Series VI Band 4 · No. 241.

Logica de notionibus«. Jungianarum schedarum excerpta annotata

[Mitte 1685 (?)]

Latin

ANNOTATA  [Mitte 1685 (?)] Logica de Notionibus

Noematicae pars posterior, ex. gr. aequipollentia notionum praesupponit dianoeticam. Notio ratio formalis, lógow oy̆síaw. Quintilianus lib. 8. c. 5. Consuetudo tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus. Dicitur aliquid ad rationem alterius pertinere, vel esse de ratione eius, id est pertinere ad definitionem, Suares disp. 32. s. 1. § 17. Resolutio notionum Aristoteles lib. 1. Phys. text. 65. Falsitas notionum respectiva, Enuntiationum absoluta. Notio simplex ȃplh̃ ĕpibolh́. Alexander ad lib. 9. Metaph. § 24. Philoponus ad c. 26. lib. 1. Post. ĕpibolh̀ incubitus mentis, notio. Themistius lib. 3. an. ad text. 25 opponit ĕpibolh̀n et stérhsin privationem. Quomodo primae notiones differant a visis hoc est ăpò tṽn fantasmátvn Themistius 3. de an. cap. 10. et 11. l. 3. an. in ad t. 25. Ĕpibolh̀ notio apud recentiores Graecos. Quin et Epicuro apud Laertium ĕpibolh̀ fantastikh́*. Sicut errores primae actionis non emendat secunda, sic et operationis* *animi.

Notio simpliciter simplex Am Rande: Protonoema Scotistis, quae ex quidditativa et qualitativa non* *est composita. Ignorare videntur compositionem ex terminata et terminante. Talis conceptus aut omnino ignoratur aut totaliter attingitur 9. Met. c. ult. Scotus lib. 1. dist. 8. q. 3.* *Modus per se est inconceptibilis. Notio simpliciter simplex est protonoema, quia alioqui omnis notio dicitur simplex Scholasticis.

Sensionis notio abstracta ab interna et externa.

Potens est protonoema. Hinc potens agere, potens pati. Illud dicatur pollens, hoc capax.* Ita potens calefacere dicetur pollens calefactione, potens calefieri, *capax calefactionis. 1640. Jan. Potentiae notio est simplex quaedam et irresolubilis notio, in quam *omnium fere differentiarum essentialium rationes resolvuntur. Non autem ex sensu desumitur sed inductione quasi antecedente ab intellectu generatur.

Est notio aliqua quae praesupponit alias notiones, et tamen in eas non est resolubilis neque ex iis definitur. V.g. notio dextri et sinistri, si enim in cubo aliquo determinatum* *sit superior et inferior, anterior et [po]sterior, statim sequitur hanc esse dextram, illam sinistram. Id ex congruentia aliqua convenit, nam si quatuor hedrae sunt collocatae totus cubus est collocatus. Ante et retro proprie est in animalibus, dextrum et sinistrum aliud est distinctum ex se, ut interiora animalium, aliud per consequentiam ad 4 priores differentias ut exteriora animalium; in foliis ulmi sunt sex differentiae.

Notio vel formalis vel objectiva vel directa est quam vulgo primam vocant, vel reflexiva quam vulgo secundam. Quoties res concipitur toties fit objectum intellectus, et quot notionibus concipitur tot sunt conceptus objectivi. Notio mỹuow ^%)/apterow Od.* *r. 57, sermo permanens in mente eius qui audit.

Compositio notionis ex respectiva et terminante, facit notionem terminative compositam.

Notio est composita vel concrete Concretiva compositio infra dicitur et connotativa. vel terminative (+ puto in recto et in obliquo +). Terminans notio in externa ratione exprimitur per casum obliquum.

Viridem quidem colorem ex flavo et caeruleo, purpureum ex puniceo et violaceo componi prisma dioptricum satis ostendit, sed differentiae tamen specificae generum divisivae nullae hinc eruuntur, nisi forsan flavum per minus viride, caerulum per magis viride definire velis. (+ Quidni contra? +)

Notio restringens vel concretim vel terminative restringit, concretim restringens concretim coit, vel cum tota notione quae restringitur, vel cum parte eius principe (recta), vel cum parte eius terminante (obliqua).

Non omnis regimen Grammaticum arguit compositionem terminativam, v.g. *virtus servat mediocritatem*, id est edit actiones mediocres, ubi Mediocris coit concretive cum* *parte terminante (actionibus), notionis quae restringitur (virtutis).

*Modius iniquus non est modius, falsus tutor, falsum Testamentum l. [2]21. D. *de V. S.*

*Notio est absoluta aut relativa. Cum tempore aut absque tempore. Quaeritur an quae cum tempore semper connotativa.

Restringitur Notio per adjectivum nominale vel participiale (homo doctus),* *genitivum (caput hominis) praepositionem (sedens in cathedra) adverbium (*disputans acute*) relativum (omne quod genitum est interiturum est). Novae notiones componuntur per restrictionem.

*Scotistae omnes notiones componunt ex quidditativo conceptu et qualitativo, ideo Enti tantum quidditativum, differentiis ultimis tantum qualitativum tribuunt Scot. 45. 2. Sed 1) loquuntur fere semper de conceptibus objectivis raro de formalibus. 2) Connotativam compositionem a terminativa non distinguunt. 3) Ignorare videntur notionem comprehensivam absque abstractione. Ideo putant Entis notionem in notionibus de quibus* praedicatur inclusam esse. Dico notionem Entis non includi in notione viriditatis, nec in nota sibili vel alterius articulati soni, ut f, p, notio entis abstrahitur quidem a rubore, sed *non a notione ruboris.

*Concretiva compositio oritur primum ex relatione subjecti et adjuncti, excludo tamen subjectum occupans seu objectum et id quod in eo occupatur, saepe ne realis quidem horum est relatio.

Nomen simplex ubi notio est composita, ut Pelides id est filius Pelei. Thermae.

*Compositio notionum concretiva terminativa, copulativa disjunctiva. Et quidem disjunctiva utiliter praecedit doctrinam de Enuntiatione categorica disjuncti praedicati. Definitiones puncti, lineae, plani sunt a posteriori.

Notionum compositio duplici notionum nititur differentia, connotantis scil. et simpliciter referentis, deinde respectivae et absolutae. Notio connotans est quae praeter rem cuius simulacrum est, simul confuse aliam quandam subinnuit, cui res primario designata quasi inhaereat; ut coloratum dulce rotundum. Notio simpliciter* ~~referens, quae non ita simul aliam rem consignificat, ut color, dulcedo. ~~Notio respectiva* est quae respectum aliquem sibi insitum habet quo fit ut notionem quasi* *aliam flagitet, a qua terminetur. Absoluta est quae non ita respectiva sed per se terminata est.

