Series VI Band 4 · No. 242.

Annotata circa schedas Jungianas

[Mitte 1685 (?)]

Latin

 [Mitte 1685 (?)]

Quaeratur utrum sint Nationes quae ex consuetudine sinistra ut digniore prae dextra utantur in scribendo aut aliis actionibus exquisitioribus et sicut divinationum genera alia dextrum, alia sinistrum praeferunt. Si «semel» sit unum corpus in quo quid dextrum quidve sinistrum dicatur (etsi sit plane cubicum conveniat unum si tantum sex signis insignitum sit), tum mediante isto corpore duae pyramides erga se inversae definiri et distingui possunt. Cubi autem istius characterisatio alteri notificari nequit ullis resolutoriis literis, sed solo sensu, sive hoc fiat per motum coeli, sive sectione corporis alicuius animalis, sive traditione cubi jam inscripti, nec requiritur ut utamur appellationibus dextri et sinistri, superioris et inferioris, anterioris et posterioris. Imo etiam absque Cubo solis tribus rectis se in eodem puncto ad rectos intersecantibus. Iis enim traditis earum adminiculo alteri significare possum.

Situs F et E nulla ratione resolvi potest, sed est tam simplex quam conceptus pedalis longitudinis quae quidem extrinsece ex parte definiri potest, nam pedem humanum describere possum ut ex forma agnoscas, ac tum mediocrem pedem eligas atque illius longitudinem pro ea quam te concipere volo, habeas. Ita etiam possum corpus sumere quod naturaliter in sex dimensionibus diversum sit, sive intra sive extra, atque ita dicere, ubi caput est sit A, ubi pedes B, ubi venter C, ubi dorsum D, in parte qua Hepar E, in qua lien F. Spermatica vena ex emulgente vel azyx vel ren depressior. In univalviis Testaceis, item in rhombis et passeribus (schollen) exterius sex positiones distinguere possumus, oportet autem ultimate specifice describere, nam rhombus et passer inversive se habent. Manus dextra unde sinistra fortior et promtior. Quaeratur in Aristotele et Anatomicis. Vide et descriptionem cardui viarum, tam mitioris quam ferocioris. Pars superior costarum crassior est inferiore, unde certam propemodum notam colligito qua dextras a sinistris distinguamus. Columbas (+ an forte Realdus Columbus +). Erunt itaque dextrae costae sinistris ordine, congrue oppositae: sicut Darüber: ^&.!! autem congrue oppositae, si vel extremitatem earum qua vertebris coarticulantur consideres.

Quaeritur an pyramis dum ignoratur eius solida obliquitas, quamvis hedrae schematice dentur, detur, quoad infimam speciem. Datis Hedris pyramidis schematice datur pyramis schematice. Datis Hedris singulis specie datur earum proportio, quia quaelibet cum qualibet latus aliquod commune habet. An ita forsan et in reliquis figuris.

In pyramide perfecte scalena non datur variatio nisi per inversionem. At si una hedra sit triangulum aequilaterum datur variatio.

Etiamsi omnes 4 hedrae triangulares, pyramidales, scalenae (hoc est a quibus pyramis scalena constitui potest, poterit autem constitui si quaelibet cum qualibet unum latus commune habeat) (specie et magnitudine) datae sint, nondum tamen pyramidis species completissima data est, desideratur enim adhuc aliqua differentia, quam ego ordinem solidum voco. Ita si duae pyramidales ordinatae superficies alias prorsus aequales (et proinde congruae quia ordinata est utraque) ita diversis vel coloribus vel picturis vel signis distinguantur, nunquam congruent, ut similia signa omnia congruant (+ scil. similia signa respectu ordinis ad pyramidem +) quod experiri poteris, si complices has superficies, ut signa sint extra in utraque.

Prius commoditate cognitionis est, quod si prius addiscatur commodius addiscitur alterum, prius necessitate cognitionis, quod nisi prius addiscatur, alterum addisci nequit.

Ordonnances touchant le desseichement des Marais, imprimés à Paris chez Leonard environ l'an 1662, bey « - » Konigen zu Hamburg.

Stevins Politicke Wercken, a filio edita. Hausordnung, et varia ibi concernentia policey und finantien, unter andren eine Hausordnung, wie die Häuser solten gebaut werden. 4o. Belgice omnia. Dicitur fuisse su[per]intendant der finantien von Prinz Moriz.

Tablettes chronologiques de M. Marcel.

