Series VI Band 4 · No. 246.

Aus und zu Caramuel de Lobkowitz, Leptotatos

[Sommer 1689 (?)]

Latin

 [Sommer 1689 (?)]

Johannis Caramuelis Episcopi Viglevanensis, Comitis Zemidae, etc. Leptotatos latine subtilissimus. Demonstrat scriptores non potuisse conceptus proprios exprimere defectu terminorum et ut medicinam adhibeat dialectum Metaphysicam exhibet. Qua semel admissa ostendit, qui contra Angelici doctoris sententias objici solent syllogismi quatuor constare terminis et, si in novam hanc dialectum transferantur Darüber: NB. sine alia responsione manere solutos. Viglevani 1681. fol. folio 316. Liber fuit jam ab annis 40 exhibitus et in diversis locis per synopsin descriptus.

[p. 4, Specimen] Scotus suis in D. Thomam objectionibus occasionem dedit ut ista: omnis causa est ante suum effectum, sed materia [prima] respectu formae et compositi est *causa. Ergo materia prima Est ante formam et compositum. Ergo illa Est (Existit) ante formam compositumque. Ergo illa non Est (non existit) existentia formae et compositi*. Et ita totum sophisma consistit in eo quod ab Esse transitur ad Existere. Sare est esse seu esse possibilem, at sere est esse hoc est existere. Scilicet Scotistae et multi alii concedunt propriam existentiam materiae primae.

[p. 7, Specimen] Arist. 5. Metaph. text. 15 animam esse causam existentiae materiae.

[p. 8, Specimen] Inter purum nihil et existens seu sens datur medium sans seu habens quidditatem. Materia est potentia realis receptiva actus seu formae: sicut probare volunt Materiam ante formae receptionem existere, probare possent etiam materiam ante ubicationis receptionem esse in loco.

[p. 27, Specimen] Disputatur inter P. Ariagam, et P. Rich. Lynceum an in saxo informi Caesaris caput aut alia figura lateat. Recte Ariaga ad Caesaris caput pro formali requiri partium superfluarum carentiam. Quaternarius eodem modo non latet in denario, et corrigendi sunt Arithmetici, infert enim formaliter carentiam unitatum ulteriorum. (+ Sed quid si quis notionem accipiat sine isto formali quid ni possit? +) Et ita Complutenses quaternarium esse in quo quarta unitas est ultima. (+ Sed aliud est esse ulti- mam, aliud non esse alias extra quaternarium. +) Ita creaturarum esse formale non clauditur in essentia divina.

[p. 11] Verbum substantivum caret voce qua significetur tempus indeterminatum proscindens a praeterito, praesenti, futuro.

[p. 22] In conversione illa quam primam Activae vocant (quae est oratio verbi transitivi, ubi praeter verbum accusativus quem illud regit ponitur) si verbum sit intentionale, tunc loci et temporis circumstantiae quae personam agentem afficiunt, in conversione manent apud personam agentem et non debent ad patientem transire: Petrus in Vesuvio constitutus videt Neapolim. Ergo Neapolis videtur a Petro in Vesuvio constituto, non vero Neapolis in Vesuvio constituta videtur a Petro (+ non opus erat haec manere +).

[p. 26] Novae verbi substantivi inflexiones.

Sam habeo essentiam. Sem habeo existentiam. Sym habeo aeternitatem simultaneam. Som habeo actum physicum. Sum habeo aliquam durationem.

[p. 27] Idem est Petrus est amans et Petrus amat. Amabit, amaturus est, et ut ab amabilis amabilitas, ita ab amandus amanditas. In Activa igitur: participium potentiale Amativus. Ejus abstractum amativitas. Participium actuale praesentis amans, participium actuale futuri amaturus. Ejus abstractum amaturitas. In Passiva participium potentiale Amabilis, ejus abstractum amabilitas. Participium actuale futuri Amandus. Ejus abstractum amanditas.

[p. 27] Amant, Amans, amantis, Amatus. Amabant, amabans, Amabatus. Amarunt, amaruns, amarutus. Amaverunt, amaveruns, amaverutus. Amarant, amarans, amaratus. Sic ab Amabunt, amarint, ament, amarent, amassent, amavissent, deducit participia. Generaliter participium ait esse ex tertia persona numeri pluralis.