Notionis compositae partes. Pars Notionis alia est substantialis seu autonoetica quae per se cum alia componitur; alia synnoetica quae compositionem notionis non ingreditur nisi alteri substantiali inhaereat. Itaque Notio distinguenda in Autonoema et synnoema hoc est Notionem substantialem et inhaesivam. Talis notio accidentalis sive secundaria vel cohaesiva est notiuncula universalitatis, particularitatis, exclusionis, ut omnis, quidam, solus, malo synnoemata dicere quam syncategorematica,* *quia sunt etiam in mente.

Compositus conceptus ex composito sensu, ut sapores odores colores mixti, ut cinnamominus sapor sensui intellectui offertur antequam resolvas in compositum ex dulci et acri.

Absolutus conceptus intrinsece talis albedo dulcedo quantitas et similes,* vel album ruditer apprehensum nec dum, ut accidens distincte cognitum. Absolutus conceptus extrinsece qui resolvitur in respectivum et terminum eius, ut album resolvitur *in corpus praeditum et albedinem. Conceptus compositus cum tempore ut *Nero matre adhuc vivente* (hoc est matri convivens) tolerabilis fuit. Ignis calefaciens est compositus* ~~concretive sed imperfectus, adde: aërem, interdum est apparenter perfectus ut corpus calefaciens, scil. aliud corpus quod subintelligitur.

Concretiva Compositio non resolvitur in terminativam sed contra,~~ ~~alioqui iretur in infinitum, imo in coccysmum. Etsi in calore nihil aliud statueremus quam atomos quasdam, tamen corpus calidum includere videtur connotationem alicuius inhaerentiae penetrantis sive verae sive sensibilis, concipimus enim hoc corpus calidum etiam nondum definita hac controversia.

Quaeritur an intellectus formare possit Notionem respectivam Actu non terminatam, an vero actu semper sit terminata (licet intellectus reflexus super suam operationem distinguere possit notionis illius terminantem partem respectivam et terminativam), id in medio relinquemus. Ita semper videtur subintelligi res calefactibilis calefactivae, et contra.

Sit Am Rande: NB. ^&.sj signum concretivae, et ^&.sk signum Terminativae compositionis. (+ Distinguendae relationes diversae generales in eodem, verbi gratia si sit notio A.B ^&.sk C ^&.sk D.E. Homo A amans B autorem C rerum D optimarum E. Si E esset omnium foret synnoema, quod peculiari ratione explicandum ad exhibendas relationum inversiones aliasque transformationes, ut Logicam ad calculos revocemus. +)

Concretiva ad terminativam reducitur ut flavum dulce, id est flavum coexistens~~ dulci, seu penetrans dulce, sed haec terminativa rursus includit concretivam, ~~ut flavum coexistens. Flavum autem dulce concipio, etsi non considerem accidentia extra se penetrare. Hic conceptus: penetrans est simul concretus, aptusque adeo ad compositionem concretivam, et respectivus seu aptus ad terminativam.

Compositio quae fit per qui, quae, quod minus recte relativa dicitur, potius~~ ~~dicenda est descriptiva concretiva. Huius compositionis exemplum singulare ob difficultatem elocutionis: ut figura ordinata cuius laterum numero subdupla ordinata describi potest (Geometria communi), et ipsa describi potest. Vid. tit. syll[ogis]m[i] hyp[othetici] reduct[io] ad Categor[icum].

In Notione concretiva composita, ut corpus viride, una partium (ut corpus) supponi, altera ut viride, concretive superimponi dicetur (+ non est opus eas discerni +) vel pars una dicetur receptiva, ut triangulum, pars altera receptitia, ut aequilaterum. (+ An illa dicetur receptitia seu inhaesiva, quae in naturali Enuntiatione praedicatum potius quam subjectum foret. +)

Colorem dicere acrem, blandum est concrete compositus conceptus inversim.

Notionis concretim compositae partes sunt similes ut Mel est dulce-flavum-liquidum-tenax,~~ ~~saccarum est dulce album friabile. Partes utcunque transponi possunt.

Imperfecta transpositio est quando non totum substratum fit superinductum ut~~ Recta est magnitudo unius dimensionis ita dividens suum quod continuat continuum, ut ~~divulsae partes seu plagae undiquaque sint congruae. Transponi potest sic: Recta est magnitudo ita dividens suum quod continuat continuum, ut divulsae partes undiquaque sint congruae ipsa existens unius dimensionis. Si sit duarum dimensionum, erit planum.

~~Satis quidem constat unam notionem aptius substerni alteram aptius superinduci, sed quaeritur an necessario. Quod non prius solvi potest quam ubi inventa erunt protonoemata, apparebit enim an quid vis cui vis substerni possit.

Non dico corpus albedine praeditum nulla est in mente terminativa compositio. Nam praeditum albedine idem est quod album, sed si quis secundum Hypothesin Aristotelicam statuat substantiam ab accidentibus esse diversam, is dicens corpus sustinens albedinem, terminativam facit compositionem, quia non ~~recipit concretiva compositio realem distinctionem inter objectum substractae et superinductae notionis.*

*Angulus Trianguli, id est inexistens Triangulo.

*Notio terminata dicatur notio respectiva, cui terminus appositus est, seu quae una cum Termino seu Terminativa notione coalescens Notionem Terminatitiam constituit. Terminativa notio est absoluta quae respectivae apponitur ut terminatitius conceptus inde proveniat. (+ Anne is etiam potest fieri ex duabus respectivis. Invenio responsionem ad hanc quaestionem statim sequi. +) Potest etiam respectiva notio ter- ­minari a respectiva notione sed tunc non oritur absoluta notio, et tamen est terminatitia notio, ut absoluta: maxima inscriptarum Circulo. Respectiva: maxima inscriptarum,* *utraque est terminatitia. Itaque per absolutam terminanda est si notionem absolutam constituere debet. (+ Esset hoc demonstrandum. +) Etiam connotativa notio tam per connotativam quam completam compleri potest, sed per connotativam completa, Notionem completitiam* ut ita loquar non constituit, sed tantum per completam. Completa ~~dicitur, quae cum alia completa coalescere nequit, haec definitio committit Circulum, et sequitur rectum et curvum esse notiones completas, Am Rande: ^&.!! item Ellipticum et Hyperbolicum, rectum et obliquum, acutum et obtusum, summe calidum et summe frigidum.

Compositio Notionum destructiva apparenter est compositio concretiva,~~ ~~sed id quod concretim videtur substerni, revera ut terminans notio compositionis notionis compositae ingreditur, ut quadratum applicatum rectae, quae triens sit lateris eius, hoc est rectangulum quadrangulum cuius unum latus sit triens quadrati cui rectangulum ipsum aequale est. Enuntiatio (scil. Mentalis) oratione prolata hoc est oratio, quae signum est orationis mentalis. (+ Est figurata locutio. +) Videatur polysemia contractitia. Est autem notio destructione composita cum notio quae adjungitur destruit aliquam~~ ~~partem notionis eius quae contrahitur seu determinatior redditur, ut si dicas homo mortuus. Sensus autem est: area quadrati applicati rectae (+ vel factum ex quadrato applicato rectae seu diviso per rectam +). Sic cum dicitur fumus *est fuligo fluens fluida,*~~ ~~fluxa, fuligo est fumus concretus. Ebulus est herbaceus sambucus (hinc xamaiákth dicitur) et sambucus est arborescens Ebulus.

