Series VI Band 4 · No. 264.

Deus nihil vult sine ratione

[1678 bis 1681 (?)]

Latin

 [1678 bis 1681 (?)] Deus nihil vult sine ratione

Probatur generaliter ex eo, quod nihil fit sine ratione. Nam nihil existit nisi omnia existant ad naturam ejus requisita. Omnium autem requisitorum existentiae simul sumtae sunt ratio rei. Ubi illud obiter notandum est si qua res non nisi unicum habeat requisitum seu naturae sit plane simplicis, eam rem si quidem existit, per se ipsam existere, id est esse necessariam, sive essentiam ejus involvere existentiam: sive rem ejusmodi habere rationem existendi in se ipsa. Nam sit res A cujus omnia requisita sint b et c, patet rationem existentiae A esse existentiam b + existentiam c. Sed si res A habeat unicum tantum requisitum b, patet A aequivalere ipsi b, quia in A nihil concipi potest praeter b, adeoque rationem existentiae ipsius A esse existentiam ipsius b, id est ipsius A; adeoque A sibi ipsi rationem esse existendi, sive necessario existere.

Porro Dei voluntas non est necessaria, sed libera, id est pendet a consideratione finis sive boni. Et proinde voluntas habet requisita tum in Deo tum in idea objecti; in Deo omniscientiam, in idea objecti bonitatem seu aptitudinem ad fines a Deo propositos. Itaque dicere voluntatem aliquam sive in Deo, sive in aliquo alio, esse sine ratione, idem est ac dicere voluntatem in genere esse Ens per se, seu Ens carens requisitis. Sive Ens cujus conceptus sit irresolubilis. Cum tamen manifestum sit conceptum voluntatis esse resolubilem in alios conceptus.

Non video quid haec opinio habeat duri. Nam utique in confesso est Deum semper eligere id quod est perfectissimum, quando unum ex eligibilibus est aliis perfectius, idque eum facere salva sua libertate. Ponamus ergo nunquam duas res aeque caeteris praestantes reperiri, sed semper unam aliis esse perfectiorem: quae Hypothesis certe nihil habet impossibile vel absurdum. Imo valde probabilis est, quia Essentiae rerum sunt ut numeri et non dantur duo Numeri aequales. Hac ergo hypothesi admissa, utique manifestum est quod diximus Deum nunquam quicquam facere sine ratione.

Cartesius et Spinosa plane dissentiunt. Cartesius ait Deum non velle res quia sunt bonae, sed res intelligi bonas quia Deus vult. Quae opinio periculosissima est, sequitur enim nullam esse Dei justitiam sed stare voluntatem pro ratione. Spinosa ait eos longe minus errare, qui in Deo statuunt libertatem indifferentiae, quam qui putant Deum agere sub ratione boni.