[p. 31] Cum dicitur Deus est lapis (efficienter) sensus est Deus est lapidem. Homo nullam rem est quando operatur.

[p. 33] Omnes scholae admittunt distinctionem formalem, hanc Thomistae volunt esse rationis ratiocinatae, Scotistae esse ante mentis operationem ex natura rei, praecisiones objectivas admittunt Thomistae. Sed Nominales quia eas impossibiles judicant recurrunt ad expressiones seu ratiocinationes ratiocinantes.

[p. 33 sq.] Interim D. Thomas in lib. De Ente et essentia videtur nominalium illustrare sententias. Si perseitas est aliquid, erit Ens, sed addit aliquid Enti; id ergo quod addit non est Ens, nempe perseitas et inalietas sunt differentiae contrahentes Ens ad substantiam et accidens.

[p. 36] Etiam Graeci non satis participiorum habent. S. Johannes Evangelista concludens Evangelium: nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros tà grafómena biblía. Caramuel diceret libros scriberetos.

[p. 45 sq.] Izquierdus, Theologia, Roma a. d. 1664, licet opinentur multi posse Ens creatum divinitus existere sine ubicatione, nemo tamen quem viderim asseruit posse Ens creatum existere sine omni duratione praeter unum Lynce. in Philosophia ed. Lugd. 1654. Sed jam hoc defenderat Caramuel in rationali et reali Philosophia Lovanii 1642 edita.

[p. 304] Materia est posse esse substantiam, forma actu esse seu recipere actum essendi: ut lignum se habet ad omnes actus artificiales, ita materia ad omnes naturales. (+ Non potest Deus facere ut ex non Ente (possibili) fiat Ens, potest efficere existens ex non existenti. +) Potest intelligi conceptus proscindens ab Ente actuali et possibili, scilicet per modum actuantis.

[p. 53 sq.] Sym est sum in Deo, seu Syre, est modus essendi Dei, ubi coincidit Essentia et Existentia; ut Triangulus et Circulus infiniti coincidunt (+ polygonum infinitorum laterum cum circulo +).

[p. 56] Sore est esse physicum. Materia prima habet Sare ante formam, nam est pura potentia; per formam sot seu recipit formam qui est actus physicus; per compositum sat, et tunc primum est capax ut recipiat actum secundum nempe Metaphysicum hoc est existere, sere.

[p. 57] Denique sure est in aliqua differentia temporis nempe extitisse, esse nunc, fore, omnis qui fuit sut, omnis qui nunc est, sut, omnis qui erit sut. Santes idem quod sebiles.

[p. 59 sq.] Hactenus modi existendi perfecti Sam, Sem, Sym, Som, Sum. Sequuntur imperfecti per Diphthongos, Saim, Seim, Syim, Soim, Suim. Sic Entia rationis non sant nec sent, sed saint, et seint. Idem de carentiis seu negativis.

[p. 61] Si mundus esset ab aeterno non syret ut Deus, sed syiret.

[p. 62] Forma substantialis dat sore, accidentalis dat soire. Et de rebus imperfecte existentibus etiam dicendum imperfecte durare seu suire.

[p. 66] Semere est existentes facere res, et de rebus dici potest quod sumuntur. Deus omnes res samit.

[p. 71] Deus sympsit id est genuit Deum.

[p. 72] Omnes carentiam in negationem et privationem diviserunt tanquam carentiam formae in subjecto incapaci vel capaci. Autor subdividit privationem in carentiam formae indebitae, quae est privatio indefectuosa, et carentiam formae debitae quae est defectuosa seu defectus. Datur pura omissio in voluntate cum contradictionis exercetur libertas, ubi dici potest voluntates neque velle neque non velle, seu neque velle A, neque non A.

[p. 123] Verum seu cognoscibile est conceptus communis Enti et non-Enti.

[p. 194] Objectio difficilis: Haec objectiva propositio: Deus non est, est possibilis. Sed qui potest non esse, non est Deus. Ergo non est Deus. Probatur major propositio: nihil est, est possibilis. Sed si nihil esset nec Deus esset. Ergo haec Deus non est, est possibilis probata major. Haec objectiva propositio nihil est non est impossibilis, quia ex ea non inferuntur duo contradictoria simul vera. Qui contra sentit, debet probare duo contradictoria inde inferri. Praeterea videtur positive sic suaderi: conclusio sequitur partem debiliorem. At haec propositio nulla res est, est negativa, ergo quaecunque praemissa adjungatur non potest inde inferri affirmativa, ergo nec duae contradictoriae seu una affirmans altera negans.