Notio connotans, concretiva notionum compositio. Gregorius Ariminensis~~ ~~in 1. sent. dist. 3. qu. 4. art. 2. conclus. 4. conceptum connotativum cui respondet in voce iste terminus: creativum simplicem esse in se licet aliquid significet, et aliquid aliud consignificet. Concretiva notionum compositio fit per adjectivum (vel~~ nominale vel participiale) et 2o per relativum. Notio absoluta restringitur concretive, ~~respectiva etiam a termino suo.

Quod Arretinus non unum qualitativum conceptum ultimum esse putet, ex fol. 79. a intelligitur, ubi unum dicitur affectio. Am Rande: NB.

Potest quidem ex omni concreto vocabulo ut homonymia similitudo, aequalitas lineae A ad lineam B. Am Rande: ^&.!!

Notiones absolutae relativae. Notio terminata confer *notio recurrens.*~~ ~~~~Notio absoluta~~ Ens sibi semper simile, atomus, stella (+ ut fingunt +). Cui opponitur~~ ~~Ens hodie accidentia habens diversa a pristinis suis scilicet. Figura lateribus inter se aequalibus terminata. Similis patri, scil. suo. Notio absoluta est vel ~~intrinsecus absoluta* (nullum respectum includens) vel includens (intrinsecus) respectum vel* *reciproce respectiva.

Notionum terminativa compositio exprimitur vel per particulas, ut apud Hebraeos et Italos; vel per terminationes, idque vel in nomine quod regit, vel in eo quod regitur. ut apud Hebraeos

Aequilaterum sibi ipsi notio absoluta: alteri, respectiva.

Conceptus inter se absoluti componuntur Am Rande: aggregata 1) per copulativas, 2) per numeros, *3) per collectivas: omnes plerique, 4) per infinitum, 5) per Hypotheticas; vide *conceptum hypotheticum* (+ huc credo disjunctivus +). *Omnes planetae sunt septem. Infinita numero actu sunt incomprehensibilia. Infinitae partes lineae actu sunt simul indesignabiles. Ignis et Azoth sufficiunt. Tres Anguli trianguli, aequales sunt duobus rectis.*

*Transitorii concreti, vel respectivi.

Contradictionis doctrina non potest recte explicari sine notionis respectivae doctrina, uti ex legibus contradicendi constat lib. Sophist. Elench. c. 26. § 1.

*Conceptus relativus disparilis, qui aequipollet relativo parili, quaeritur an sit vere disparilis, respondeo quod sic, sed quaeritur amplius utrum relatio quae ei respondet sit disparilis respondeo quod non. Figura A est transformabilis sectione in B, *figura A et figura B habent omnes partes simul congruas*, quaeritur etiam an prior sit parilis, videtur* quod sic: Nam si A est transformabilis in B, etiam B est transformabilis in A. Itaque si A est aequalis ipsi B etiam B est aequalis ipsi A. Si ignis potest generari ex aëre, etiam aër *ex igni potest, si ex pane generari potest sanguis proxime, etiam panis proxime ex sanguine. Am Rande: A[mplior] M[editatio].

*Notiones relativae ut resolvantur. Accipere dicitur *qui assentitur alteri, ut sit suum quod fuit illius. Dare qui consentientem habet alterum, ut sit illius quod fuit *suum. Offerre dicitur *qui declarat se velle ut sit alterius quod fuit suum. Tradere** ~~*dicitur is cuius fuit aliquid quod jam fit alterius. ~~Accipere is *cuius jam fit res quae fuit alterius*.

*Notiones relativae tunc contrariae sunt cum iisdem constant conceptibus, sed contrario ordine. Maius est cuius pars congruit alteri toti. Minus est *quod totum congruit parti alterius*. Sic donare dicitur cuius res sine ulla conditione fit alterius, seu* ita ut nihil vicissim tradatur. Gratis-accipere cuius res ita fit, quae fuit alterius. Si ita *definias: Tradere dicitur qui facit ut sit alterius quod fuit suum, Accipere *qui facit ut sit suum quod fuit alterius*, conceptus non erunt inversi seu relative contrarii. Sit* tradens A accipiens B[,] in priori A dicitur facere, in posteriori B, itaque notiones non iisdem conflantur ex conceptibus. Superius est cuius distantia a centro major est, seu *cuius distantiae a centro pars congruit toti distantiae a centro alterius. ~~Inferius *cuius~~ ~~distantia a centro tota congruit parti distantiae a centro alterius*. Opposita etiam aliquo* modo sunt Tradens et accipiens, nam qui rem aliquam tradit, eam non accipit. Sed alio *modo opponuntur tradens et Adimens seu *auferens qui facit alterius quod hactenus fuit suum* vel contra, vel Tradens qui facit ut sit alterius quod eius non fuit, *Adimens qui facit ut non sit alterius quod eius fuit*. Nam qui tradit non necessario suam rem tradit. Et qui* aufert non necessario sibi seu suo commodo aufert. (+ Pro facere suum vel alterius *substituendum facere ut in sua vel alterius potestate quid sit. +) Alia resolutio: *Tradens**~~ ~~qui rem in sua possessione vel potestate constitutam constituit in alterius potestate, Auferens qui rem in alterius potestate constitutam facit ut sit in sua potestate (+ vel potius ut non sit amplius in eius potestate. Qui rem facit, [ut] in alicuius potestate [sit], *quae non est in sua videtur procurare +). Aliter et prolixius Tradens *qui rem hactenus**~~ ~~**in sua potestate constitutam facit ut non sit amplius in sua potestate, et rem non constitutam in alterius potestate facit in alterius potestate constitutam. Accipiens**~~ ~~*contra.

Relativorum conceptuum implicatio, hoc varie fit in aliqua Enuntiatione, ut saepe difficulter sine ambiguitate per universalem enuntiandi tropum, sententia exprimatur, et majori ex parte necesse fit enuntiationem Actualiter universalem enuntiandi modo Ecthetico explicare, vid. tit. Enuntiatio Ecthetica. Ămfóteron ămfotérö,*~~ ~~ȇkáteron ȇkatérö quomodo Am Rande: ^&.!! differant ex Proclo com. in prop. 7. lib. 1. Euclidis colligitur, quem locum Barocius ita vertit, quid enim mirum utrasque utrisque aequales *sumsisse eum qui alteram quidem earum quae constituuntur protrahit, alteram contrahit. Verum alteram alteri*, inquit, impossibile est. Clavius minus latine aut proprie loquitur, dum ȇkáteron vertit utrumque. Rectius Barocius sed nec ille sine ambiguitate. Forsan posset amphoteron verti ambas etc. Observentur similia exempla ipsius ȇkáteron Gal. lib. 1. comp. med. per gen. c. 7. Et Arist. 6. Eth. ăretàw dè o^%)/ysaw ȇkatéraw ȇkatéroy moríoy*. Amphoteroi significat ambo conjunctim sumta ideo semper an fere semper in* *plurali.

