Series VI Band 4 · No. 243.
Martini Fogelii Lexici philosophici excerpta annotata
[Mitte 1685 (?)]
[Mitte 1685 (?)]
Origo Homonymiarum est, quod infinita sunt nominanda, nomina autem pauca.
Homonyma sunt vel consilio (quae in multis linguis talia sunt aut saltem esse possunt);
vel casu, quae certis linguis propria sunt.
Homonymiae significationis communes ad certos Troporum titulos revocari possunt.
Tropus est vocis affectio vel externa denominatio, secundum quam propria vocis
significatio in alienam mutatur, cognatam tamen propriae, ob mutuam aliquam generalem
relationem. Vocem intelligo non tantum simplicem, sed et compositam seu phrasin, ut
laterem lavare, auff der grube gehen. Relatio est vel realis vel rationis. Realis vel
insita seu interna, vel adventitia seu externa. Insita est inter totum et partem,
subjectum proprie dictum sive inhaerentiae, et inhaerens; Materiam et Materiatum.
Adventitia est inter Causam Efficientem et effectum; subjectum adjacentiae
et adjacens; Objectum et ejus correlatum. Relatio [rationis] est inter genus et speciem,
universale et particulare, signum et signatum, finem et destinatum; Antecedens et consequens
et concomitantia, Comparata, Dissentanea. Unde oriuntur Tropi Notionales.
Vulgo Rhetores relationem totius et partis ad synecdochen referunt, subjecti et materiae ad Metonymiam, relationem inter genus et speciem rursus ad synecdochen.
Rectius denominabimus a relationibus, et dicemus Tropos reales Internos esse 1) Totius et partis, 2) Subjecti et inhaerentis, 3) Materiae et Materiati; Externos seu adventitios 4) Causae Efficientis et Effecti item efficientis unius pro altera, 5) Subjecti adjacentiae et adjacentis, 6) Objecti et ejus correlati; Notionales esse Tropum 7) Generis et speciei, 8) tropum Latioris et strictioris seu Universalis et [particularis,] 9) Signi et signati; 10) Antecedentis et consequentis (qui vulgo dicitur Metalepsis) item concomitantium, 11) comparatorum majoris et minoris; 12) similium qui vulgo Metaphora, 13) Tropus dissentaneorum; 14) finis et destinati.
Homonyma vero Communia secundum adsignificationem, quia ad tropos
revocari nequeunt Atropa eadem analogia qua Aloga vocabimus.
[I, 1, I-III, p. 23 sq.] De Tropo Totius et partis. Partes saepe eodem nomine
appellamus quo totum, ut philosophiam dividimus in theoreticam et practicam, cum
dicere deberemus partes philosophiae aliam esse speculativam aliam practicam (+ dubito:
potest enim toti et parti nomen commune esse, nam et totum et pars complexus est
scientiarum utilium +).
Subjecti et Inhaerentis. liparóthw pinguedo id est lípow pingue in lacte
Arist. 3 Hist. Anim. c. 20.
Exempla alia apud Rhetores, ut et Materiae et Materiati.
[I, 2, I et III, p. 24-26] Efficientis unius pro altera, cum quis quae pro alio
facit, ipse fecisse videtur.
Efficientis pro Effectu. Cic. ultimo Paradoxo Parsimonia magnum est vectigal,
duplex est tropus, efficientis pro effectu, nam parsimonia efficit magnum vectigal,
deinde speciei pro genere, vectigalis sc. pro lucro, quasi dixisset parsimonia magnum
efficit lucrum.
Tropus objecti et ejus correlati, est cum objectum ponitur pro notione, ut
Genus pro notione Generica, species pro specifica, quamvis referantur infra et ad tropum
signi et signati. Huc referendus est Tropus cum termini pro respectibus cum Terminis suis
ponuntur, sic Aristoteles corpora naturalia componit ex materia et forma, id est statuit
quod sint composita.
[I, 3, I, p. 26-29] Generis pro specie, exemplum Galenus habet ex Platone lib.
quod mor. animi seq. temp. c. 2, speciei pro genere, positionem inde ortam quod
veteres ob dividendi imperitiam nominum penuria laborarent notat Plato in fine Sophistae.
Synecdoche speciei pro specie, apud Aristotelem Arte poetica ubi de Metaphora
agit. Eam non videtur admittere Vossius Inst. or. lib. 4. c. 8. sect. XI. et l. d. c. 6.
sect. 2. Sic sacerdos pro ministro verbi Divini, cum sit is qui sacrificat (+ videtur esse
inter cognata +), sperare pro metuere. Voss. 4, 12, s. 3. Plurimus pro longo, omnis pro
toto. Voss. 4, 12, s. 5, § 1. Adamas pro Magnete Lullio libro ascensus et descensus
intellectus. Adde Menagium voce Aimant. M. Paulus Venetus Leones vocat quos debuis-
set Tigres. Myller Cataj. 68. a. et praef. pag. 22. Translatio ab auditu ad olfactum, Persius
Sat. 6, 35 seu spirent cinnama surdum. Horatius exurdare de gustu dixit VIII. Sat. l. 2
(+ meus tropus quem appello, quid pro quo +). Ita Noribergensibus et Suevis sapere pro
olfacere.
[I, 3, II, p. 29-37] Latioris et strictioris. Sic quaedam communia simul communia
et propria, ut Artos apud Athenaeum hominis et panis (+ sed hic nullus est tropus
sed simplex homonymia casus +). Latius pro strictiore, nullis majoribus ortos Hor.
