc propositionem esse principium indemonstrabile. Nam si ratio reddi potest hujus primi divini decreti, eo ipso Deus hoc non libere decrevisset. Dico ergo hanc propositionem comparari posse identicis. Ut enim ista A est A, seu res sibi ipsi aequalis est demonstrari non potest, ita ista: Deus vult perfectissimum. Haec propositio est origo transitus a possibilitate ad existentiam creaturarum. Sed quaeres an contrarium implicet contradictionem, nempe quod Deus eligit non perfectissimum. Dico non implicare contradictionem, nisi posita jam Dei voluntate. Deus enim vult velle eligere perfectissimum, et vult voluntatem vellendi. Et ita in infinitum, quia infinitae istae reflexiones cadunt in Deum, non vero cadunt in creaturam. In eo igitur consistit totum arcanum, quod Deus non tantum decrevit facere perfectissimum, sed et decrevit decernere. Et proinde nullum signum fingi potest, quo non detur aliud signum natura prius in quo jam sit decretum. Generaliter enim statuendum est, nullum esse decretum quod non Deus alio decreto natura priore decreverit. Ex natura perfectae libertatis, extra quam ratio non est. Et hinc perfecte respondetur omnibus libertatem divinam infringentibus; et loco circuli Vasquesiani (credidit enim Vasquez velle Deum rem quia futura est, et rem futuram esse quia Deus vult), habetur processus in infinitum. Si quis enim a me quaerat, Cur Deus decrevit creare Adamum. Dico, quia decrevit facere perfectissimum. Si jam quaeris a me cur decrevit facere perfectissimum, seu cur vult perfectissimum (quid enim est aliud velle quam decernere facere) respondeo id voluisse libere, seu quia voluit. Itaque voluit quia voluit velle, et ita in infinitum. Unde patet voluntatem Dei excludere aliquid ipsa prius, nec demonstrari posse hanc esse voluntatem divinam decernendi circa perfectissimum nisi supposita alia voluntate. At quia [creatura] infinitos actus simul elicere non potest; ideo libertas ejus consistit in potentia avertendi mentem ad alias cogitationes. Sed cur avertit? ob molestiam aliquam in ipso cogitando, et voluptatem in alio cogitando. Ergone mens determinatur a molestia et voluptate? Non utique. Etsi semper inclinet in partem ubi majus bonum impraesens apparet, inclinat tamen libere, ita ut posset aliud eligere; quia sponte agit.