Ex Tomo IV. Analectorum Mabillonii, ubi Opera Roswithae Manuscripta in Monasterio S. Emmerani. In Wingartensi Monasterio vetus Welforum Historia. In Scheyrensi Monasterio Abbas Mathematicus et Theologus, est ibi Manuscriptum in quo pictura vetus Ptolemaei tubo adductili astra respicientis. Manu ni fallor Conradi Monachi, a quo multa ibi.

(+ Linea superficiem dividit in duas partes excepta nodosa se ipsam secante quae dividit in tres, imo si se plus semel secat in plures. +)

Helix in superficie cylindrica recta est, cava autem versus easdem solidi partes, versus quas ipsa superficies cylindrica scil. perpendicularis ad helicem est et ad superficiem cylindricam.

De Hanoverana Breihana; factum est nescio qua sive conversione rerum sive potius hominum negligentia, ut quae origine atque dignitate princeps fuerat, nunc inter postremas habeatur.

Nuper condemnatus aliquis in pecuniam quae per errorem occurrerat in calculo aliquo, ipso in Actis adversario id agnoscente, Relator ut apparet non legerat, itaque reum in hanc summam condemnat, quam nec postulabat Actor; ille revisionem petit, et quod ridiculum est a secundis judicibus iterum in eandem summam invito adversario condemnatur, qui quod esset vir honestus non accepit. Sed, hinc discimus quam pulchre legant hodie acta in Academiis.

Hamburgenses habent privilegium de non appellando «auff» 1000 Thaler et in mercantilibus omnino sine appellatione judicant, unde jam omnia eo facili occasione trahunt. Haben davor 80000 gegeben dazu sich die Oberalten bereden lassen. Banco zu Hamburg gibt millesimam cum pecuniam accipit, et repetenti rursus detrahit.

Applicabile alteri est, cuius aliquae partes aliquibus alterius partibus congruere possunt. (Si dicas Applicabile est cuius quaevis pars cuilibet alterius parti congruere potest. Hic conceptus formalis objectivum habet impossibilem, sunt enim infinitae partes inaequales ideo incongruae.) Ita quaelibet recta cuilibet rectae applicabilis est, item quilibet periphericus arcus cuilibet aequiradio, item quilibet hyperboles arcus cuilibet aequiradiae hyperboles arcui vel totaliter vel participanter vel excessive vel defective congruere potest.

Omne C est A. Ergo Z est A. Significat autem mihi Z individuum ipsius C.

Deductio ad absurdum nitur hoc: (reflexivo) ex quo sequitur falsum, id falsum.

Jungius non satis observavit deceptionem quae latet in modis indirectis qui revera nulli et inutiles. Sic in Noematicis no. 406. sic ratiocinatur: Omne animal vivit. Omnis *Homo est animal. Ergo omnis homo vivit. Ergo quidam homo vivit. Ergo quoddam vivens est homo.* Concluditur, ut ipse putat minus extremum de majori, et ideo minus extremum esse quod subjicitur in conclusione, majus quod praedicatur, non succedit in omnibus figuris. Ergo definitio non est bona. Non cogitavit transpositis tantum praemissis syllogismum fieri in quarta figura directum, nempe Omnis Homo est animal. Omne animal vivit. Ergo quoddam vivens est homo. Cadunt ergo caetera quae summus alioqui Logicus addit, nempe forsan majoris et minoris differentiam esse per accidens quia antequam conclusio formetur, ignoretur, et ideo figurarum differentiam non faciat. Item quod media et extrema aliter definiat Aristoteles in prima aliter in secunda figura, quae omnia ad excusandam hanc quam putavit irregularitatem affert.

Discretio visibilis ab audibili an necessaria in brutis.

Omnis numerus est par vel impar vel falsum est aliquem numerum non esse parem vel imparem aequipollet duabus: falsum est aliquem numerum esse nec parem nec imparem et falsum est aliquem numerum esse et parem et imparem. Omne scalenum aequiangulum est laterum inter se ut rationalium, idem quod falsum est omne scalenum aequiangulum esse non laterum inter se irrationalium.

Figura dimidio tot habens diagonios quot latera, quadrangulum, tot quin- quangulum; sesquialtero tot, sexangulum; duplo septangulum, plo oct- angulum, triplo Enneagonum etc.

Circulus est sectio Conica orta in plano Coni extrema crura proportionaliter se[c]ante seu Conotmema ortum in plano Trianguli per axem ad basin conicam ­perpendicularis secante.

Quaeritur an Conotmema ortum ex sectione Coni cuiusque oriri possit ex sectione Coni cuiusque. 1) Exemplum hic est Enuntiationis quae videtur identica cum non sit, 2) exemplum quod Enuntiatio conversive duplex reduci potest ad unicam identicae conversionis proportionem. ^&.!!

