Series VI Band 4 · No. 262.
Conversatio cum Domino Episcopo Stenonio de Libertate
27. November (7. Dezember) 1677
7. November (7. Dezember) 1677
Conversatio cum Domino Episcopo Stenonio de Libertate
27. Novembr. 1677
Ajo Dei existentiam non posse demonstrari, sine hoc principio, nihil esse sine
~~ratione.* Id principium non locum habet tantum in mechanicis, quando scilicet agitur,*
*utrum ex data magnitudine figura et motu sequatur alia magnitudo, figura, motus, sed
etiam in rationibus, quas necesse est mechanicas non esse, quod sic ostendo. Series rerum
potuit aliter esse, absolute loquendo, seu non implicat contradictionem ipsam esse aliter,
hinc etsi causa una in aliam resolvatur in infinitum, v.g. ego sum talis, ob talem causam,
quae rursus talis ob talem, etc., et ita in infinitum, tamen, semper utcunque progrediamur
nova manet quaestio, nec uspiam in serie reperitur ratio sufficiens. Ergo ea debet esse
extra seriem. Haec ratio non est corporea, alioqui intra corpora ista seu in serie fuisset
jam comprehensa. Ergo necessarius est usus hujus principii etiam extra mechanica.
Nihil est sine ratione, *intelligitur de causa efficiente, materiali, formali, finali.~~
~~Causa formalis est ipsa rei essentia, seu si ratio cur res aliqua sit, vel talis sit, sit intra
rem ipsam. Causa materialis et efficiens, ut in motu movetur quid semper eodem modo,
nisi ratio sit mutationis, vel in re, vel in alio in rem agente. In finali, ut ratio debet esse
eligendi ex duobus hoc, vera vel apparens.*
**Voluntas nunquam agit nisi ob finem. Finis autem est bonum apparens. Movetur semper ab apparentia boni. Ergo Electio ex duobus non potest fieri nisi appareat bonum esse sic eligi.*
*Perfectius est agere ob rationem, quam sine ratione.
Nihil agit quin ratio sit ex qua posita sequatur hoc potius fieri quam oppositum.
*Non est humilitas tam fidenter supponere se rectam habere sententiam et alios erroneam, et ipsis dicere se Deum precari ut eos mutet. Aut si hoc cum humilitate stare potest cur aliis exprobratur?*
*Voluntatis sunt gradus, unum enim magis volumus quam alterum. Et magis volumus quod melius apparet, ergo quanto major aequalitas tanto minus aliud prae aliquo volumus, et cum summa, nihil. Nemo mortalium de talibus dubitaret, aut haesitaret. Nisi jam praenosset contra suas praeconceptas opiniones adhibitum iri. Ponamus differentiam esse data qualibet minorem, erit et excessus volendi. Id est nullus.
*Certum est tunc cum eligimus optimum apparens nos velle propter cognitionem, et tamen libere. Eodem modo et Deus, tametsi ergo sic ageret, seu etsi casus aequalium perfectionum nunquam eveniret tamen ageret libere.*
*Si omnes series possibiles aeque essent perfectae, sequeretur etiam illam esse aeque perfectam, qua salvarentur omnes impii, et damnarentur omnes pii.
Respondes: est impossibilis.
*Quaero cur?
Ais quia contra justitiam.
*Optime, id est quia contra perfectionem, id est non omnes series aeque perfectae. In se est possibilis, sed executio ejus fit impossibilis, quia cum Dei perfectione pugnat, et hoc est quod volebam, inde patet, redire tandem omnia ad mea. Et quia aliud sibi dicere videntur, «tum» premuntur nonnihil, ad idem confugere non sentientes.
*Difficultas major in invenienda sententia Augustini, quam in invenienda veritate. Jansenius tricies legit Augustinum, et tamen dicunt eum in legendo Augustino errasse. At ajunt glaucoma ante oculos habuit.*
*Respondeo, unde sciam postea nec me habere, ubi Augustinum etiam tricies legero, itaque sub finem aeque ero incertus ac ab initio.
Ait Deum introduci mechanicum.