[p. 199 sq.] Respondet P. Mendus si nullum Ens est, ergo nec haec propositio est. In omni negante involvitur affirmans contradictoria, sed istud nulla propositio est, Caramueli loquitur non de existentia sed possibilitate. Aliter Caramuel aggreditur probare duo contradictoria ex hac propositione: nihil est, nempe si haec propositio est vera, est cognoscibilis, ergo datur potentia cognoscitiva seu cognitivum. Ergo datur aliquid. Praeterea item veritas haec est necessaria, ergo debet dari necessario cognoscitivum (+ male +). Item sic: Haec propositio est vera, Ergo datur veritas. At veritas est aliqua res. Haec igitur propositio: nulla res est, est ex numero falsificantium, si enim sit vera est falsa.

[p. 214 sq.] Joh. Helmontius librum composuerat ut probaret Deum posse facere ut duo contradictoria simul essent vera. Hunc legerat Caramuel. Caeterum Caramuel optime, si hoc esset possibile, nulla daretur veritas in mundo. Argumentatio Caramuelis curiose talis: Si propositiones duae Petrus currit et Petrus non currit simul verae, tunc quaevis propositio evidenter falsa poterit probari, hoc modo. Sit ea talis: Circulus habet 4 angulos. Argumentum: vel Petrus currit vel circulus habet quatuor angulos, sed Petrus non currit. Ergo circulus habet 4 angulos. Probatur major, omnis disjunctiva vera est, si alterutra disjunctorum vera est. (+ Videtur esse sophisma. +) Daneben: NB.

[p. 233 sq.] Ex quatuor literis A, O, R, S, fieri possunt variae combinationes, ut Rosa, ars, aro; sed ut placuit linguis aliquas adhibere, alias relinquere, ideo Deus quasdam possibiles fecit existentes; deinde ponamus quasdam ex his literis adhiberi negative, et eas scribi minusculis, ut OrA, erunt O et A affirmative, r negative. Et si simul occurrit eadem majuscula vel minuscula, erit contradictio, ut ORra. In Deo sunt perfectiones, sed privationes perfectionum quae creaturas formaliter constituunt non sunt in Deo.

[p. 262] Dn. Augustinus Redingus severus et verax Thomista. Mentem S. doctoris bene exponit.

[p. 271] Etsi scientia media in Deo non detur, ipse tamen cognoscit futura conditionata liberata; verum ea cognoscit in decreto suo, quod est absolutum formaliter et entitative seu objective conditionatum. Deus dicere intelligitur hunc actum: si decrevero *(praedeterminando aut permittendo prout ratio et circumstantiae postulent) quod Saul resciat Davidem confugisse ad Ceilitas, decernam quod Saul ascendat Ceilam, et quod Ceilitae ipsum tradent.* Quaestio igitur coram Clemente VIII agitata 1604 est utrum Deus futura libera ante omne decretum suae voluntatis cognoscat. Falso imputatur Thomistis aliquos statuisse Deum futura contingentia solum nosse conjecturaliter.

[p. 272 sq.] Cabrera cui hoc imputant tantum dixit, quod futura conditionata, quae cum conditione non habent infallibilem connexionem, vi talis conditionis cognoscantur solummodo probabiliter secundum efficaciam et inclinationem conditionis positae (+ ut in alea, si quis ex praesente statu judicare velit de eventu futuro +) sed ex vi aliarum rationum (+ connexione totius universi +) Deus ea cognoscet certo scilicet ex vi auxilii efficacis et praedeterminationis. Non suppeditamus nos formulas in dialecto Metaphysicae pro Scientia Media, objectum visionis est sere, objectum simplicis intelligentiae est Sare, scientiae mediae nullum objectum damus, quia nulla est. Si quis tamen omnino vellet nomen et per impossibile posset dici Saere. Quicquid est in rerum natura quod non est Deus, esse recipit a Deo, Paul. 1, ad Corinth. IV. 7. Quid habes quod non accepisti.