Notio recurrens vide resolutionem literarum Geometricarum id est protonoematum~~ ~~Geometricorum.

Conceptus recurrens fit concretive ut *omnis numerus minimus minor est omni~~ ~~numero, qui non est minimus.* (+ Videtur definitum ingredi definitionem sed videtur* *tantum. +)

Tangens *major est omni recta, ex eodem puncto ab eadem perpendiculi parte, in~~ ~~eandem peripheriam terminata quae non sit ipsa*, quod usitatius ita pronuntiatur, *major est omni alia* (+ ex eodem puncto ad peripheriam pertingente +). Si dicas: *sol major est omni planeta qui non est sol*, non est recurrentia, quia sol est singulare quid. Sic *Paulus est doctior omni Apostolo qui non est Paulus*. Am Rande: ^&.!!

*Conceptus reflexus seu Notio reflexa (non reflexiva tamen, cum intellectus reflectitur~~ ~~supra suam actionem), ut 1) linea quae continue proportionalis est suis segmentis.* *2) Numerus qui aequalis omnibus suis partibus aliquotis. 3) *Inscripta quae major est omni coinscripta sibi inaequali*, seu quae eidem inaequalis est. ~~Hic duplex est* reflexio proxima. 4) Inscripta quae major est omni coinscripta, quae minor est aliqua coinscripta, scilicet eidem non sibi. Est conceptus absolutive compositus ubi terminus respicit fundamentum vel proximum, ut in tribus, vel remotum. In quarto exemplo fundamentum et a proximo et a remoto termino respicitur. Itidem Enuntiatio ~~reflexa* est omnis figura circumscripta major est sibi inscripta, vel sua inscripta. Nam* si aliter intelliges, Absurdum orietur. AB est diameter. Ergo est major omni coinscripta quae minor sit aliqua coinscripta scilicet quam CD quae coinscripta est ipsi AB et minor est quam CE quae coinscripta est ipsi CD, quod est absurdum. Sit ergo maxima inscripta A, et sit major quam B, quae est coinscripta ipsi A (terminus B terminans relationem Majoritatis A, fundat respectum qui terminatur ad A) et quae est minor C aliqua, coinscripta eidem A (terminus B fundat respectum qui terminatur ad C quod C rursus fundat *respectum qui terminatur ad A).

Conceptus recurrens vel revolutus. Si A respicit B, et B respicit C, A est remotum~~ fundamentum respectu C, et C remotus terminus respectu A, quod si jam B respiciat A est recurrentia proxima, sin C respiciat A est remota; quod si utrumque fiat ~~utraque recurrentia Enuntiationi inest ut in quarto exemplo. (+ Excogitandus Schräge Anstreichung von (+ Excogitandus bis instantias +) est modus, *ut possimus semper facile exempla excogitare generalium huiusmodi, tam in notionibus et Enuntiationibus quam Dianoeis. Ita certa est ars in syllogisticis qua possumus facile reperire instantias. +)

Quaeritur an conceptus sequentes sint recurrentes 1) intelligens se ipsum,*~~ ~~2) amans seipsum, magni se aestimans; 3) vulnerans seipsum, 4) dissimilis sibi ipsi senex scilicet juveni, 5) movens seipsum. Et an hic terminus referatur ad fundamentum an *potius fundamentum referatur ad seipsum. Respondeo prius est verum, ut patet~~ ~~si resolvantur singuli conceptus, 1) formans conceptum similem sibi, 2) *ex conceptu sibi simili amanter affici solens*, 3) parte vulnerans partem, 4) praeditus aliquo eorum (sive* parte sive accidente) quibus antea [erat] praeditus, et aliquo eorum non praeditus. 5) Movens seipsum si datur, est: quod movetur nemine movente, quod si ita resolveretur, *quod causa est sui motus, hoc est *quod si coexistat aliis minus praestantibus incipit moveri.* Si fundamentum respiceret seipsum non esset realis respectus. Enuntiatio*~~ ~~*tamen esset vera, interque recurrentes numeranda. Conceptus recurrentes etiam sunt hi: polygonum ordinatum, parallelogrammum, isosceles, scalenum, circulus, lineamen.* Nota in hoc conceptu figura multaequilatera esse multiplicem recurrentiam. Nam~~ ~~primo repetantur recurrentiae quae sunt in conceptu figurae, deinde illud: aequilaterum *ita resolvatur: *habens latus quodlibet suum aequale cuilibet suo lateri quod quidem ab isto diversum sit* seu brevius habens quodlibet latus cuilibet ~~caeterorum *suorum laterum aequale* (nam nisi accedat respectus alietatis idem diceretur aequale sibi ipsi* *(+ nihil in eo absurdum +) nec potest ad unam recurrentiam revocari hoc pacto. *Habens latus quodlibet aequale suo collateri*: quia potest AB latus pentagoni ABCDE esse* inaequale lateribus pentagoni, et tamen aequale collateribus in quadrato AC. Quod si intelligas collateri in eo quod proponitur polygono, eo ipso duplicem respectum agnoscis. *Omnis recta omni rectae (scil. praeter seipsam) applicabilis est, itaque etiam implicatur respectus alietatis[)].

Notio relativa terminata recurrenter seu circulariter, ut *qui major est quam erat antea*, vel minor, linea quae continuata seipsam secat, quae continuata sibi ipsi coincidit.

*Notio Multijuga conjugata. Notio multijuga relatione immediata *quae isoperimetra sunt*, quorum unum alteri isoperimetrum est, quae ubique se aequalia sunt,* quorum unum alteri aequale est. Relatione mediata, quae eidem aequalia sunt, *quorum unum aequale est alicui cui et alterum aequale est.

Notio Schräge Anstreichung von Notio bis Enuntiatione, multijuga notioni recurrenti non aequipollet, attamen substitui *potest una pro altera in Enuntiatione, ut *quae ejusdem circuli diametri sunt, aequales sunt. Quaelibet diameter circuli aequatur cuilibet ejusdem circuli diametro.* Conchoidas* possit dicere quae ejusdem circuli subtensae sunt. ~~Condimensores possunt~~ ~~sum[i] vel pro ejusdem numeri mensoribus, ut ipsius 12 condimensores sunt 2, 3, 4, 6, *strictius pro oppositis condimensoribus, ut 2 et 6 item 3 et 4 quasi dicas contradimensores,*~~ ~~*antimetretas, prior notio est multijuga posterior bijuga.

