Series VI Band 4 · No. 272.

De necessitate et contingentia

[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Latin

 [Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Si omnes propositiones etiam contingentes resolvuntur in propositiones identicas, an non omnes necessariae sunt. Respondeo non sane nam etsi certum sit extiturum esse quod est perfectius, tamen, minus perfectum nihilominus possibile est. In propositionibus facti, involvitur existentia. Existentiae autem notio est talis, ut existens sit talis status universi, qui Deo placet. Deo autem libere placet quod perfectius est. Itaque involvitur demum actio libera. At nonne ipsius actionis liberae reddi ratio potest. Utique si actionem Dei liberam sumamus ut in tempore, erit ejus ratio alia actio Dei praecedens aeque libera, et sic porro. Si sumamus actionem liberam aeternam, quaenam ratio cur Deus potius talem semper formaverit. Est utique ipsa natura seu perfectio divina, dicendum est in contingentibus non quidem demonstrari praedicatum ex notione subjecti sed tantum ejus rationem reddi, quae non necessitet, sed inclinet.

Homo operatur libere, ubicunque ad ejus electionem aliquid sequitur, id autem quod in homine fit libere, in corpore fit necessitate physica ex hypothesi decreti divini.

Inania sunt quae Cartesius ait quasi mens possit determinare cursum spirituum animalium, necesse est enim alicujus corporis determinationem mutari alio motu. Et sciendum est non tantum eandem quantitatem motus, sed et eandem determinationem in summa servari in mundo.