I. Sat. 6: id est nullis claris majoribus. Poeta pro Homero. Strictius pro latiore, ut Franci
Turcis pro Europaeis. Strictius unum pro alio etiam strictiore, Simocatus Persas varie
nominat notante Jac. Pontano editore in praef. Chaldaeos, Medos, Babylonios. (+ Graeci
posteriores, ut Cantacuzenus saepe Turcos appellant Persas. +) Hispani Germanos vocant
Flandros (+ Anglis sunt non Germani, sed Batavi, Teutones appellantur +).
Ad haec pertinet Numerus certus pro incerto, vid. Pincier. Parerg. Ot. Marp. c. 26.
Multa vocabula absolute ponuntur, quae tantum vera respective ut cum
linea indivisibilis scil. secundum [latitudinem]. Hoc modo usurpantur vocabula hujusmodi:
magnus parvus, multi pauci, dives pauper, gravis levis, pulcher deformis. Aristoteles
in categ. quant. notat montem parvum dici, milium magnum; in aedibus esse
multos in Theatro paucos. Hinc Seneca Trag. Est miser nemo, nisi comparatus.
Huc pertinet distinctio, quam vocant per se et per accidens, potius secundum se et secundum accidens, est enim in Graeco katá. Sic cum febris dicitur efficere temperantem.
Negatio interdum difficultatem significat lib. de motu anim. c. 4. Sic ^%)/afvnon
interdum privationem vocis, interdum depravationem significare notat Galenus lib. de
Dogm. Hipp. et Plat. p. 956.
Interdum contra exiguus pro nullo Episcop. resp. ad 1. Wadding. Epist. p. 102. a.
[I, 3, III, p. 37-40] Tropum signi pro signato vulgo male referunt ad metonymiam
adjuncti Secures pro honoribus, nec sumit aut ponit secures, arbitrio popularis
aurae. Sic cum sophista concludit, nihil est aliquid, quia nihil est vox, et vox est aliquid,
ubi vox pro re.
Tropum signati pro signo plerique Rhetores praetereunt, cum negat Max. Sandaeus
in Grammatico profano, comment. 15 [§.] 16. p. 588. Sed tamen is usurpabatur apud
veteres pictores qui rudibus figuris ascribebant hoc est bos, illud equus; hoc est signum
equi. Aelian. Var. X, 10. Sic Porphyrius lib. de vita Pythagorae notat quod sub aspectum
cadit non esse Triangulum, etsi tale appelletur
[I, 3, IV-V, p. 40 sq.] Metalepsis seu Tropus temporis cum tempus pro
tempore ponitur, ut cum apud Jurisconsultos (+ nasciturus pro jam nato habetur +) proxime
faciendum pro facto. Caecus videt, id est qui fuit caecus videt, Log. Hamb. 1. 6.
cap. 7. p. 543. Adde Voss. Or. 12. s. 4. p. 225, vixit pro mortuus est (+ non videtur hujus
loci esse +).
Tropus comparatorum, ut majoris pro minore, ut aridior pumice, tropus minoris
pro majore vulgo extenuatio.
[I, 3, IV, p. 41-46] Tropus similium seu Metaphora. Translatio ab animalibus, ut
magna a bobus (+ potius a specie ad genus erit +). Varro lib. 2. de re rustica novi inquit
majestatem boum et his dici pleraque magna. Festus in voce Bulimam, notat bu magnis
praeponi. Idem de equo ut ȋppóbinow valde salax, krónippow Aristophani valde senex,
vel si interpreteris cum Pinciero Parerg. Otii Marp. lib. 2. c. 22 magnas nugas quia
krónia nugae rancidae. Ȋpposélinon magnum apium unde Humelbergius in Apulei. de
Medic. Herb. c. 106, p. 276 Gazam reprehendit, quod verterit Equapium. Germanis pruna
majora Roßpflaumen.
Altum et profundum idem nomen habent quia conveniunt dimensione. Sic quae numero, ut Imber malorum, quae moribus conveniunt, ut Ibis pro ingrato teste Suida, canis pro maledico. Adde quae conveniunt constitutione corporis, Actione Effectis et Officio, Passione (ut fortunae pila), Situ, caput pro primo; figura (sic Gigas de animato et picto; figura solea de pisce[)]. Externa denominatione (ut usu, arma pro navi, perfectione, ut coelestissimum os Ciceroni tribuit Velleius, ubi et metalepsis gradationis; origine, ut semina ignis; Nomine, ut invocatus apud Plautum in Captivis Act. 1, scen. 1. de eo qui invocatus ad convivium venit, et de eo cujus nomen in Talorum jactu felicis ominis causa invocabatur (+ Turlupinade +).
[I, 3, VII, p. 47-49] Tropus dissentaneorum, cum unum oppositorum pro altero, ut auri sacra fames, litóthw Rhetorum, exempla plurima apud Casaubonum Notis in Polyb. fragmenta, cum privatio et habitus permutantur, et caecus dicitur acutum videre, cum correlata inter se permutantur, et pater filio leges dicenti ait, tu pater ego filius. Contrariorum unum pro alio, ut cum Ptolemaeus Philometor. Sic Juvenal. lib. 3. sat. 2. nanum cujusdam Atlanta vocamus. Venetis Aethiops Blanco. Pontus E^%)/yjeinow, Ammiano Marc. teste lib. 22. a contrario et cavillatione ita dictus. Vestes decrescunt pueris Statius Sylv. 1. 2. II. v. 127. Germanis die Kleider werden ihm zu klein; an ad hunc locum dissentaneorum, cum vestes nihil patiantur (+ an potius aequipollentium unum pro alio +).
Tropus finis et destinati. Terent. exemplum omnibus curarem ut esses, est finis
pro destinato ad finem, id est ut alii ex te caperent exemplum. Ita pars logicae de judicio
Stoicis dicta judicium Vossio notante. Atque ita percurrimus Tropos, omissis tamen illis
quae passim apud Rhetores extant.