*Est odiosa expressio, et metaphorica, loquamur proprie. Sensus est, Deum aeque certo agere, ac horologium, imo contra potius quod horologium certo agit ratio referenda est ad certum modum quo Deus operatur nempe perfectissimum.
*Objicit si nihil sine ratione, Mundus erit aeternus, quia nulla ratio cur Deus non ante coeperit.*
*Respondeo primum, omnia creantur ex nihilo non ex praeexistente materia quovis~~
~~momento, nam et materia ipsa creatur, nec refert, quod antea jam aliqua alia fuerint, nam
postea sunt annihilata. Itaque etiamsi semper aliquae fuissent creaturae, seu etiamsi
fuisset Mundus alius ante hunc mundum, ut erit alius post hunc mundum, quid tum? quod
inde malum? Respondeo secundo, non tamen id tam facile hinc concludi, quia in se~~
~~tempus nihil est, nisi rerum ipsarum jam existentium tractus. Atque ita si Mundus incepit,
otiosa est quaestio cur nunc inceperit non ante, quia nullum est tempus ante ipsum. Sed si
quaeras potuisset durare diutius, v.g. si mundus est natus sex mille annos, cur non potius
decem mille annos, tunc respondeo tertio etiam aliquam subesse posse rationem proportionemque~~
~~harmoniae, nobis incognitam.
*Necessitas peccati Judae futuri, fuit antequam existeret Judas, ergo non est orta a
Judae voluntate. Deus praevidit Judam peccaturum esse. Ergo certum, infallibile, inevitabile,
necessarium erat Judam esse peccaturum, antequam existeret Judas. Judas non
fuit in intellectu divino, sed Judae peccaturi idea. Judae peccaturi idea non orta est a
Juda, quia Judas nondum erat. Judae peccaturi idea non erat tantum in intellectu divino
ut idea rerum possibilium, sed ut idea rerum actu futurarum. Idea haec ita affecta non
orta est a Juda, sed potius Judam peccaturum esse, necessario secutum est ex hac idea.
Tunc cum deliberaret Judas utrum Christum traditurus esset an non, jam necessarium~~
~~*erat Judam eligere traditionem, alioqui falsa fuisset scriptura etc. Necessitate scilicet ex
hypothesi non ex ipsa re.*
Qualis necessitas est etiam quae a me inducitur ex electione boni.
Necessitas absoluta est, cum res [aliter] ne intelligi quidem potest, sed in~~
~~terminis contradictionem implicat, v.g. ter tria esse decem.
Necessitas hypothetica est cum res quidem aliter esse intelligi potest per se,~~
sed per accidens ob alias res extra ipsam jam praesuppositas,
~~necesse erat Judam esse peccaturum, supponendo quod Deus id praeviderit. Vel supponendo
quod id Judas putaverit esse optimum.talis necessario est, v.g.
Series rerum non est necessaria necessitate absoluta. Sunt enim plures~~
~~aliae series possibiles, id est intelligibiles, etsi actu non sequatur earum executio.
Intelligi potest series rerum impossibilis, hypothetica necessitate,~~
~~v.g. series Mundi talis, ut in ea eveniat omnes pios damnari, et omnes impios salvari.
Ista quidem series intelligi seu concipi potest, sed ejus existentia actualis est impossibilis impossibilitate Hypothetica, non quidem quod id in terminis implicet contradictionem, sed, quod id sit incompatibile, cum praesupposita Dei existentia, cujus perfectio (ex qua justitia sequitur) tale quid pati non potest.
Tripliciter rem videmus, per experientiam, per ratiocinationem et per speculum. *Deus vidit ab aeterno Judam esse peccaturum; non per experientiam, quia experientia non est nisi praesentium; non per ratiocinationem, quia ea Deus non indiget, ergo per speculum, id est in idea quae est in intellectu Divino, et futuritionem includit.*
Causa peccati immediata est homo prout scilicet tunc intellectu ac voluntate constitutus est ex positis externis. At causa peccati praecedens seu mediata est status hominis et objectorum praecedens praesentem; et catena harum causarum mediatarum est series rerum. Sed causa ejus prima est eadem quae seriei, nempe idearum in intellectu divino constitutarum et rerum possibilium naturam exprimentium constitutio talis, ut optimum sit in summa hanc potius quam illam seriem eligi.
