Series VI Band 4 · No. 261.
Scientia Media
November 1677
November 1677
Scientia Media
Novembr. 1677
Principium illud summum: nihil esse sine ratione, plerasque Metaphysicae
controversias finit. Illud enim videtur negari non posse a Scholasticis, nihil fieri, quin
Deus si velit rationem reddere possit, cur factum sit potius quam non sit. Quin etiam de
futuris conditionatis circa quae scientiam mediam introduxere Fonseca et Molina, idem
dici potest. Scit Deus quid infans fuisset facturus si adolevisset, sed et scientiae hujus
suae si vellet rationem reddere posset, et convincere dubitantem; cum id homo quoque
aliquis imperfecte possit. Non ergo in quadam Visione consistit Dei scientia, quae
imperfecta est et a posteriori; sed in cognitione causae, et a priori. Ponamus Petrum in
certis quibusdam circumstantiis constitui, cum certo quodam gratiae auxilio; et Deum
mihi permittere ut a se quaeram, quid facturus sit Petrus in hoc statu. Non dubito quin
Deus respondere possit aliquid certum et infallibile, quanquam aliquos Scholasticos ea de
re dubitare ausos mirer. Ponamus ergo Deum respondere, quod Petrus gratiam sit rejecturus.
Quaero porro an Deus hujus sui pronuntiati rationem reddere possit, ita ut me
quoque possit reddere scientem hujus eventus. Si dicimus id Deum non posse imperfecta
erit ejus scientia, si dicimus Deum id posse, manifesto eversa erit scientia media. Secundum
veros Philosophos et S. Augustinum, ratio cur Deus sciat rerum actiones necessarias
vel liberas, absolutas, vel conditionatas, est perfecta naturae [ipsarum] cognitio, quemadmodum
Geometra novit quid per circulum et regulam in aliquo casu proposito possit
praestari; vel quis futurus sit datae alicujus machinae effectus, si datis rebus ac viribus
applicetur. Ponamus Paulum cum iisdem circumstantiis et auxiliis poni, cum quibus
positus est Petrus, et Deum mihi dicere, quod Petrus tunc rejecturus esset gratiam, Paulus
vero accepturus; necesse est utique aliquam dari rationem differentiae hujus; ea vero non
aliunde peti poterit, quam ex Petrinitate et Paulinitate; seu ex natura voluntatis Pauli, et
natura voluntatis Petri, quae differentia harum duarum libertatum facit, ut alter hoc alter
illud eligat. Differentiam autem istam etiam in ordine ad hanc electionem, Deo cognitam
esse necesse est, eamque si mihi explicare dignaretur intelligerem, atque ita plenam de
eventu futuro conditionato scientiam a priori nanciscerer. Secundum autores ~~scientiae
mediae* non posset Deus rationem reddere sui pronuntiati, nec mihi explicare. Hoc*
*unum dicere poterit quaerenti cur ita futurum esse pronuntiet; quod ita videat actum hunc
repraesentari in magno illo speculo intra se posito, in quo omnia praesentia, futura,
absoluta vel conditionata exhibentur. Quae scientia pure empirica est, nec Deo ipsi
satisfaceret, quia rationem cur hoc potius quam illud in speculo repraesentetur, non
intelligeret. Quemadmodum is qui in Tabulis Calculatos invenit numeros, non vero ipse
eos calculare potest. Deus scit futura absoluta quia scit quid decreverit, et futura conditionata,
quia scit quid esset decreturus. Scit autem quid esset decreturus, quia scit quid in
eo casu futurum sit optimum, optimum enim est decreturus, sin minus sequetur Deum
non posse certo scire, quid ipsemet in eo casu facturus esset. Praeclara Scoti sententia,
quod intellectus divinus nihil cognoscat (ex rebus facti), quod non determinavit, alioqui
vilesceret. Vasquez egregia sententia quod voluntas ex duobus objectis non potest eligere
nisi alterius bonitas fortius repraesentetur. 1. p. c. 2. d. 43. in 1. 2. init. Ut ostendit*
*Macedo in diff. Thom. et Scot. coll. XI, diff. 1, circa scientiam mediam.