[p. 274-276] Te alloquor sans, te sens, te suns. Tu sans sas quia Deus te samit. Tu sens ses quia Deus te semit; et tu suns sus quia Deus te sumit. Ergo futura libera conditionata suum Saere similiter recipiunt a Deo. Jam recipiunt suum esse seu saere vel ante decretum vel post decretum. Non ante decretum quia tunc non est libera sed necessaria, quae non distinguitur a scientia simplicis intelligentiae. Dices dari duplicem scientiam Dei naturalem et necessariam, quia vel intelligit possibilia, et tunc est simplex intelligentia, vel futura conditionata libera, et tunc est scientia media, Deus enim cognoscit voluntates liberas angelorum et hominum. Respondeo non cognoscit nisi per suum decretum. Vult Deus ut Petrus resipiscat, vult permittere Judam manere impoenitentem. S. Doctor igitur ponit «enim» dari Petro gratiam efficacem, et Judae gratiam sufficientem, ita poterit converti sed non convertetur. Et ita Paulo interroganti quis te discernit, respondetur Deus est qui discernit Petrum a Juda. At Molinae gratia eadem est efficax vel sufficiens non ex se, sed ex conditione subjecti. Ergo inquam homo se discernit. Negat consequentiam Molina, quod scilicet Deus discernat Petrum a Juda, dando eis aequalem gratiam physice sed non moraliter, quia dedit eam Petro sub circumstantiis quibus erat assensurus. Respondeo primo dicendum quae circumstantiae, quid enim si ponantur in eodem tempore et loco, tum enim nullae externae circumstantiae eos discernunt, secundo gratia per tales circumstantias modificata est, erit respectu Petri efficax et respectu Judae inefficax (alioqui Petrus et Judas operabuntur eodem modo, contra Hypothesin Molinae et experientiam); Ergo a Petro et Juda differentia proveniet seu ipsi se discernent. Qui scientiam mediam tuentur singuli alia atque alia fundamenta supponunt, quod hodie plerisque placet, si non omnibus, creaturas possibiles in se ipsis cognoscibiles esse et non posse a scientia infinita nesciri, id rotunde a Molina scientiae mediae inventore negatur. Alii subeunt opinionum divortia, suarizantibus vasquizantes obsistunt, viam alii comminiscuntur mediam, alii se ab aliisque subducunt.

[p. 292 sq.] Certitudo futurorum contingentium habetur tum ex praesentia futurorum in aeternitate, tum etiam ex hypothesi determinationis causarum: sed praesentia illa facit, ut scientia illa sit intuitiva. Si per impossibile alius Deus hunc mundum condidisset, et noster nihil ideo decrevisset, noster tamen infallibiliter praesciret ob creaturarum in aeternitate praesentiam. Et rursus si per impossibile Deus non esset aeternus tamen futura contingentia etiam libera sui decreti efficacia praesciret.

[p. 288] Deus est Adamo praesens in suo nunc temporis, Antichristo in alio (+ sed nunc non est praesens Adamo, et tunc est praesens Adamo. Hae duae propositiones inferunt variationem, sunt enim contradictoriae, excepto solo nunc et tunc. Respondendum est in nobis inferre mutationem in quibus reale est discrimen inter statum unum et alium, non in Deo +).

[p. 297] Ex antiquis favet Jesuitarum sententiae Aegidius nam in 1. dist. 38 qu. 1. art. 2 asseverat Deum certo praecognoscere futura contingentia, ante suae divinae voluntatis decretum, in sua essentia, prout habet rationem ideae aut ejusdem speciei impressae.

(+ Si Saul venit ad Keilitas tradent Davidem. Pertinet ad scientiam possibilium; seu Deus perfecte cognoscens Saulem et Keilitas, cognoscit quid eorum notio seu idea perfecta involvat. Tantum decernit existentiam. Vulgo potius referunt ad scientiam visionis. Caramuel interim quia decreta Dei sub ratione possibilitatis involvuntur in rei idea. +)

Deus est omnium perfectionum possibilium aggregatum. Deus omnia habet et dat seu facit.

[p. 267] Volunt Thomas, Scotus, Caramuel et plerique creaturas possibiles realiter a Deo distingui, seu habere esse quidditativum seu esse essentiae reale a Dei essentia emanans.