Quemadmodum Musicus non vult dissonantias per se, sed per accidens tantum, quando ipsis, postea correctis, melodia perfectior redditur quam sine ipsis fuisset; ita Deus non vult peccata nisi sub conditione poenae corrigentis, et per accidens tantum, ut requisita ad complendam seriei perfectionem.
Quisquis habet pravam voluntatem, is jure punitur. Prava voluntas nihil aliud est *quam pravae circa res morales sententiae vel opiniones. Quicunque pravas circa res practicas habet opiniones, easque exequitur, is jure punitur, ob hanc solam causam, quia scelus ejus non ex errore facti, sed ex errore juris, id est ex pessimis opinionibus deliberatisque rationibus ortum est. Unde patet nihil aliud requiri ad puniendum scelus, quam ut quis admittat scelus, et sciat tamen esse scelus. Nulla ergo alia opus est libertate. Nec refert, quod ille putat, scelus sibi esse bonum, seu utile; et ideo ipsum elegit, quia impune se laturum, vel poenam longe minorem fructu inde sperato, credebat. Nam nihilo minus punietur, tametsi ratio eligendi fuerit haec opinio.*
Nec poterit peccator aliquando in extremo judicio dicere, non fuisse in sua potestate opinionem suam mutare. Nam et in rebus humanis juste faciunt judices cum puniunt sceleratos, etsi scelerati illi postea poenitentes, queri possint, se ad pessimas istas opiniones quas cum peccarent, habebant quadam adversitate devenisse.
Damnandorum autem querelis adhuc aliud obstat, quod scilicet ne tunc quidem sunt poenitentes, cum damnantur, adeoque nunquam queri possunt.
Nemo se volens malum fecit, alioqui antequam fieret, esset.
Si peccatores tempore judicii adhuc revera poenitentes essent non damnarentur aeternum, sed casus iste non evenit unquam.
Puto fuisse tempus quo homines non minus vage de Geometricis loquebantur, quam nunc de Metaphysicis. Itaque mirum non est quod hodie Geometria ita bene constituta est, Metaphysica vero tam incerta vagatur. Credo enim fortasse tempus venturum, quo non minus bene constituta erit Metaphysica ac Geometria. Quod a tot seculis nondum constituta est Metaphysica, ex eo non debet de successu desperari. Nam fortasse in quadam adhuc Mundi infantia sumus. Et quemadmodum Pythagoram (si ille primus est) a Geometria rigidis demonstrationibus constituenda non absteruit antecessorum balbuties, ita nec nos praesens confusio a Metaphysica constituenda deterrere debet.
Objectio: Si omnia certa praevisa inevitabilia sunt, frustra preces adhibentur, sive
*ut ille ait: Desine fata Deum flecti sperare precando.
~~Respondeo, imo preces utiles sunt ad id quod desideramus obtinendum, ut aqua vel ventus ad molendinum circumagendum. Ut enim Deus cum praevidit molendinum circumactum iri, id vidit futurum per ventum vel aquam. Ita cum praevidit Te gratiam aliquam assecuturum, vidit id futurum per preces.
Principium omnis ratiocinationis primarium est, nihil esse aut fieri, quin ratio reddi
possit, saltem ab omniscio, cur sit potius quam non sit, aut cur sic sit potius quam aliter,
paucis Omnium rationem reddi posse.
~~Definitio libertatis, quod sit potestas agendi aut non agendi positis omnibus ad agendum requisitis, omnibusque tam in objecto quam in agente, existentibus paribus est chimaera impossibilis, quae contra primum principium quod dixi pugnat.
Haec notio libertatis ignota fuit antiquitati; nulla ejus in Aristotele vestigia reperiuntur, Augustini systema plane evertit, a Magistro Sententiarum, Thoma, Scoto, ac plerisque Scholasticis veteribus aliena est; celebrata primum a Scholasticis posterioribus, eludendis potius quam tollendis difficultatibus apta.