[II, 1-3, p. 49-63] Hactenus de Homonymiis significationis, sequuntur Homonymiae
Assignificationis omnibus linguis applicabiles seu [Homonymiae Atropae].
Sect. 1. de Homonyma adsignificatione Etymologica speciei nominum cap. 1. verbalium,
cap. 2. denominativorum, c. 3. participiorum. Sect. 2. de Homonyma adsignificatione
Etymologica flexionis cap. 1. casuum (ut genitivi, pronominum genitivo
aequipollentium, casus sexti), Sect. 3. de Homonyma assignificatione constructionis
cap. 1. interrogationis, 2. Epitheton, 3. divers. discipl.
Quid si statim velimus applicare Assignificationes ad linguam latinam, et Homonymias latinas generales secundum assignificationem percurrere. Poterimus considerare sect. 1. paronymias aequivocationem continentes, 2o aequivocationes flexionis, 3o. compositionis cum praeverbis.
[IV, 1, I-III, p. 335-345] Paronymiae sunt verbalium substantivorum in io,
or, aculum, ura, ntia. In IO fiunt a supinis, ut ambulatio, significant actiones vel
operationes, interdum tamen pro ejus objecto, ut potio. OR est qualitas calor, albor,
claror, sonor, Tacit. et Apulej. XI. Met. Actio in amor passio in timor persona in potator.
ACULUM: spectra Apulejo occursacula noctium. URA ut rasura concrete, pro ramentis,
abstracte pro rasione, ut quadratura. NTIA pro actu et habitu, ut Experientia et
Intelligentia.
Verbalium Adjectivorum assignificationes. IVUS, pro eo quod agere potest,
ut activus; lis pro eo quod pati potest ut docilis, amabilis. Graecis ăpodeiktikòw et
ăpódeiktow. Adde Arist. 9. Metaph. c. 8. Attamen Virgil. aspice quam mage sit nostrum
penetrabile telum. Risibile Boethio quod ridere aptum est. Fictile non quod fingi potest
sed quod fictum est. Fossile id est fossitium (+ quod ab his abstrahit +). Ita Graecis
xvristòn saepe non quod separabile sed quod separatum lib. 8. Met. t. 3. gnvstòn
cognitum Rom. 1. [19]. ANUS ut Vaticanum. ARIUS, Canaria insula a copia canum
Plin. VI. 32. Canarii ad Nigrum fluvium quod canes comedant, Plin. V. c. 1. DUS
Donato teste ad Andr. Act. 1. sc. 5. necessitatem ostendit. EUS pro materia virgas
sanguineas quibus Modestinus l. penult. p ad Legem Pomp. de parricidiis vult caedendos
parricidas, Hier. Magius Misc. lib. 4. c. 8. vetere lectione retenta ex Plin. lib. 14. c. 10.
arbitratur significare virgas ex sanguineis fruticibus quorum Plin. meminit lib. 16. c. 37.
non ut Accursius ex percussu sanguinem rorantes. Eus etiam pro similitudine, ut roseus;
respectu partis ad totum, ut fraxineus, copia, ut arenacea terra. De AX vide Pincier Ot.
Marp. lib. 2. c. 34. ACEUS idem lib. 1. c. 21. ICUS notat similitudinem, convenientiam,
etc. TIUS, significat aliquid factum esse ut fossitia arena quae effossa est apud
Columell. (+ an effossa vel fossilis +). INUS pro materia, byssinus, similitudine, humor
crystallinus. (+ Imo et hic materiam sed accedente metaphora translata vox ad id quod
simile crystallino. Sic roseus supra in Eus non similitudinem proprie notat, sed quod est
ex [roseo], unde translatum ad simile per Metaphoram, non est ergo atropa homonymia. +)
Leporinus pars leporis. Passer marinus id est peregrinus diapóntion ultramarinum,
ita mehrtraublein Celso pastinaca marina. OSUS pro copia interdum qui copiam
appetit, quod vitiosum, sic Gellius lib. 4. c. 9. religentem oportet esse religiosum nefas.
Pro nuda dispositione, ut morosus, herba scabiosa, quae scabiei medetur. Formidolosus
(est timidus et timendus adde Gell. IX. 12), ambitiosus.
PARTICIPIORUM Homonyma Jungio Homonymia terminationis peculiariter
dicta Compositum tam quod cum alio componitur, quam quod inde ortum sit. Conversum
dicitur de antecedente et consequente. Participialiter directus qui dirigitur, nominaliter
qui rectus est L. H. l. 5. c. 5. § 7.
Comparativus interdum pro positivo H. Steph. in 1. ad Corinth. de dialect.
Tmem. 49. Quintil. lib. 9. c. 3. Superlativus quoque positive Steph. d. l. tmem. [50]. In
jure proximus et qui solus est. Grotius ad vocem prvtotókoy Matth. 1, 25.
[III, 1, I, p. 63-71] Homonymiae Vocum Generaliorum Latinae Linguae. Sect. 1.
~~est summi Generis, Entis nempe et cognatorum* veri et falsi, Boni et Mali.*
*Entia appellantur et semiEntia seu potius coentia, ut calefactio, privatio et negatio, imo*~~
et Entia ficta. Arist. Met. 4. t. 2, ubi non ens inquit dicitur
~~*et actu est Ens per se non per accidens Averroi quod suo subjecto essentiale: Cornel.