~~*Notio bijuga dissimilaris. Talis est: *~~Respectus duo inter se continui sunt*, quorum unus fundatur in termino alterius. Ut si A sit superius ipso B et B superius* ipso C. (+ Quidam respectus possunt continuari quidam non, ut respectus inter creaturam *et creatorem continuari non potest, nam nec creatura creare, nec creator creari potest. Quidam respectus ab una parte potest continuari, ut primus motor movet sed non movetur; secundus motor movetur et movet, ultimus motor nullus datur. +)

Figurae inter se ascriptae dicuntur quarum una ascripta est alteri, sive* quarum haec illi inscripta, et illa huic circumscripta. Potest aliquid veri enuntiari de tali notione, ut figurae inter se ascriptae inaequales sunt. Oriuntur notiones bijugae-ex-notionibus-disjunctis, ut ascripta figura est quae vel inscripta vel circumscripta est, non-disjuncta *utrisque communis dari nequit. (^&.!! ) Sed notio bijuga dissimilaris: *Inaequales inter se magnitudines quarum una alteri inaequale est, quod vel majus vel minus est.** *Toleranda est autem disjuncta notio, quia et copulata negata toleratur ut *aequale quod nec majus nec minus est*, sive aequale quod applicabile et tamen nec majus nec minus. Am Rande: Aliud exemplum Notionis dissimilariter bijugae: Conjugatae seu correlatae cochleae dicantur quarum altera contingit, seu quarum altera alteri ut cavum solido vel solidum cavo congruit. Cavum autem solidum convexo solido congruere dicitur si cavi superficies cava congruat convexae convexi.

*Notio comparativa. Illimitata sive vaga comparativa. Notio illimitata demonstrationis nec principium nec conclusio est, hoc est a scientia prorsus exulat, ut si dicam arbor latifolia est fluxifolia ponamus latitudinem foliorum quicquam hic conferre,* *nam virtus per latitudinem folii dispersa minus resistit quam in folio angustiori. Si ita intelligatur quo magis est latifolia eo celerius ac facilius folia abjicit, sive id fiat aestate* *exeunte sive autumno, sive hyeme sive vere, sive tertio demum anno. Sed hoc dici non potest, quia perennifoliae sunt etiam quae latifoliae sunt, ut ilex, aquifolia, laurus, laurocerasus, citrus. Igitur potius ita demonstrarem *quo folium est magis crassum, densum, pingue et viscosum sive tenax eo diutius haeret in arbore*, folium amygdalae diutius* *haeret quam mori, et tamen utrumque ante hyemem defluit. Suberis folium hyeme perdurat vere defluit. Cypressi et abietis hyemem unam vel alteram, vel plures etiam perdurat. Quod si illimitate intelligas subjectum, et de eo praedicatum absolutum (*defluit, non defluit*) enunties, hoc est si absolutum praedicatum (v.g. primo autumno decidere)* *enunties de subjecto comparativo quasi absoluto, Enuntiationem efficies ăsýstaton, sub qua nihil certi subsumere potes. Quod si dicas *omnis arbor quae lauro magis latifolia est autumno primo folia abjicit*, jam certi quid sub subjecto subsumere potes. Alioqui res* *nullum sensum habet, si certe omne folium ideo strictum est, quia sit aliquantum latum. Vid. tit. Enuntiatio comparativa.

*Notio comparativa. *Transmutatio substantialis cum major pars accidentium corporis mutati perit, pleraque accidentia.* Illimitata foret si dicerem: magna pars, major* *intelligitur scilicet dimidia. Sic obtusum definiendum quod majus recto, *acutum quod minus*, obtusius quod ~~magis majus est recto, seu cum excessus major. Qui Alpes non*~~ ~~*vidit Thuringiae aut Hassiae montes magnos putat. Notiones ejusmodi extra scientias admittuntur quidem, attamen vix ab intellectu formantur absque ulla determinatione. Sed alia saepe determinatio in intellectu tradente alia in recipiente (+ seu diversae sunt hominum notiones +) ut in illa Virgiliana Ecloga: urbem *quam dicunt Romam Meliboee putavi stultus ego huic nostrae similem. Sic vitulos haedos* etc. Si minor circulus dicatur* qui est minor aliquo circulo ejusdem sphaerae notio est absoluta, et de eo enuntiari potest *qui secat sphaeram inaequaliter.

Est et notio comparativa in negationem desinens. *Omne quadrangulum~~ est simplicius omni quinquangulo*; simplicius autem est hoc loco quod in pauciora* ~~*Triangula resolvitur. Omne triangulum simplicius est quavis figura rectilinea, item *est figura simplicissima*, scil. quae non in pauciora resolvitur, sed in nulla. (+ Hoc referendum* *ad comprehensiones destructivas. +)

Notio comparatitia recta ut majus minus, obliqua ut *oppositum majori,~~ ~~adjacens minori*, sed et recta comparativa notio resolvitur in respectivam obliquam, ut* *minus est quod aequatur parti alterius. Oppositum majori, *quod opponitur excedenti alterum*, at respectiva recta est, pars alicuius, totum alicuius, congruum, commune. Tò* *aequale resolvitur in id quod nec maius nec minus est.

*Superlativa est species comparativae. Negativa definitio superlativorum non~~ ~~explet superlativae appellationis significationem, nam nisi per accidens non reciprocatur talis notio cum notione positive superlativa. Nam reciprocantur quidem hae notiones: inscripta qua nulla coinscripta major est in eodem circulo, *inscripta major omnibus coinscriptis sibi non aequalibus.* At harum prior superflua et inepta est, posterior impossibilis:* *diameter qua nulla ejusdem circuli diameter major est; *diameter quae omnibus ejusdem circuli diametris sibi non aequalibus major est.* Nam intellectui repugnat, *diametrorum maxima.* Ergo per accidens superlativa notio per negativam notionem definitur.