Apud Veteres liberum a spontaneo differt, ut species a genere, nimirum libertas est
spontaneitas rationalis. Spontaneum est cujus agendi principium in agente est, idque et in
libertate contingit. Nam positis omnibus ad agendum requisitis externis, mens libera~~
~~agere potest aut non agere, prout scilicet ipsamet disposita est.
Voluntatis objectum esse bonum apparens, et nihil a nobis appeti nisi sub ratione boni apparentis, dogma est vetustissimum communissimumque.
Quicquid est, aut per se est, aut per aliud. Si per se est, tunc ejus ratio existendi ex ipsius natura sumitur, seu essentia ejus continet existentiam, quod in omnibus illis veritatibus locum habet, quae ex terminis demonstrantur, seu quarum contrarium implicat contradictionem. Si vero aliquid per aliud est, tunc existendi rationem habet extra se, id est habet causam. Omnia ergo rationem habent, vel in se et ex terminis, ut per se necessaria, vel aliunde, ut libera et contingentia, seu ut ita dicam per accidens sive ex hypothesi necessaria.
Cum dicitur exempli gratia, potuisse Judam non peccare, seu non fuisse necesse eum
peccare, hoc intelligitur de necessitate prioris generis seu absoluta sive per se, nihil enim
involvit haec propositio quod repugnet. Tametsi id ex hypothesi, id est aliunde, necessarium
esset, ut scriptura impleretur.
Omne futurum non minus certo ac necessario futurum est, quam praeteritum necessario
praeteritum est. Non quod per se id sit necessarium, sed quod ex positis circumstantiis
praesentibus (exempli causa praescientia Dei, item serie rerum) id consequatur.
Quicquid futurum est utique verum est fore, quicquid verum est (scienti) certo verum
est. Ergo quicquid futurum est certum est fore. Quicquid certum est inevitabile est.
Quicquid inevitabile est, necessarium est. Ergo omne futurum necessarium est. Sed
necessitate per accidens seu hypothetica qualem dixi, quae certe contingentiam seu
libertatem non tollit.
Argumentum de praescientia eodem redit. Quicquid est futurum id Deus praescit, quod Deus praescit id Deus infallibiliter praescit, quod Deus infallibiliter praescit infallibile est. Quod infallibile est inevitabile est, quod inevitabile est, necessarium est. Ergo omne futurum necessarium est. Necessitate tamen, quae libertatem ac contingentiam non tollit. Nam quamvis omnia futura sint necessaria, non tamen sunt per se et absolute necessaria, seu ex terminis, sed per accidens, seu secundum quid.
Nullam aliam concedo necessitatem in actionibus liberis, quam eam quam illi qui Divinam praescientiam admittunt, concedere coguntur in omnibus futuris contingentibus.
Ex complexis omnes veritates, Metaphysicae, Geometricae, et aliae quaecunque, quae ex terminis demonstrari possunt, per se necessariae sunt, omnes vero veritates historicae, seu ut ita dicam facti, quae non demonstratione, sed experientia a nobis sciri possunt, sunt per se contingentes per accidens tantum necessariae.
Ex terminis incomplexis solus Deus est Ens per se seu absolute necessarium, cujus [essentia] scilicet involvit existentiam. Caetera omnia sunt per accidens necessaria ex voluntate scilicet Dei si bona sunt, ex permissione autem, si mala sunt, ut postea dicam.
Si non datur praedeterminatio physica actuum liberorum, si Deus non influit in substantiam actus liberi, seu si non cooperatur omni actui libero sequitur Deum non esse omnium creaturarum causam primam. Quod est revera Deum tollere a rebus. Actus liber cum sit aliqua creatura, debet suam existentiam a Deo accipere.
Non potest dici Deum auxilia dare, seu influere in actum ex praeviso quid homo esset electurus, quia homo ne electurus quidem est sine alio auxilio ad ipsam electionem necessario.