Mart. Metaph. p. 13, 14. Est vel copulat tantum vel etiam includit existere, ut coelum est,*
*illud solet dici tertium adjacens, hoc secundum. Augustin. Confess. lib. 7. c. [11]. *Id vere
est quod incommutabiliter manet* adde lib. XI. c. 4. In fornacibus ~~existit id est oritur,*
Plin. 34, 10. esse non Ens. Sic Ens potentiaRes pro quolibet Ente, opponitur personis et factis, operationibus Mentis,
Enti rationis, modo Entis. Videtur non ita intelligendum est ac si quis haesitaret sed
tanquam apparet Ammonius in Porphyr. cap. de genere col. 23. Apparens interdum
opponitur genuino ut aurum interdum abstrahit a vero et tantum apparente ut si Eclipsin
dicam apparentem defectum luminis, qui in sole apparens in luna verus. Actus Latinis
*non tantum significat ĕnteléxeian sed et ĕnérgeian. Actus purus nonnullis Ens quod
sua est operatio, talia Aristoteli omnes substantiae separatae. Nullibi tamen Aristoteles
eas vocat Entelechias. Et tamen primam intelligentiam seu Deum vocat Entelechiam et
quidditatem primam, ingenti catachresi si textus menda caret. Actus purus est Ens
quod nec est potentiale, nec actus informans, nec compositum ex potentia et actu, seu
quod nec ex aliis nec cum alio per se est compositum. Estque vel absolutus ut Deus vel
assistens, ut intelligentia orbis coelestis. Actus informans est Ens inhaerens alteri idque
perficiens; dicitur et forma. Estque vel substantialis vel accidentalis; ita late sumit ipse
Aristoteles 2. de An. t. 73. cum lumen vocat actum perspicui, sic qualitas quantitas et*
actio dici potest Entelechia. Pro actu substantiali sumit 2. de anim. textu 2, ita interpretatur
*ibi Johannes Philoponus significare ibi ĕsxáthn teleióthta unde Hermolaus
Barbarus vertit perfectihabiam. Accidentalis est qualitas vel operatio vid. Arist. 2. an.*
*t. 3, 5. Distinguitur et actus informans in actum primum et secundum. Primus est forma
substantialis vel accidentalis, secundus est operatio. Qui operationum intellectus terminos
ab ipsis operationibus distinguunt eos appellant actus. Alia subest notio cum ex 12. Met.*
*t. [26]. faciunt Actum et Potentiam Principia omnium Entium praedicamentalium (+ id
est absolutum et limitatum +). Addatur Actus Entitativus materiae primae.
[III, 1, II, p. 71-73] Veritas est non rerum sed judicii. Verus pro genuino, opponitur*
apparenti simulato. Verus labor apud Virgilium; falsi nominis scientia, falsi Entis
*notio notionem veri Entis apud homines peperit. Augustin. 7. Confess. 15. *omnia vera
sunt, in quantum sunt*. Idem contra Epistolam fundamenti c. 33.
*[III, 1, III, p. 77-81] Bona animi corporis et externa esse notat Aristoteles, et bona
animi rursus prudentiam virtutem et voluptatem Magn. moral. lib. 1. c. [3]. Arist. Met.*
*lib. 12. t. 36, 37. tò ^%)/ariston seu primum intellectum movere ut appetibile, seu ut finis.
Bonum cum Ente converti notavit Augustinus lib. 7. Confess. c. 12. si (quae corrumpuntur)*
omni bono privantur, omnino non erunt*. Et lib. 1. de Doctrina c. 32. *in quantum
*inquit sumus, boni sumus, add. lib. de vera religione cap. 10.
*[III, 2, I, p. 82] Sectio secunda. Homonymiae summorum generum.
Graeci nequeunt distinguere substantiam ab essentia vid. Arist. 5. Met. t. 15, id Latini*
*quidam imitari interdum malunt quam distincte loqui. Omissa
[III, 2, IV, 4 et 7, p. 102-105] Dispositio Aristoteli est ordo partes habentis.
Uésin enim esse oportere, ubi sit diáuesiw. De figurae acceptionibus Log. Hamb. lib. 1.*
*c. 6. § 98 sqq. Figura interna est quae ad essentiam lineae aut superficiei pertinet, ut cum
plana superficies aut curva dicitur. Externa sumitur vel abstracte ubi est qualitas magnitudinis
(Extensi) vel concrete ubi est ipsa magnitudo ut Circulus. Arist. 2. de an. t. 133.*
*mégeuow gár ti kaì tò sxh̃ma. Numeri figurati secundum similitudinem. De Figurato
sermone Quintil. lib. 9. c. 1. § 26.
Actio, práttein et poieĩn, agere et facere, thun und machen, ita Artes quoque*
dividit Quint. 2. inst. c. 19. et Plato apud Diog. Laert. Facere usurpamus de ipsis actio-
*nibus, ut eruptionem facere, bellum facere (+ vim +). Facere saepe fingere, *sich arm
machen*. Plato facit mundum aedificari a Deo lib. 1. de nat. deorum. Actionum nomina*
*interdum rebus ipsis tribuuntur. Sic Epicurus apud Laertium lib. 10. kaì tṽn svmátvn
tà mén ĕsti sygkríseiw*, alii rectius syncrimata vocant.
Actiones aliquas generaliores percurrere hoc loco operae pretium erit. Acquisitus
habitus late est qui post nativitatem supervenit, at stricte qui paratus est propria
opera non infusus. Corrigi dicitur vel Ens permanens (ut Circinus cui cuspis non satis
acuta aut caput laxum) vel Ens successivum, ut soloecismus, revera enim non soloecismum
ipsum, qui jam transitus sed ejus imaginem corrigo. Corrumpere dicimur tum
quae manent, sed depravantur, tum quae perdimus. Dirigere late, est uti ob finem, stricte
dirigens dicitur quod cognoscit rem et finem ad quem rem dirigit, ut cum dicitur Anima
dirigere. Expectare tum esse in loco donec veniat quod volo venire (+ vel quod puto
venire, nam et mala expectamus +) interdum est sperare. Moveri interdum aliter quam de
locali. Venturum aliquando id est futurum.
