Series VI Band 4 · No. 270.
De veritatibus primis
[Mitte bis Ende 1680 (?)]
[Mitte bis Ende 1680 (?)]
Veritates absolute primae, Verum est quod ex identico demonstrabile est per definitiones. Quod demonstratur ex definitionibus nominalibus verum est hypothetice, quod ex realibus, absolute; definitiones non nisi reales earum notionum afferri possunt, quae a nobis immediate percipiuntur, ut cum dico existere, verum esse, extensio, calor; nam huic ipsi quod confuse percipimus, assignandum est ac aliquid distinctum. Definitiones reales a posteriori possunt probari, nempe ab experimentis.identicae et inter
veritates facti haec ex qua a priori demonstrari possent omnia experimenta, nempe Omne
possibile exigit existere, et proinde existeret nisi aliud impediret, quod etiam existere
exigit, et priori incompatibile est, unde sequitur, semper eam existere rerum combinationem,
qua existunt quam plurima, ut si ponamus A B C D esse aequalia quoad essentiam,
seu aeque perfecta sive aeque existentiam exigentia, et ponamus D esse incompatibile
cum A et cum B, A autem esse compatibile cum quovis praeter cum D, et similiter B et C,
sequitur existere hanc combinationem ABC, excluso D, definitionem realem in eo consistere, ut existat quod est maxime perfectum ex iis quae alioqui existere possent, seu quod plus involvit essentiae. Adeo ut natura sit possibilitatis sive essentiae exigere existentiam. Nisi id esset, ratio existentiae rerum reddi non posset.
Veritates secundum nos primae, sunt experimenta.
Omnis veritas quae non est absolute prima, demonstrari potest ex absolute prima.
Omnis veritas aut demonstrari potest ex absolute primis (quas indemonstrabiles esse demonstrabile est), aut ipsa est absolute prima. Et hoc est quod dici solet, nihil debere asseri sine ratione, imo nihil fieri sine ratione.