*Notiones comparativae. Leve est quod in pluribus liquidis ascendit, *grave**~~ quod in pluribus descendit. Absolutae: leve quod in aliquo liquido sua vi ascendit, grave quod in aliquo liquido sua vi descendit. At ex Hypothesi nostra gravius est quod ~~*majorem vim habet descendendi, leve quod minorem. Omnis notio comparativa mutatur in absolutam vel detrahendo vel addendo ut si a magis grave detrahas magis, si ad majus* addas omnibus, ut fiat maximum. Notio comparativa illimitata dicitur quae comparativa *est, nec terminatur, nam quando terminatur fit absoluta. Magnum quod multis majus,*~~ *velox quod multis velocius (+ sed comparativa rursus supponit positivam +). *Equi ~~Numidici* proba seu nota est, si consequi [tantum] possit quod est animal bovi simile.* *Leve et grave optime fient respectivi conceptus, ut leve sit levius aqua, grave *gravius~~ ~~aëre*. Omnis comparativa est respectiva non contra. Notio comparativa si addatur saltem* *notio transcendens ut terminans non est amplius comparativa sed absoluta, aequipollent: Omnis linea major est aliqua linea, et *nulla linea est omnium minima. Multitudo minor omni multitudine est binarius.* Comparativa notio etiam terminatur notione mensurali,* *verum quia conceptus mensurales incerti omnes sunt et ipse incertus est atque in scientiis non admittendus, ut si fluvium definias *aquam perennem fluentem majorem quam ut ab~~ homine saltu transmitti queat*, Montem *extuberantiam terrae majorem tot passuum ~~altitudine*, vel quae major quam ut tot horis adiri queat. Notio comparativa si nihil* *addatur quo terminetur (qualis fere oratione positiva efferri solet) ut Mons est *praetuberantia terrae magna*, tumulus collis parva, Arbor est planta magna, hanc dico ~~comparativam* illimitatam, potest enim aliqua dari terrae protuberantia de qua dubitem mons sit an collis. De notione comparativa illimitata alia notio absoluta et limitata universaliter enuntiari nequit, v.g. in hunc canonem peccat, qui dicit quod difficulter *reducibile est in pristinum statum substantialiter mutatum est, seu formam substantialem veterem permutavit.* Comparativa de comparativa recte enuntiatur, ut major vis idem pondus celerius movet. Si notio comparativa terminetur notionibus quae ips[ae] per respectus sint complicatae (ut latus Trianguli, quod plus potest quam duo reliqua simul obtenditur angulo obtuso) dat bonam et utilem enuntiationem atque demonstrabilem. De Notionibus distinctis et confusis

Non omnibus notionum confusio oritur ab aequivocatione.

Scotus 1. d. 3. q. 2 ad q. 2. putat ad distinctum conceptum opus esse ut concipiantur omnia quae in ratione essentiali includuntur; et ut Ens in aliis omnibus concipiatur, sed hoc non est necesse, nam ruboris notio abstracta non est necessaria ad notionem ruboris. Illiterati habent notionem confusam vocis articulatae, nam syllabas in literas resolvere nequeunt (+ praesertim si literae per se efferri non possint +). Viriditas confuse concipitur cum non distinguitur in gelbgrün et blaugrün. Notio confusa cum discernimus interiorem superficiem texturae sinuosae ab exteriore, nondum distincte cognito modo insertionis filorum, si describere alicui herbam possim ut internoscat, habeo notionem distinctam eius.

Non omnis generalior notio est confusior, sed tum demum, si homonymia sit involuta.

Metaphysici hactenus ignorarunt subjectum Geometriae esse Ens per accidens.

Notio comprehensiva per separabilem abstracta.

Notio confusa sumitur 1o pro imperfecta, incompleta, ut cum Genus alicuius agnosco, ut triangulum ignorans an sit aequicrurum; 2o inordinata, ut cum definitivae notionis partes inordinate ponuntur; 3o proprie in qua partes sunt incertae indiscretae, 4o cum conjunguntur quae inutilem notionem faciunt quemadmodum syllogismus vitiosus est, cum conjunguntur propositiones unde nihil sequitur, 5o pleonastica ut trilaterum Triangulum.

Notio confusa et distincta optime declarabitur exemplo sessionis et surrectionis ubi simul motus omnes qui in surrectione occurrunt considerantur, 1o inclinatio trunci, 2o retractio tibiarum, 3o pondus pectoris retrahit femur a tibia manente pectore inclinato.

Notio confusa est vel extrinsecus, h. e. cum alia notione, ut cum confunditur raritas interna cum externa; vel intrinsecus quae ex diversis confusi«m» est com- posita, talis confusio non videtur dari in notionibus sed tantum ea qua homonyma ut synonyma accipiuntur. Notio frigoris non est confusa proprie sed aliena, non enim frigus ipsum hoc est qualitatem illam percipimus sed contractionem quandam aut compressionem particularum corporis nostri. Magnum frigus quasi ustionis sensum affert, ita alius est sensus wenn einem die Haar killen, item sensus pruritus. Ita confuse discernimus notionem sinuosam a recta. Notio viriditatis non est confusa sed obscura et imperfecta, quia ut simplex a nobis apprehenditur, cum sit composita ex caerulei et lutei notionibus. Ita confuse videmus eminus figuram corporis cum latent asperitates et scrobiculae etc. Et haec improprie dicta confusio est.

Notio confusa est cum totum aliquod non in omnes partes distinctum apprehendimus, ut distinctius comprehendimus animal si omnes eius partes consideramus, ut ungula solida an bifida, crines prolixi an curti, cauda longa an brevis, pedes an unguibus praediti. Accuratius notionum confusionem considerat Apodicticus: notio confusa ~~rudis*, talis est notio saporis lixivii fagini (qua gustando lixivium etiamsi non videamus* agnoscimus et dignoscimus ab aliis liquoribus antequam resolvamus eandem in lubricum seu ructuosum (quod ad tactum pertinet) et amarum quod ad fauces, et foetorem levem nares ferientem[)]. Confusa sensio est quam vocamus beyschmack, ut cepa allia, ibi gustus odori est mixtus. Ein «-»ende gräz, so merckt man wie einen Staab im Halse. An *confusa turba distincte potest concipi? Confusum quod absque ordine.

Notionum vitia inutilis, titularis, male ordinata.

~~Ob vicinitatem, implectere flechten texere; intricare verwirren, implicare bäugen,* plica valte, fere implicare dicunt Latini pro implectere quia brachio et digitis plicamus, id *est flectimus hoc est in angulum figuramus. Intricatio est quasi excessus implexionis,~~ ~~bendel machen ist ein weben, texere et plectere differunt quia texere fit compendio* quodam, plectere ist wie «schnühr» machen und Knüppelen. Plica polonica rectius trica~~ ~~*dicetur.

Cognitionem quae confusae opponitur malim discretam dicere, quia distinctum~~ ~~opponitur ambiguo, et ambiguitas seu indistinctio non per se, competit cognitio[ni], sed quatenus signata est seu oratione expressa.

Nomina ambigua plerumque non tam inopia dictionum aut taedio onomathetisandi, sed quod censerent res aliquas falso notionem aliquam communem habere. Videtur id vel solis exemplis sophismatum evinci posse.