[III, 2, VII, p. 116-124] Relatio est vel insita vel Adventitia. Insita totius et partis,
subjecti et adjuncti, causae internae. Totum Essentiale cujus partes se penetrant. Totum
perfectionale quidam vocant animam quatenus constat facultatibus, Clauberg. Exerc. de
cognitione Dei et nostri, 56. U. 9. Seneca in Hercule Oet. vers. 397. totae gentes pro
omnibus. (+ Ita Galli, Itali, Hispani tous, tutti, todos, omnes. +)
Interdum dicitur genus speciei, interdum species pars generis l. 5. Met. c. 25. t. 30.
Animae partes potius esse facultates Plutarch. lib. 4. de placitis Philos. c. 21. et c. 4.
Partes intensivae dicuntur et gradus.
De simplici et composito. Simplex Ens quod in alia non est resolubile.
Interdum idem quod nudum, ut Vossio simplex Gnoma, cujus causa non additur. Componi
tripliciter sumitur a Lombardistis, et discernitur tribus his formulis, ex his, cum his,
et hujus ad hoc. Prima compositio est ex partibus, secunda subjecti et accidentis, tertia
compositio Durando est illa quae dicitur secundum subsistentiam, sed ea ex revelatis
ducta est.
Includere dicitur integrum sua membra, genus suas species.
[III, 2, VIII, p. 125 sq.] Subjectum proprie dictum est, quod in se recipiens dicitur
quod scil. sustinet vel aptum est sustinere aliud Ens quod extra subjectum nequit existere,
quod dicitur inhaerens vel etiam adjunctum internum. Aliud est subjectum ad
~~se vel circa se* recipiens quod ex parte tantum coexistit cum suo recepto, quod dicitur*
*adjacens sive circumstans, sive externum. Ita navis sustinet nautas, fluvius naves. Sumitur
et pro objecto, quod a quibusdam dicitur subjectum occupans, scil. potentiae, actus,~~
~~habitus aut substantiae his accidentibus praeditae. Subjectum occupans latius sumitur
quam objectum, et dicitur ita respectu affectionum demonstrandarum de objecto. Occurrit
et subjectum imputationis seu extrinsecae denominationis, ut Cicero honoris. Sic subjectum
praedicationis.
Causam dicebant Stoici de sola Efficiente ut Seneca notat, quod distinctam notionem*~~
~~*pro aliis non invenirent. Materia est Ex qua, in qua, circa quam. Materia ex qua est
permanens vel Transiens, hoc cum ex trunco arboris fit trabs.
Forma Entis per ordinem est ipse ordo seu relatio mutua partium. Formaliter~~
~~dicitur in aliquo contineri, quod expresse, materialiter, quod inde intelligi potest (+ opponitur
et eminenti +).
[III, 2, X, p. 135-138] Huc referamus Principii et Elementi notionem. Principium*~~
~~*est vel cognitionis vel rei. Illud complexum hoc incomplexum quanquam principium
cognoscendi et generaliter sumi possit de conceptu objectivo, notione, enuntiatione.
Principium rei aliud est Terminationis, ut in linea, tempore, motu, oratione; aliud constitutionis
idque vel est Physicum sive reale, vel Metaphysicum sive logicum, ut genus et
differentia. Stricte principium in quod res ultimo resolvitur. Galenus vocat principia
partes substantiarum incompletas, Elementa vocat 4 illa corpora vulgo nota. Principium
Motus Activum et passivum aequivoce conveniunt.
Oriri dicitur A ex B si quid maneat utrique commune. Oritur et fluxus ex fonte.
~~[III, 2, XII, p. 147 sq.] Natura pro substantia seu re. Cic. lib. 2. de divin. esse
praestantem aliquam aeternamque naturam. Natura pro substantia quae principium est
*caeterarum: Senec. de benefic. lib. 4, c. 7. *Natura, inquit, haec mihi praestat. Non
intelligis te cum hoc dicis mutare nomen Deo. Quid enim aliud natura est, quam Deus*. Et*
cap. 8. nihil agis ingratissime mortalium, qui te negas Deo debere sed naturae. Nazianzeni
*locus admonentis Theologos rectius Essentiam patri filio et spiritui sancto tribui
quam naturam extat [ad] Euagrium de divin. (33 Basil.) circa init. (+ Videtur hinc fieri*
*cur Eutychianorum reliquiae in Aegypto et Abyssinis Deo fýsin tribuere nolint, vid.
Ludolph. +) Ennius Hunc (usum) tandem assero naturam mortalibus esse.*~~
~~Galeno dicitur consuetudo altera natura lib. 2. de Temperam. c. 4. et lib. 3. de simplic.
*c. 18.
[III, 2, XIV, p. 156] Lib. 10. Metaphys. Aristotelis totus est de Uno et Ejus speciebus*~~
*sive Modis. Corpus
~~vel quod prorsus simplex est instar atomi vel quod ex actu et potentia compositum est.per se unum definiri potest vel id quod revera similare est,
[III, 2, XV, p. 160 sq.] Insolitum quid esse idem et diversum usurpare abstractim~~
~~ab his omnibus (Numero, specie, genere subalterno) notat Jungius ad Musaeum de usu*
rationis princip. Quomodo animalia in perpetuo fluxu consistant Seneca Ep. 58. Alfenus
in l. Proponebatur D. de judic.
Figura una alteri eadem aut diversa, dicitur ratione speciei, et ratione determinationis nempe aequalis vel inaequalis. Similiter numerus idem et diversus vel ratione speciei, vel ratione singularitatis (+ non habetur in his locus individui +). Vox eadem vel solo sono ut canis nomen et canis verbum; vel sola significatione ut indumentum et vestimentum; vel* *utroque simul ut homo homini lupus.