Proprie et accurate loquendo non tam dicendum est Deum concurrere actui quam potius Deum producere actum. Ponamus enim Deum concurrere actui cuilibet, sed ita ut non solum producatur a Deo, sed partim etiam ab homine, hinc sequeretur saltem istum concursum hominis non indigere cooperatione Dei, quod est contra hypothesin, nam concursus iste est etiam actus, sequitur ergo tandem omnes actus in solidum a Deo produci, uti creaturas in universum omnes. Qui bis rem dimidiam producit, integram producit; vel clarius qui rem dimidiam producit, et residuae dimidiae rursus dimidiam, et residuae dimidiae a dimidia rursus dimidiam, in infinitum, is producit integram. Id autem contingit in actu quolibet ratione Dei. Nam ponamus Deum et hominem concurrere ad actum, necesse est Deum rursus concurrere ad ipsum concursum hominis, et ita vel ibitur in infinitum (nec eo minus tamen res eodem redibit); vel statim ab initio sufficiet dicere Deum revera producere actum, etsi homo sit qui agat.
Peccatum est creatura, omnis creatura a Deo continue creatur, ergo et peccatum. Scilicet quoad substantiam actus; seu secundum id quod in eo est positivum. Deus in nobis operatur tam ipsum velle, quam ipsum facere.
Posito quod conservatio idem sit quod continua creatio, sequitur idem. Nam cum quolibet momento Deus hominem quasi de novo creet, ideo hoc momento quo peccat, creat hominem peccantem, seu peccatum producit cum homine.
Nihil absolute loquendo malum, seu Deo ingratum contingere potest, alioqui Deus non esset omnipotens.
Cum Deus peccata nolle seu ipsis irasci dicitur, sensus est Deum permittere peccata sed non nisi sub conditione poenae.
Dici quodammodo potest Deum esse autorem peccati per accidens, seu Deum velle peccatum per accidens, quemadmodum Musicus dissonantiam. Ponamus enim casum, quo ipsa perfectio Melodiae exposcat dissonantias immisceri, rursusque compensari, sive ponamus longe gratiorem fieri harmoniam incidentibus dissonantiis, insperatoque in consonantiam redactis, quam si non nisi consonantiae fuissent. Eo casu arbitror dici posse Musicum esse autorem dissonantiarum per accidens, seu velle eas per accidens, id est permittere potius quam velle. Nam ipsas per se dissonantias non vult, sed si commode id pateretur perfectio melodiae declinaret. Permittit autem, et quidem non invitus, sed volens, per accidens tamen, id est non ob ipsarum naturam, sed quia earum interventu deprehenditur in summa majorem existere perfectionem. Ita Deus peccata, tolerat, permittit, et non invitus quidem, per accidens tamen vult, quia intelligit, seriem universi ipsis intercurrentibus et mirifica ratione compensatis fore perfectiorem. Peccatorum ergo ratio ultima est non voluntas Dei ipsa diligentis, sed natura perfectionis rerum universalis exigentis ut pictura umbris distinguatur, et melodia dissonantiis ipsa compensatione voluptatem augentibus, animetur.
Si necessitas eligendi optimum tolleret libertatem, sequeretur Deum, angelos, beatos, nos ipsos libere non agere, cum a majore bonitate, vera vel apparente, ad agendum determinamur.
Cum Deus necessario et tamen libere eligat perfectissimum, quandocunque unum alio perfectius est, sequitur salvam ejus libertatem fore, si id semper contingeret seu etiamsi nunquam existeret, aut existere posset casus sine ratione eligendi unum ex duobus aeque perfectis.
Si Deus aliquid vult sine ratione, sequitur eum agere et velle imperfecte quia omnis substantia intelligens in quantum non ex intellectu agit, imperfecte agit.
Eligere est proprie ex pluribus legere sive capere quod optimum videtur. Proponitur casus duorum oppositorum A et B, quae scilicet non possunt stare simul. Ponitur porro* *necesse esse ut alterutrum eligatur, ac tertio nullam esse rationem alterutrum eligendi: ajo hunc casum ex his tribus hypothesibus compositum implicare.
At inquies, ipsa *ratio quae facit ut alterutrum eligendum sit, facit etiam ut alterutrum eligatur.*
*Respondeo communis illa ratio non est plena seu sufficiens, nam facit quidem ut eligatur vel A vel B, sed non facit eligi A non B, nec etiam facit eligi B non A.