[p. 311 sq.] Voluntatis fit operativitas ab auxiliis sufficientibus, operaturitas ab efficacibus. Liberi quod positis omnibus ad agendum requisitis potest non operari (+ potius contingentis +). Falsa propositio omne [quod] est, dum est necesse est esse, a nobis ample dudum discussa. Aristoteles ita dixit, quia nescivit infallibilitatem a necessitate distinc tam. Liberum creatum est substantia tam in essendo quam operando a Deo dependens, quae positis dependenter a Deo omnibus ad operandum praerequisitis, quando operatur dependenter a Deo, tunc dependenter a Deo potest non operari. (+ Si Aristotelis enuntiatum verum est, quicquid est dum est necesse est esse, sequetur et quod futurum est dum futurum est necesse est fore. Sed semper futurum est ergo necesse est semper. Hinc forte Aristoteles negabit futurorum determinatam veritatem. +)

[p. 312 sq.] Praedeterminatio physica est forma accidentaria quae voluntatem promovet ad determinate operandum estque vel necessitans vel secundum nos infallibilitans. Auxilium sufficiens habere effectum potest sed nunquam est habitum (+ Ergo nunquam datur auxilium sufficiens. +) Objectio[:] qui auxilium efficax non habet non habet omnia ad agendum requisita. (+ Proxima habet omnia ut possit agere. +) Auxilium sufficiens dat operaturitatem conditionatam si velimus.

[p. 315] Homo sufficientis gratiae auxilio destitutus cederet necessario tentationi et quia necessario cederet non peccaret.

[p. 316] [Peccati] ratio consistit in omissione usus gratiae sufficientis, sed ad omissionem Deus non concurrit, ergo non concurrit ad materiale vel formale peccati.

[p. 277-279] Tempus imaginarium seu aeternitas extrinseca. Uti rationalitatem seu animam a visibilitate distinguunt Scotistae realiter, Thomistae non, et tamen alioqui de visibilitate eodem modo philosophantur, ita salvis similiter rerum essentiis ponendo identificationem oritur instans unicum indivisibile carens principio et fine, hoc est Dei aeternitas seu aeternitas intrinseca, et tamen instantia diversa retinent formalem ordinem inter se (+ NB. +) quam distinctionem dicent Scotistae esse formalem ex natura rei, at Thomistae esse rationis ratiocinatae. Haec autem instantia quae in Deo distinguuntur formaliter in nobis distinguuntur realiter. Am Rande: NB. Haec instantia considerata ut participabilia sunt tempus possibile. In Deo aeternitas est infinita categorematice, translata ad creaturas Über creaturas ... indefinite: NB. (+ sic etiam mundus Cartesio solum indefinitus +) syncategorematice seu indefinite, quae autem sunt de facto participata constituunt tempus reale. Ut hoc assertum: quae coexistunt uno tertio, ea coexistunt inter se verum sit opus est ut utrumque coexistat ejusdem tertii durationi totali. Uti meus intellectus est participatio intellectus divini non voluntatis; ita meum instans a est participatio instantis divini A, non B, etsi in Deo solum formaliter distinguantur. Ideo instans a coexistit formalitati seu virtualitati A. Si per impossibile Deus non esset infinitus simpliciter aeternitatis instantia dissolverentur seu distinguerentur a se invicem. Aeternitas componatur cum anima, et tempus cum corpore. Falsum est caput esse in pede, et tamen coexistit tota anima et capiti et pedi. Tota aeternitas respondet cuilibet parti temporis, ipse D. Thomas usus hac declaratione 1. part. q. 57. art. 3. Nempe ubicatio animae in capite et in pede formaliter, non realiter differunt. Creaturarum duratio non est aeternitas Dei sed ei connotatum, similis est immensitas Dei.

[p. 280] Ita ipse Scotus in 1. dist. 39. qu. unica §. aliter. Difficultas[:] Deus ex coexistenti Petro, fit non coexistens Petro, est igitur variatio in ipso. Nunc enim falsum est, Deus coexistit Trojae.

[p. 283] «Item» et Scotus similitudine centri in circulo.

[p. 287 sq.] Ita Macedo et Scotistae ex eo quia solus Deus aeternus, res non esse in physico praesentes sed tantum objective, «unde» S. Gregor. M. res non videntur ab aeternitate quia sunt sed sunt quia videntur.