*[III, 2, XVI f., p. 168-170] Atoma genere vel specie Arist. lib. 1. part. an. cap. 3.
Contraria agnoscit Aristoteles in relationibus et in actionibus in Categor. adde~~
varios usus contrariorum ex Doxoscopiis minoribus. Quae Peripateticis
opposita ea*Ciceroni, Stoicis, Ramaeis
~~Disparata oblique seu paronymice prolata, si de eodem subjecto unum negetur alterum
affirmetur contraria. Quae Peripateticis contraria, Ramaeis adversa.disparata Peripateticis, diversa Ramaeis ut formosus et facundus.
~~*Aequalitas est eadem determinatio in magnitudinibus. ~~Simpliciter aequalia~~~~
corpora sunt, quorum soliditates inter se aequales sunt;
~~arbori, quorum aequales altitudines, ager agro a superficie, aequales etiam qui eodem
tempore vixere, item quorum idem gradus. secundum quid, ut arborPares proprie numeri, minus proprie quorum~~
~~eadem perfectio. Sic et maius aliquando idem quod perfectius.
~~Huc et de perfecto imperfecto mutilo, similibus, proportione, Mensura et mensurato, Medio immediato mediato, situ recto superiore inferiore interno externo, antecedente consequente priore posteriore simul, causa efficiente finali physica morali, necessario contingente, in quibus omnibus adventitiae relationes, sequuntur relationes rationis: Generis, speciei, universalis, particularis, Externae denominationis, privationis, finis, quatuor denique ultima genera quando ubi situs habitus. Sed haec in tractatione ex parte omissa in meo exemplo.
[III, 2, XIX, p. 175 sq.] Identitas inter qualitates est similitudo. Generalissimo~~
~~sensu similia quae inter se communia attributa habent. Seneca ep. [84]. *similem esse te
volo quomodo filium non quomodo imaginem*.
*[III, 2, XX, p. 178-184] Proportio Euclidi lógow; quod vero Graecis ănalogía seu
proportionum similitudo vel ut alii aequalitas, id quibusdam proportio, Boetio melius
proportionalitas. Aristotelem, qui ~~proportionem Arithmeticam et Geometricam~~~~
~~distinguit, praeter ipsius Exegetas pauci ex veteribus sunt secuti, ut observat
Jungius thesium Manuscriptarum octavae thesi 1. Quintilianus ait quosdam Analogiam a
simili separasse nos autem inquit *eam subjectam huic generi putamus, nam ut unum ad
decem sic decem ad 100 simile certe est*. Sic Caesar et Varro libros Grammaticos de*
Analogia inscripsere. Arist. lib. de vita c. 2. in exanguibus animalibus, aliquod analogum
esse cordi; et libro de spiritu c. 8. tà neỹra ^%)h [tò] ănálogon, nervi et quae his
*proportione respondent. Corrumpunt optimam notionem qui analogum faciunt medium
inter Homonymum et synonymum. Scripsit de Analogia librum hoc sensu Card. Caje-
tanus, facit tria Analoga inaequalitatis attributionis et proportionis; sed ~~inaequalitatis
analoga* fatetur esse univoca, ut homo et vermis animalia sunt. Analoga secundum
~~Attributionem* ita forte ex versione vocis ăpodotéon 4 Metaph. c. 2. t. [4]. sunt*
*Homonyma quae Aristoteli tà ăf' ȇnów et tà pròw ^%(/en, quae Jungius definit cum unum
in alterius notionem resolvitur, ut sanum de cibo et animali. Analoga proportionis, quae*
*metaphorice dicuntur sunt homonyma utique; quae proprie ea synonyma. Quae Arist.
lib. 1. Eth. c. 4. kat' ănalogían vocat homonyma sunt ea quae sunt consilio non casu.*
*(+ Vere analoga apud me non homonyma, ut Jungio, sed univoca, in quibus species
primaria ingreditur generis definitionem, ut unitas definitionem numeri. +)
Mensura (absolute sumta) est quantum quod aliquoties sumtum adaequatur alteri~~
~~quanto. Metiri dicitur rem, etiam quod semel sumtum eam complectitur. Mensura in
quantitate continua ei quod metitur etiam congruere potest at ea quae tantum adaequari
sufficit in Numeris, Sonis, Ponderibus, Gradibus. Superficies superficiei, linea lineae,
punctum puncto congruere possunt, non corpus corpori, nisi statuas penetrationem
dimensionum. Dicitur autem corpus corpori congruere, si eidem perihedrio cavo aliive
superficiei communi includi aptum sit. Dicitur et mensura cujus divisionibus aliud~~
metimur, sic partibus Radii motuum sinus.
~~Aristotele definitur lib. 10. Metaph. t. 2. Mensura varie sumitur Aristoteli, qua unumquodque*
*cognoscimus, qua quantum cognoscimus, qua primo unumquodque cognoscimus,
qua primo quantum cognoscimus. Mensuram et mensuratum homogenea esse notat
Aristoteles 10. Met. t. 4. Quibus non consentit quod Aristoteles ait Nunc Metiri tempus.*
*4. Phys. text. 104.Respective sumta Mensura est, quae ab
*[III, 2, XXV, p. 232-237] Ab actione ut genere summo emanat relatio ~~Causae
Efficientis* de qua plura in L. H. Ex horum numero est instrumentum, quod et ante
usum existit, et post usum permanet. Per accidens vel secundum accidens aliquid
causa Efficiens est, ex parte causae, ut miles qui versus facit, vel ex parte effectus, ut
fossor vineae thesaurum inveniens. Improprie autem causae efficientes etiam secundum
accidens dicuntur: 1) conditiones agendi seu requisita necessaria ut propinquitas, absentia
impedimenti, quibus addunt aliqui dissimilitudinem agentis et patientis 2) causa applicativa,
ut quod prope admovet stramen igni 3) quod socias causas jungit, administrasque
et instrumenta praebet 4) quae causas impulsivas voluntario agenti admovent, ita vinum
et nox causae amoris inordinati, morbus causa temperantiae 5) causa per accidens improprie
dicitur quod praeter voluntatem suam efficit ut cum is qui occidere volebat sanat. [6)]
Volunt et lapidem esse causam per accidens, cum transeuntem laedit, quem in itinere
offendit. Causam moralem definit Suaresius quae realiter non influit in effectum, perinde
tamen se habet moraliter ut ei imputetur, ut consulens, rogans, non impediens cum posset
et deberet. Revera causa moralis est causa per accidens.