Diversitas ut differentia est realis modalis rationis.

~~~~Notionum confusio a sensus observatione imperfecta.~~ *Wenn man das~~ ~~innerste Harte so in den* Datteln *ist erst ansichtig wird, meinet man es sey ein stein wie die pflaumen- oder Kirschensteine, denn es ist harter, wenn man es aber durchschlegt mit einem Hammer und Meßer, so siehet man daß die schahl gar dünn und brüchig, aber das marck oder der Kern gar* fest *und hart ist, daß also dieser ganze Kern oder saamen sein~~ ~~harte von dem marck und nicht von der schahlen hat. Darumb hat man es dem ersten anschauen nach einen stein, oder* os genennet, hernach nennet man es billig einen Kern.* *Ita ficum putamus esse fructum, et cappares fructus multi putant.

*Viel leute kan man kennen, und doch andern ihr gesichte nicht beschreiben, ein mahler kans abconterfeyen, bestehet mehrentheils in der proporz und figur der glieder und ordnung, sattigkeit, bleichheit, liebligkeit und strenge der farben. Ein mahler* *kan eine sach abwesend nicht wohl abconterfeyen, er habe es denn schohn oft gemacht.*

*Conceptus sensualis picturalis, pictorius quem intellectus sponte sua statim~~ ~~concipit quamprimum res sensibus offertur, ut deinceps discernere possim ut si saccarum gustus est. Talis notio rudis tumultuaria, qua notum nobis cognoscimus etiam satis mutatum multo annorum lapsu.

Florem confuse sumimus pro planta ipsa pulchriflora seu ob florem aestimata;*~~ *aestimatur in flore color, magnitudo vel quasi magnitudo, ut multi parvi in unam ~~spicam compositi grandem, figura rara, ut si tria folia; artificiosa, insolitum florendi tempus, ut helleborus in floriferis hortis colitur, quia circa hiemem floret, diuturnitas~~ ~~florendi, ut quae per totum ver aestatem et autumnum florent (hae tamen non omnes aestimantur ut «senecio»). Odor non aestimatur quia flori cum tota planta communis est. Floris conceptus secundum hanc aestimationem non est scientialis. Flos juglandis subviridis* *nuculis novellis inhaerens tam est flos quam [nu]x. Item ficus flores, nec enim ideo non est flos, quia tectus, nam et allii et palmae flores tecti, nec ideo quia edulis est, nam et cappares sunt edules.

Conceptus sunt vulgares. Flores tulipae aestimantur, quia magna varietas in~~ ~~eadem specie. Mirabilis geraniae, quia in eadem stirpe.

Conceptus brutus seu rudior paulatim alio permutatur, ut texturae genus quod est in Tibialibus sensilitate et situ filorum spicato (ut ab~~ ~~architectis appellationem mutuer) distinguitur et inde distinctius ex certo ordine et modo applicationis filorum.

Notio rudis seu praecursoria dedit philosophis occasionem tractandi quaestionem~~ ~~quid est. Qui sphaeram prius ruditer conceperat, postea de invento conceptu* destructo dicere potest ego id nominis tribuo meo huic conceptui quia quam proxime *accedit ad illum rudem. Si quis herbam conceptu rudi cognoscat, non potest quaerere quid sit haec herba, sed 1) quo nomine a probatis Botanicis appelletur, 2) ad quod genus herbae proxime accedat, 3) Ecquas alias habeat proprietates quam ipse in ea observavit.

Notio quae ante venit notionem reciprocam, primam seu substantialem, ea aut rudis seu bruta sit oportet, et phantasia potius quam notio (seu notio sine ulla reflexione apprehensa, quae ita tota apprehenditur, quasi simplex foret, et non potius resolubilis in conceptus simpliciores), vel reciprocarum non prima, de neutra debet enuntiari definitiva notio, sed potius definitiva notio prius poni et appellatione ista signari quae tributa fuit, vel brutae, vel non primae; si quae brutae addi potest ratio appellationis, quod nempe majori ex parte eventum sit, ut ad ista id appellatum sit eo nomine quo philosophus, ut quod non sit alia notio, quae toties, ut ita dicam concursura sit cum definita sua notione quam haec definitiva jam signata sua appellatione.

Notio praecisa quae ita exacte attingit veritatem ut propius non possit; ~~Platica~~~~ ~~quae cum latitudine quadam accedat, ut propius accedi possit. Haec distinctio ad ~~Engisticam~~~~ pertinet non ad Dogmaticam. Quem alii (+ scholastici +) dicunt praecisum ~~conceptum, eum nos suspensum dicimus, oppositum distributum.

~~In Rami Theoremate Triangulorum isoperimetrorum ordinatius est maius; conceptus* *est confusus. Si ordinatius quod latera habet inter se aequaliora sequeretur isosceles quovis isoperimetro scaleno esse maius quod falsum. Sin scalenum cuius latera minoribus differentiis distent maius sit isoscele, eius latera majoribus distarent, tamen casus erunt in quibus dubitatur utrum sit ordinatius. Si velis: Triangulorum isoperimetrorum quorum eaedem laterum differentiae id maius est cuius majora latera aequaliora sunt, sed ita falsum est Triangula aeque ordinata isoperimetra aequalia esse quod est praeter* *morem eum rationum comparativarum. Nam sequela haec forma esse solet, *Ordinatius est maius. Ergo aeque ordinatum est aequale.* Aristotelis rudis et confusa tractatio* *praecedit distinctam l. 1. Gen. corr. t. 32.

*Confusio Conceptuum. *Strumpfbandel binden mit 3 falten ohn~~ die zwey zipfel* gibt ein schohn exempel confusae cognitionis et* ~~*distinctae, item operationis ex confusa memoria et ex distincta. *Wenn dies der* scopus *ist daß zwey falten oben und eine samt den zipfeln unten kommen sollen*, vulgo wird es leichtlich tentando secundum granditatem* *rectarum gefunden, und also confuse *behalten und gewohnt, wie ein knabe die lettern im munde formiren lernet. Wenn ers nun* distincte *wuste kondte er einem sagen, was nach seiner hand das langste seyn mus, und denn wie eine schürz oder schlinge und mit was ordnung über einander gehn. Diese andre* confusio ist in allen* *schürzen, die auch von 4 oder 2 falten seyn.

*Quid arbor quid herba, confuse simul omnes respondent ficum esse arborem, thymum esse herbam, sed si ad rutam, rosmarinum, malvam arborescentem provenias, haerebunt. Notiones scilicet sunt indeterminatae, ex magno, perenni, multorum annorum, sed magis et minus non variant speciem. Addi insufficiens inductio et observatio negligens quoad diversa agentia et coagentia, ut loci, terrae, aëris, culturae, quae variare possunt plantam, item quaedam species rarae et nobis ignotae ut Pithaia et Thuna, Euphorbus spinax.

Interior superficies tibialium insutilium prominentes filorum particulas in quincuncem dispositas habet, exterior spicatim sitas.

