Series VI Band 4 · No. 271.

De libertate et necessitate

[Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Latin

 [Sommer 1680 bis Sommer 1684 (?)]

Omnia Am oberen Rande: Herice Scholasticus apud Bonartem Concordia scientiae cum fide statuit Deum esse indifferentem non ad agendum, sed ad volendum. in Deo spontanea sunt.

Haud dubie in omni homine est libertas agendi quae volet.

Voluntas est conatus agendi cujus conscii sumus.

Ex voluntate et facultate necessario sequitur factum.

Nulla datur voluntas, ubi omnia requisita ad volendum vel nolendum aequalia sunt. Datur tamen indifferentia, seu positis omnibus ad agendum requisitis potest tamen impe diri actio, existentibus contrariis requisitis. Homo rationibus resistit sola oblivione; seu animi ab illis aversione. Itaque rationibus utique resistere potest.

Nisi haec propositio admittitur nihil esse sine ratione, seu nullam esse propositionem, ~~in qua non sit aliqua connexio praedicati cum subjecto, seu quae non probari possit a priori.

Duae sunt primae propositiones, una Darüber: principium necessariorum quod contradictionem implicat esse falsum, altera Darüber: principium contingentium quod perfectius est, seu majorem rationem habet, id esse verum. Priore nituntur omnes veritates metaphysice seu absolute necessariae, quales sunt Logicae, Arithmeticae, Geometricae, et similes, neganti enim eas, semper ostendi potest contrarium implicare contradictionem. Posteriore vero nituntur omnes veritates sua natura contingentes, ex sola vero hypothesi divinae vel alterius voluntatis necessariae.

Omnes itaque veritates circa possibilia seu essentias reique impossibilitatem et necessitatem seu contrarii impossibilitatem, nituntur principio contradictionis; omnes vero veritates circa contingentia seu rerum existentias nituntur principio perfectionis. Omnes Existentiae excepta solius Dei existentia sunt contingentes. Causa autem cur res aliqua contingens prae alia existat, non petitur ex sola ipsius definitione, sed comparatione cum aliis rebus, cum enim infinita sint possibilia, quae tamen non existunt; ideo cur haec potius quam illa existant, ratio peti debet non ex definitione, alioqui non-existere implicaret contradictionem, et alia non essent possibilia, contra hypothesin; sed ex principio extrinseco, quod scilicet ista sunt aliis perfectiora.

Ante omnia enim talem Possibilitatis et Necessitatis notionem assumo, ut aliqua sint Possibilia, quae tamen non sint necessaria, et quae reapse non existant. Unde sequitur rationem quae facit ut res una prae alia existat, non inducere necessitatem, et proinde rationem quae facit semper ut mens libera unum prae alio eligat, sive a rei perfectione, ut in Deo, sive a nostra imperfectione oriatur; non tollere nostram libertatem.

Hinc etiam apparet in quo actiones Dei liberae a necessariis distinguantur. Ita ut Deus se ipsum amet necessarium est, demonstrabile enim est ex definitione Dei. Sed ut Deus faciat quod perfectissimum est, non potest demonstrari, contrarium enim non implicat contradictionem; alioqui contrarium non esset possibile contra Hypothesin. Hoc autem oritur ex notione Existentiae; nam perfectissimum tantum existit. Am Rande: Si requiritur omnimoda indifferentia ad libertatem, vix unquam datur actus liber. Puto enim casum illum ut omnia sint utrobique aequalia vix unquam dari. Etsi enim forte aequales sint rationes, non tamen aequales erunt passiones. Quid ergo disputamus de re quae non datur. Nec puto exemplum dari quo voluntas eligat quin ratio aliqua sit cur eligat alterutrum. Thomistae statuunt libertatem in potentia voluntatis, qua super omne bonum finitum eminet, ut possit ei resistere. Item ad indifferentiam voluntatis praerequirunt indifferentiam intellectus. Necessitatem in Deo non pugnare cum libertate; talis est libertas se amandi; sed de creaturis eum non statuere necessario. Negat Baronius Deum perfectissima creasse.

Sint duo possibilia A et B quorum alterutrum existere debere necesse est, et ponamus plus perfectionis in A esse quam in B, tunc utique ratio reddi potest cur A existat prae B, et praevideri potest, quodnam eorum sit extiturum, quin imo demonstrari id potest, seu certum reddi ex natura rei. Et si certum idem quod necessarium est, fatebor etiam necessarium esse ut A existat. Sed talis necessitas a me dicitur hypothetica; nam si absolute necessarium esset A existere, tunc B implicaret contradictionem contra Hypothesin. Itaque tenendum est id omne possibile esse quod aliquem includit gradum perfectionis, contingere autem illud possibile, quod opposito est perfectius, idque non ob suam naturam, sed ob decretum Dei generale producendi perfectiora. Perfectio seu essentia est exigentia existentiae, ex qua quidem per se sequitur existentia, sed non necessario, verum negando aliud perfectius impedire. Et tales sunt omnes veritates physicae, ut cum dicimus corpus aliquod ea celeritate pergere qua cepit; intellige, si nihil impediat.