[III, 3, I, p. 298-313] Homonymiae syncategorematum apud Latinos, seu particularum de quibus Tursellinus, Pareus, Stewechius; de Graecis Matth. Devarius.
Particulae sunt Enuntiativae, Dianoeticae, praepositiones etc.
Enuntiativae sunt quae sequuntur.
Simpliciter significat ad summam et universe, item proprie, item quod fit uno
modo.
Secundum quid quot modis dicatur, v. Arist. 5 Met. c. 18. Secundum significat
partem ut albus secundum dentes; vel accidens ut amabilis secundum formam.
Omnes aliquando collective ita sumitur ut singuli substitui nequeant, omnes Apostoli
sunt duodecim, Germanis der Apostel sind 12. Aliquando distributive non omnis fert
omnia tellus. Liquidum totum, vel etiam cumulatum, plerumque omne dicitur, ut vinum,
aqua, sal, frumentum, cinis, arena vid. Arist. 5 Met. c. 26, quorum partes non differunt
thesi situ. Jung. Schol. ad Log. Hamb.
Qua quatenus vel reduplicat prius subjectum, quam reduplicativam possis dicere
Uninominem, uniformem, similarem, vel diversum ab [eo] nomen ponit, quam specificativam
rectius binominem, biformem, dissimilarem voces. Dissimilaris rursus est vel
limitativa vel causalis. Limitativa vel mediante praedicato Essentiali, vel mediante parte
integrante subjecti enuntiationis, vel mediante accidente ei inhaerente, praedicatum subjecto
enuntiationis competere declarat vide L. H. l. 2. c. [11]. § 23 sqq. Frequentissimae
sunt apud Aristotelem enuntiationes oblique reduplicativae, h. e. in quibus pars consequens
praedicati reduplicatur, item illae in quibus reduplicatio cadit supra partem subjecti,
vel etiam supra totum praedicatum; et hae omnes majores habent tricas quam
directe reduplicativae, quas fuse explicant Scholastici de reliquis altum silent. Equidem et
ipsi dividunt Enuntiationes in reduplicativas et specificativas, sed de genuino sensu nec
Scotistae cum Thomistis, nec inter se consentiunt nec distinctas notiones exhibent, vid.
Varenius disp. de motus definitione Aristotelica th. 46.
Si vel facit connexam Enuntiationem veram, ut si dies est, nox non est, vel apparentem,
ubi posterius membrum non sequitur ex priore, ut Act. 19, 37. Si Demetrius habet
contra quenquam negotium, judicia publica sunt. (+ Sensum esse arbitror: Si Demetrius
habet negotium, dici ei potest, judicia publica esse. Et ita est crypsis verae connexionis
sed reflexivae. +) De eĭ Bessarion Cardinalis Nicaenus librum scripsisse fertur, et Georg.
Trapezuntius edidit in Joh. 21, 22. Schottus ad Isidorum p. 157. De Templi Delphici
inscriptione Plutarchi Comm. notus est.
Et ut plurimum copulat, interdum corrigit, et idem valet quod sive. Atque 4 significationes
apud Gell. lib. 10. c. ult.
Nec veteribus idem fuisse quod non exemplis pluribus ostendit Budaeus posterioribus
ad Pandectas annot. ad l. 8. D. de furtis. Phaedr. l. 1. fab. 9, 6.
Aut vel vel disjunctivam efficiunt completam vel incompletam unde omnis disjunctiva
ambigua est L. H. II, XVI, 11. Deinde vel etiam est distributivum, explicativum,
copulativum L. H. 5, 30, 8.
Sive non est disjunctiva, sed vel copulat, vel corrigit, vel explanat, vid. L. H.
2, 16, 13 sqq. et c. 14, 11.
Sic, ita similitudinis particula apodotica. Interdum affirmat, interdum qualitatem
in genere notat, interdum intendit.
Ubi, Ibi sumitur generalissime, ut ubi Thesaurus ibi cor; id est respectu cujus rei.
Strictius pro loco aut tempore in quo.
Antequam non semper significat id cum quo conjungatur, fuisse reapse secutum.
Ut cum herba priusquam in culmum assurgeret arefacta dicitur 2. Reg. 19, 26. Et priusquam
congressi essent duello amici, lis extincta. Conf. Hieron. adv. Helvidium.
Unde accipitur relative (et correlatum ejus est inde), interrogative, subjunctive ut:
adsunt Athenienses, unde, id est a quibus etc. Cic. pro Flacco. Aristoteli significat
causam Efficientem. Sennerto Phys. lib. 1. c. 3. § 24. idem est quod ex quo. Accomodatur
ad locum et alia per Translationem. Cic. pro A. Caecinna vim vocis diligenter explicat.