Angulus ~~immultiplicabilis est conceptus reciprocus~~ ~~angulo contingentiae duarum curvarum (+ ego inveni definitionem anguli contingentiae secundum quam est ­multiplicabilis +).

Angulus tantum duplicabilis est reciprocus conceptus ­angulo contactus rectae et curvae, (^&.!! ) id est angulus non habens multiplicem nisi duplum. Item angulus in nulla alia proportione dividuus nisi dupla est angulus contactus duorum aequalium circulorum. (+ Videndum an secundum mea si circulus A dimidius circuli B sit angulus contingentiae dimidius anguli contingentiae ubi circuli aequales. Ergo foret angulus AB aequalis angulo DCB. Amplius inquirendum. +)

Notiones reciprocae sunt: figura omnes diagonios aequigradas (gleichschreitende Eckstriche) habens continue recurrentes, et figura cuius laterum ~~numerus est primogenius. Aequigradae autem diagonii sunt quae eundem laterum [numerum] in eadem figura utrinque subtendunt.

Parallelae lineae werden im Felde gezogen per angulos oppositos aequales ope octantis vel alterius argumenti dioptrici.

verb. gr. sive S supra sit sive infra, sive A ante sit sive post, nihil refert, dummodo sex illae radiorum notae «antea» reale non permutentur. Videri quibusdam potest unum tantum quasi semi- cathetium esse necessarium, ex hisce 8, quodlibet scilicet. Speculativi qui praxin infra se judicant, etsi ei pares: Archimedes non cochleam infinitam, neque speculum astorium, sed sphaeram et cylindrum sepulcro suo inscribi jussit, et Themistius videbatur sibi descendere cum Tribunal ascendebat. Item tamen suasorias scripsit de pace servanda inter Christianos, ipse non Christianus.

Cum dicimus rem aliquam esse praedicatum vel subjectum aequivocatio est, sed sine periculo eaque subordinata quia unum aequivocatum resolvitur in alterum. Nam res A dicitur praedicari de B, si notio rei A praedicetur de notione rei B.

Philosophus universim vanitatum humanitatum irrisor sit, non hunc vel illum rideat.

Timanthes ingeniosissimus pictor (apud Plinium) Cyclopem pinxit in parva tab[ella] et adjunxit satyros pollicem eius thyrso metientes (utile cum explicare volumus in proportione consistere magnitudinem).

(+ Quadrangulum ordinatum quoad latera: seu quadrangulum habens latera aequalia, ut unde fiat: quasi aequalihabium quoad latera. Et ut ea quae in recto componuntur ab obliquis distinguamus possemus notas adhibere, v.g. Qs Hs ^&.su La AEa quadrangulus habens latera aequalia, ubi nec noceret transpositio, ut Qs La ^&.su Hs AEa vel Qs AEa ^&.su Hs La. Ita enim discernere possumus quae similariter et dissimilariter conjunguntur. Inde possumus etiam mutare concretum in abstractum, et pro Aequalia latera substituere Aequalitatem quoad latera, vel aequalitatem laterum, et si abstrahimus ab: habens Aequalitatem et habens aequalia possumus facere Aequalihabium quoad latera Qs ^#6+H^&.su AEs^#6- ^&.su La. Sed si transpositio tanta sit, ut nec duo correlata divellantur omnibus modis, ut Habens igitur aequalia Quadrangulus latera Hsc igitur AEca Qs Lca, in regente prima litera significat similaritatem ut s in H, quo cognoscitur convenire cum Q, posterior vero in regente significat rectionem, ut appareat id in quo eadem litera priore loco reperitur ab ea regi, ut c significat AEca regi a Hsc. Plerumque ex duobus similaribus unum tantum est eorundem regens, ut Qs et Hs sunt similaria[,] ex his tantum regit H. Contra videtur saepe fieri ut utrumque similarium regatur, et quidem eodem modo, et ea non alterum per alterum, sed ambo immediate, ut Aequalia latera ab Habente, nam habens aequalia dicere possumus, et habens latera. Ita instituenda haec symbola, ut tum transpositiones possimus instituere pro arbitrio, et tum etiam habeatur certum filum redintegrandi et ordinandi, literas autem adhibeo ad diversas rectiones inter se discernendas.

Certae notae adhibendae ad abstractum a concreto discernendum, et unum in aliud transformandum, item ad generalia, quoad, Habens, faciens, etc.

Quadrangulum Habens aequalia Latera Qs Hsc Lca AEca per inversionem relationis dabit La AEa Hac Qcs Aequalia Latera habita a Quadrangulo, seu inexistentia quadrangulo. +)