Deus facit optima non necessario, sed quia vult. Si quis vero a me quaerat an Deus necessario velit, postulo explicari necessitatem adjecto opposito seu quaestionem plene formari, v.g. utrum Deus necessario velit, an libere; seu ob suam naturam, vel ob suam voluntatem. Respondeo utique Deum non posse velle voluntarie alioqui daretur voluntas volendi in infinitum. Sed dicendum est Deum velle optimum per suam naturam. Ergo necessario vult inquies. Dicam cum S. Augustino illam necessitatem esse beatam. At vero inde sequitur res necessario existere. Quid ita? quia implicat contradictionem non existere quod Deus vult existere? Nego hanc propositionem absolute veram esse. Alioqui ea quae Deus non vult non essent possibilia. Manent enim possibilia, etsi a Deo non eligantur. Possibile est quidem existere, etiam illud quod Deus non vult existere, quia posset existere sua natura, si Deus id existere vellet. At Deus non potest velle ut existat. Fateor, manet tamen possibile sua natura, etsi non sit possibile respectu divinae voluntatis. Quia sua natura possibile definivimus, quod in se non implicat contradictionem, etsi ejus coexistentia cum Deo aliquo modo dici possit implicare contradictionem. Sed opus erit constantes adhibere vocabulorum significationes ut species omnis absurdae locutionis evitetur.

Dico igitur possibile est, cujus aliqua est essentia seu realitas seu quod distincte intelligi potest. Ex.g. si fingeremus nullum accuratum pentagonum unquam in natura fuisse aut futurum esse; tamen pentagonum maneret possibile. Ratio tamen reddi debet aliqua cur nullum unquam extiterit pentagonum nec extiturum sit. Hujus rei ratio nulla alia est, quam quod pentagonum incompatibile est cum aliis rebus majorem includentibus perfectionem, seu plus realitatis involventibus; quae prae ipso existere certum est. At inferes ergo necessarium est ipsum non existere, concedo, si sensus est [:] haec propositio pentagonum non existet, nec extitit, necessaria est, falsum vero, si sensus est: propositio haec: nullum p[enta]gonum existit (quae a tempore abstrahit), necessaria est; Nego enim istam propositionem demonstrari posse, neque enim absolute impossibile est pentagonum, neque enim implicat contradictionem, etsi ex harmonia rerum sequatur ipsum nullum posse in rebus invenire locum, quod optime illustrari potest similitudine radicum imaginariarum in Algebra, nam aliquam notionem involvit, licet ea non possit exhiberi, et si quis eam circulo exhibere volet, inveniet circulum illum a recta quae ad hoc requiritur non attingi. Multum tamen interest inter quaestiones quae insolubiles sunt ob radices imaginarias, et quae [in]solubiles sunt ob absurditatem. Ut si quis quaerat numerum, qui in se ductus faciat 9: et ad 5 additus faciat etiam 9; talis numerus implicat contradictionem, debet enim simul esse 3 et 4, seu 3 et 4 debent esse aequales pars toti. Verum si quis numerum quaerat talem cujus quadratum additum ad 9, faciat idem quod numeri triplum. Am Rande: xx ─  bx  aequ. ─ b2  xx  aequ. bx ─ bb Is quidem nunquam ostendet totum esse majus sua parte, tali numero admisso, sed tamen et illud ostendet, talem numerum non posse designari. Si Deus decrevisset, nullam debere realem lineam reperiri, quae esset incommensurabilis aliis realibus lineis (Realem voco quae reapse corpus aliquod terminat), non ideo sequeretur incommensurabilem aliquam existere implicare contradictionem. Etsi Deus ex principio perfectionis non potuerit non ita statuere.

Ex his tolluntur difficultates de praescientia futurorum contingentium. Deus enim praevidens rationes futuras cur prae aliis alia existant praevidet eas certa scientia in suis causis. Et profecto certam de iis scientiam habet, et necessarias format propositiones, ex posito scilicet semel statu mundi seu harmonia rerum, non absolute, uti necessaria sunt mathematica.

Sola propositio Deus [bricht ab]

Si pentagonum existit, sequitur quod sit perfectius aliis, sed non est. Ergo p[enta]gonum non existit. Sed hinc non sequitur [:] impossibile est ut existat. Haec optima responsio est, dicendum igitur, possibile esse ut existant imperfecta prae perfectioribus. Dices: impossibile est ut id quod Deus non vult existere existat. Nego id ideo sua natura esse impossibile, etsi non sit extiturum. Itaque sic dicendum quod Deus non vult existere, id non existet. Sed neganda ideo necessitas.