Sive, inquit [ex fundo, sive a] fundo dejectus essem uno atque eodem interdicto restituerer:
*Unde Tu *... Unde dejecti Galli? a Capitolio, unde qui cum Graccho fuerunt? ex
Capitolio*.
Ut vel sicut aliaque similitudinis adverbia non semper aequalitatem significant,
*Augustinus in Expos. Evang. S. Johannis c. 17. ad illud: *ut sint unum, sicut et nos unum
sumus, et dilexisti eos sicut et me dilexisti*. Est et reduplicativa ut. Ut relative et ejus*
correlatum est ita. Interrogative ut vales? Admirative ut magnus est. Denique subjunctive.
Confer Urbani Bellunensis caput fin. ipsius Gr. Graec. p. 451. seq. perì toỹ v̑w
pósa shmaínei. Sanct. Gram. lib. 4. p. 416.
Ut Conjunctio saepe non finem agentis sed saepe simplicem consequentiam sive
connexionem notat, ut Clauberg. loquitur Exerc. 69, 24 de cognitione Dei et nostri. V. Ps.
51, 16. Matth. 5, 44. 45, ut si cui dicam praesta te bonum civem, ut patrem imiteris.
Rom. VII, 20. Luc. XIV, 10. et alibi crebro. Sic Maimon,
Quin de eo Gell. 17, 13, adde quod aliquando significat qui non. Nemo Lilybaei fuit
quin viderit Cic. VII. in Verr. Quin etiam cur non; ut Quin taces.
Quod pro sed Cic. XIV. ad fam. ep. 4 quod utinam minus vitae cupidus fuissem, ubi
Manut. ad lib. 8. ep. 14 adducit alia loca. Reprehenditur hoc a Scioppio.
O optantis orantis, Este duces o si qua via est Virgil. apud Voss.
De tandem Boecler ad Terent. Chrestomath.
[III, 3, II-III, p. 313-335] De particulis dianoëticis. Quia significat interdum
causam a priori vel a posteriori, interdum quamvis rationem; imo et conditionem sine qua
non.
Igitur significat illationem non tantum necessariam sed et probabilem.
De praepositionibus
A. De causa efficiente, ut vapulat a Johanne. De termino, ut ab adolescentia. A se
agere id est potestate quam a nullo alio habet, vel propria et naturali. Posteriore modo
filius a se agit Grawer Theses de persona Christi.
De objectum. Navita de ventis, alias et causam Eff. Cic. off. lib. 3. audiebam de
patre meo Fimbriam.
Ex cum constare respectum habet ad partes, ut arbor constat ex radice, trunco,
ramis. Quoties quid ex aliquo esse dicatur Arist. lib. 5. Met. c. 24. t. 29; add. Arist.
1. Gen. Anim. c. 18. Jungius in prima disp. de princip. corp. nat. § 12. Ex participative, ut
ex globo cereo cubus; resolutive butyrum ex lacte, filum ex panno; constitutive panis ex
farina, pannus ex filis; terminative ex somno vigiliae; dependenter, ut peccatum non est
ex Deo, August. Ex convicio pugna. Sed haec significatio ut et terminativa duriores.
Integer Epicharmi locus ex Athenaeo adductus a Vossio inst. or. l. 5. c. 3. s. 8. p. 295.
In. De variis modis quibus unum sit in alio. Elegans locus Aristotelis lib. 4. [Phys.]
text. 20. et 23. ubi inter alia dicitur aliquid esse in bono seu fine (cui exemplum ascriptum
est: apodictica dicitur occupari in vero necessario, non ut in subjecto, id enim est
Geometriae, vel alterius scientiae apodictica utentis, sed ut in fine). Undecim modos
affert Simplicius ad init. Categ. ad in subjecto. § 4. res in loco, in tempore, pars in toto,
species in genere, genus in specie, in fine, forma in materia, in movente vel ut in principe
ea quae ad principatum attinent. Undecimum significatum est ejus quod est in subjecto.
Addatur idem Simplic. in Categor. quando § 12. Undecim quoque modos recenset
Ammonius. Novem modos Boethius in initium Categ. ad in subjecto. Adde Arist.
5. Met. 23.
Homonymiae ipsius in in Doxoscopiis minoribus accurate ordinantur. Est pars in
toto. Inhaerens seu accidens in subjecto. Locatum seu inclusum in continente. Incumbens
insistens inhaerens corpus in sustinente. Terminus in terminato. Terminatum in Termino,
ut calefactio in calore. Modus in accidente (quo etiam comprehendi possunt duo significata
praecedentia). Praedicatum essentiale in subjecto. Affectio
Primo inesse, logice quod non mediante alio praedicato inest ut animal est
sentiens. Quod inhaeret non mediante alio vere inhaerente ut calor igni, sed non primo
inest corpori color, verum mediante superficie. Quod inest ut pars non mediante alia
parte, ut propositio inest syllogismo. Quod ita inhaeret toti, ut non parti proxime, ut calor
igni, albedo lacti sed virtus inest homini mediante animo. Denique quod ita inest, ut non
aliud prius secundum naturam insit, ita Jacchaeus in definitione naturae Aristotelica.
Inesse logice est praedicari.
Inest aliquid velut ipsum ubique penetret. Ita Stoicos de Elementis in mistione sensisse ajunt Galenus, Alexander Aphrodisiensis, adde Senec. 3. qu. nat. c. 10. Vel ita ut alteri sensiliori seu crassiori corpori inhaereat, eoque translato una transferatur.
De particula pro egregius apud Gellium locus lib. XI. c. 3. Adde quod pro interdum
quasi, ut sublati pro mortuis.
Absque ^%)/aney in definitione Schematis Alexandri Rhetoris non exclusive, sed non
requisitive intelligendum. Voss. Inst. or. lib. 5. c. 1. s. 2. p. 261.