Series VI Band 4 · No. 265.
De probanda divina existentia
[1678 bis 1679 (?)]
[1678 bis 1679 (?)]
Plerasque ratiocinationes a Viris egregiis probandae divinae existentiae gratia prolatas notavi praeclari quidem aliquid ac solidi continere, sed fere imperfectas esse, semperque deesse aliquid, quo minus absolutae demonstrationis nomen mereantur. Multum autem interest inter Paralogismum et Demonstrationem imperfectam; licet enim ambo non convincant, posterior tamen novis supplementis perfici potest, prior insanabile vitium continet.
Argumentum est a Scholasticis apud Thomam jam allatum et a Cartesio renovatum, quod scilicet Existentia sit de conceptu Entis perfectissimi sive quo majus concipi non potest, alioqui enim deesset ipsi aliqua perfectio, sive aliquis realitatis gradus, contra hypothesin. Quod si jam existentia ex conceptu seu definitione Entis perfectissimi sive Dei sequitur, utique de eo poterit existentia vere praedicari, ac proinde Deus existit. Hoc argumentum imperfectum est, assumit enim aliquem Entis perfectissimi conceptum esse, sive Ens perfectissimum esse possibile. Sed qui contradicere volent, respondere poterunt, Ens perfectissimum fortasse implicare contradictionem, quemadmodum Motus Celerrimus, Circulus Maximus, aliaque id genus. Illud tamen praeclari continet haec argumentatio, quod ostendit ex sola possibilitate Dei sequi ejus existentiam, quod in aliis rebus locum non habet. Idemque brevius concludi poterat, ex alia Dei definitione apud Scholasticos jam recepta, quod Deus sit Ens per se, seu per suam essentiam existens, sive Ens necessarium. Nam idem est essentia cujusque rei, et ejus possibilitas existendi, itaque dicere ex Dei essentia seu conceptu sequi existentiam ejus, idem est ac dicere, Deum si modo possibilis sit, utique existere actu. Superest ergo ut probetur Ens perfectissimum esse possibile. Quo suppleto proba erit demonstratio. Sed ad hunc defectum implendum profundiore metaphysica mihi opus esse videtur, quam est Cartesiana.
Celeberrimi viri Erhardi Weigelii ratiocinatio quam passim amicis communicavit, etiam praeclara non pauca mihi continere videtur, quoniam tamen generis humani interest demonstrationem conclusionis tanti momenti summo rigore absolvi, ita ut non magis ei contradici possit, quam demonstrationibus mathematicis, igitur operae pretium erit annotare quid adhuc desiderandum videatur. Equidem si bene memini vis argumenti huc redit: omnes res quae non per essentiam suam existunt, sive quae non sunt aeternae, transitorias esse, sive quovis momento denuo poni atque reproduci. Mundum enim omnem, ac rem quamlibet in Mundo comprehensam, nihil aliud esse quam praesentem suam positionem, quae utique diversa est a praeterita et futura. Quodsi ergo dantur res transitoriae, utique aliquid aeternum dari necesse est, res enim quovis momento destructae, utique in nihili statu perseverarent, nisi ab aliquo aeterno reproducerentur.
Hoc est argumentum Cl. Viri, quod etiam Scholastici subodorati sunt, cum conservationem dixere continuam creationem, et existentiam praesentem independentem esse ab existentia praecedente, ac proinde res non esse perseveraturas, nisi a Deo recrearentur. Mihi autem sequentia nunc in mentem veniunt, quae in eo desidero. Primum concedam quidem, motum, tempus aliaque id genus entia quae Scholastici etiam fluentia vocant, transitoria esse, sed de substantiis, Mente Corpore, et attributis quibusdam quae permanentia videntur, ut extensio, potentia agendi, continuus ille fluxus nondum satis probatus est. Quamvis enim tempus fluat, et idem corpus nunc huic nunc illi temporis momento inexistat, non ideo tamen sequitur ipsum semper destrui ac de novo poni. Neque etiam concedo idem esse rem et praesentem ejus positionem, sed potius rem a positione sua distingui necesse est. Quod si quis urgeat, utique aliam esse rei existentiam qua hodie existit, et qua heri extitit, ac proinde tot esse rei existentias, quot sunt temporis momenta, id concedam quidem, sed tamen et rebus aeternis applicari posse contendam, nam utique et existentia Dei hodierna non est existentia ejus hesterna, existentia enim hodierna est coexistentia cum Paulo, existentia hesterna est coexistentia cum Petro, coexistentia autem cum Paulo est diversa a coexistentia cum Petro, posito Paulum et Petrum non existere simul, sed illum hodie, hunc heri. Afferenda ergo ratio discriminis, cur idem quod de rebus creatis hic dicitur, de Deo dici non possit; negari enim utique non potest Deum durare, sive extitisse, existere, et extiturum esse; et heri atque hodie nullo modo esse idem, ne quidem respectu Dei: aliud dicere est tantum in vocabulis ludere. Illud utique verum est, quod Deus qui per se existit, etiam per se durat, res autem non durarent nisi a Deo conservarentur; sed hoc verum licet, tamen adhuc demonstrandum est. Dicent alii rem quae semel existit, propria vi in existendo perseverare, donec ratio destructionis superveniat. Dicent etiam non solum Deum esse aeternum, sed et materiam, Epicurus etiam partes materiae atomos aeternas esse contendet. Quae omnia falsa quidem accurata tamen demonstratione convinci debent; quae daretur utique si probatum esset res quovis momento denuo produci.