Series VI Band 4 · No. 244.
Ordinis, loci, temporis particulae«. Aus und zu Caspar Schoppe, Paradoxa literaria
[Ende 1685 bis Anfang 1686 (?)]
SCHOPPE, PARADOXA LITERARIA
[Ende 1685 bis Anfang 1686 (?)]
Ordinis, loci, temporis particulae
[p. 1 sq.] Principium idem quod principio. Principium hoc oro Afranius apud Charisium vid. Sciopp. ad Hier. Aleandrum (Paradox. lit. I.); de illo Johannis VIII. princi- pium qui et loquor vobis. De quo loco ait se dissentire ab Aleandro, qui nescio quo in libello explicuerat. Nisi enim me fallit (inquit Scioppius) in Graeco est th̀n ărxh́n. Ut sensus sit, Ego idem ipse sum, qui et principium« (id est principio, ut primum pro primo) vobis locutus sum«. Nimirum ut a Graecis particula katà per Ellipsin supprimitur. Cicero et Varro interrogati, utrum dici deberet tertium Consul, an tertio Consul, ille haesit, et Tert. scribendum dixit, hic inaniter distinxit apud A. Gell. lib. 10 c. 1, cum tamen nihil intersit ut exemplis docet Scioppius.
[p. 3 sq.] Primo intelligi potest loco, quod tamen pro tempore sumitur. Ita hoc loco pro tum Cicero dixit 15 ad Att. 11. Et Terentius loco motum dixit, qui suam horam non obtinet, in Prologo Phorm. Ubi Donatum videre est operae pretium. Hyginus fabula 273. Nono loco facti sunt ludi in Nemea Archemoro. Nono loco, id est nona vice, seu nono.
E loco, vel in loco (+ e vestigio sur le champ +), id est statim, unde factum est, illico vel inlico, pro quo Hispani hodieque luego. Et Plautus in Aul. act. 4 sc. 8. Effodio aulam auri plenam, inde exeo. Loco (statim) video recipere se senem, ille me non videt. Hic loco eodem prorsus modo dixit quo saepe alias numero. Etiam pedatum aut pedatu in similibus exaudiri potest, quod significat congressum, Italice voltam, Hispanice vicem (quod Horatiano illo tuebimur plus vice simplici), Germanice mahl, id est convivium, quia publicos congressus conviviis notabant, ex quo saepe Malli in latinis Germanicorum populorum legibus pro conventibus publicis leguntur.
[p. 4 sq.] Plaut. Cist. nisi pedatu tertio omnes afflixero (+ au troisième pas +). Cato: Igitur tertio pedatu bellum nobis fecere. Idem: his duobus bellis alteras (id est Festo autore alias seu ad alias res, caetera, tà ^%)/alla) stipendio agrique parte multati, alteras oppidum vi captum. Haec verba declarans Charisius ait alteras idem valere, quod primo et secundo pedatu. Porro cum alteras vel alias dicitur Res subintelligi patet, nempe Res temporis vel loci, hoc est locum seu tempus.
Quomodo Graecorum more rem voluptatum Plautus dixit pro voluptate. Et Phaedrus rem cibi pro cibo. Plautus Epid. a. 4 sc. 2 meus servus eam rem sobrie et frugaliter accuravit, ut alias res (tà ^%)/alla) ille est impense improbus. Ita est in omnibus libris, nisi quos Lambinus et Douza depravarunt. Sic pro alias dicitur caetera, ad caetera. Sic Virgilius, prima, postrema, quasi ad prima, quoad prima. 3tio Aen. Prima, hominis facies et pulcro pectore virgo, pubetenus, postrema immani corpore pistrix. Ubi Servius: prima« est nominativus pluralis a Neutro, et est figura Graeca, tà prṽta ^%)/anurvpow. De figura recte ille, sed quod nominativum dixit, fugit eum ratio, est enim accusativus dependens a praepositione katá, ut illud Christi superius th̀n ărxh́n.
Caeterum pro loco, pedatu, et similibus dicitur etiam numero, item pretio. Ut dicimus esse aliquo vel nullo numero, loco, pretio. Sedigitus Volcatius de comicis: Dein Naevius qui servet pretio in tertio est. Plaut. Poen. a. 1 sc. 2 primum prima salva sis et secunda tu secundo salve in pretio, tertia salve extra pretium. Menaechm. act. 1 sc. 3 Anime mi Menaechme salve. PEN. Quid ego? ER. Extra numerum es mihi.