Confusa praecedit distinctam quoties ipsi nos docemus et scientias distinctioribus~~ ~~notionibus illustramus. Prout scilicet crescunt observationes singulorum crescit resolutio conceptuum. Si perveniri aliquando posset ad simpliciter primas notiones non perficerentur amplius scientiae quoad notionum distinctitatem. Quaeritur an praeceptor debeat initio discipulo notiones proponere confusius quam postea: sane pictores rudi prius penicillo adumbrant, purpura pingendi panni prius, aliis coloribus imbuuntur. Respondeo pictor ibi inventive, seu problematice agit, sed sigillum non ruditer sculptum, sed exacte imprimatur. Ita et notiones animo discipuli imprimendae praesertim cum eadem facilitate imo majore exprimantur notiones distinctae. Non tamen opus est ut aeque subtiliter et diffuse omnes notiones discipulo proponantur ut notiones *anguli curvilinei* sed in plano delinendus, nec opus est a generalissimis incipere alioqui prius de* *Ente esset dicendum.

Confuse cognoscit intellectus cognationem inter L et R, unde dum scribimus*~~ ~~*vocabula in quibus abundant saepe permutantur. Sic confuse cognoscimus vicinitatem inter luteum et rubrum. Conceptus sua natura confusus, inutilis, fictitius, impossibilis, potest apparere cuidam distinctius et legitimus. Dispiciendum Schräge Anstreichung von Dispiciendum bis sermonis, utrum omnis confusio* *Conceptuum et opiniositas Enuntiationum existat ex imperfectione sermonis, an vero etiam abstrahendo a linguae vitio possit conceptus in Conceptibus et Enuntiationibus aberrare. Am Rande: NB. Cum in Conceptibus nihil sit nisi 1o Literae, hoc est insolubiles conceptus, sive* *ex sensuali, sive ex mentali observatione, 2o Praecisio ut si a substantia aut accidente abstraham Ens, a pedali longitudine longitudinem, 3o Compositio concretiva aut respectiva, 4o Ordo compositorum, 5o Ordo forsan etiam aliquis praecisionum, quod tamen ampliori Meditatione inquirendum, 6o Reflexio, ideo confusio conceptuum non videtur nisi ab ordine vel reflexione provenire posse, quia in caeteris nihil peccare posse videtur intellectus cum mentis potentia agit eodem modo. At naturale est intellectui literas concipere, et omnium hominum intellectio in easdem literas reflectitur, et omnes homines respectivos conceptus compositione absolutiva proponunt. Ordo componendi et forsan praescindendi quoque est liber (+ an non est liber +).

(1) De vitio ordinis componendi 1) si conceptum quendam communem formem aliquot rebus quae proximum et adaequate communem habere non debebant, ut si *julum**~~ ~~vocem quicquid oblongi vermiculi specie squamulis compactum ex arboribus dependet; *is Conceptus communis confusus est (cuius conceptus objectivus est genus homonymicum). Quamvis enim juli avellanae, juglandis, alni, betulae, populi, fagi, quercus revera habeant simile aliquid quod ita conceptu literaliter resolubili repraesentari possit, ut forsan solis illis quibus julus ascribitur conveniat (seclusis pino, abiete, fraxino, ulmo, carpino) atque ita conceptus juli proxime et adaequate illis illarum arborum gennh́masi* *conveniat, tamen cum ordo in conceptuum compositione observandus sit, etiam hic~~ ~~flectari primo debet in singulis arboribus non figura qualiscunque sed officium et finis et situs respectu reliquarum partium arboris, hoc est an fructus, semen, flos aut aliud ĕpigénnhma seu paragénnhma. Ita schoß et laub-ast habent simile quid revera, verum* non comprehendi debent uno conceptu proxime, sed potius omne Germen in schoß et laub* distinguendum, schoß deinde: in schoß-este etc. et laub: in *stiel, laub-este, blatter etc. Ex Schräge Anstreichung von Ex bis contra. hac radice oritur omnis homonymia in sermone, nec enim rationis error primo a *sermone oriri potest sed contra. Ubi autem ex intellectus consideratione et negligentia conceptuum Confusio oritur illa redundat in sermonis peccata, et vitioso sermone quasi contagio in alios derivatur, prorsus ut intellectus practici vitio primum in consuetudinem, deinde contagio in alios derivantur. (Confer tit. divisionis variabilis.)

~~*Ens Schräge Anstreichung von Ens bis fortuita  ^&.v9 502 subst[antiale]  402    ^&.v- accid[entale] ^&!mo  ^&.v. utrumque  ^&.v9 502laedens402    ^&.v-  non laedens ^&!mo  ^&.v. actionem, ex hac radice confusorum seu bisubalternatorum seu inordinate communium oritur omnis*~~ ~~*ambiguitas quae non fortuita. Exempla termini confusi usum homonymicum indagantur. Galenus de opt. sect. c. 18. Empiricum non habere facultatem discernendi symptomata.* *Ex imperfectione inductionis experientiae observationis oritur, autoritatibus persuaderi onomatothesia disjungere conjungenda hoc est inordinata conceptuum strictorum sub amplioribus comprehensio, quod autoritatibus assentimur, hinc etiam oritur, ut consuetudini sermonis cedamus quasi uno conceptu participent, quae una appellatione. Deinde syllogismi titulares ex titularibus conceptibus hoc est appellationibus constructi,~~ ~~cum hac reflexione quod intelligamus conceptus qui istis vocibus respondent, est instar fidei implicitae.

Conceptus confusus ex inordinata objectorum comprehensione, ut cum vulgarem~~ ~~syllogismum Hypotheticum et disjunctum sub eandem notionem cum syllogismo Medium habente reducimus, et a consequentia medio carente divellimus cum potius uno conceptu comprehendi debeant consequentiae medio carentes et syllogismi Hypothetici vulgares et disjuncti. Origo confusionis est, quod non sufficienti inductione varietates consequentiarum perlustravimus. Ideo confuse diximus syllogismum esse ubi duabus Enuntiationibus positis tertia consequitur, non advertentes esse consequentias medio carentes quae ex duobus positis tertium inferant.

Exempla Conceptuum confusorum. Si quis morbum appellet omne id quod vere actionem laedit, et tam id quod remote laedit, quam quod proxime intelligat primo in~~ ~~eo confusus est, quod proxime et remote laedens non comprehenduntur uno conceptu ut illi qui causam proximam et remotam uno conceptu comprehendere volunt. Ampl[ior] Med[itatio] an non hoc succedat idque vel per reductionem ordinis mediatim ad ordinem immediatim ordinantem, vel sine tali reductione causam ita definiendo, *id quod si cum aliis praecedat, aliud necessario sequitur*.

*Conceptuum confusio oritur logico vitio ex inordinata comprehensione,~~ ~~cum quaedam excluduntur, quae debebant comprehendi et contra, seu ex ordinata conceptuum subordinatione, quatenus strictiores amplioribus subordinantur, sed inordinata comprehensio oritur ex insufficiente experientia, vel ex insufficiente inductione, vel quia non possumus (defectu observationum) vel quia negligimus socordia et tarditate.

Engistice oritur ex ipsa natura experientiae. Quia sua natura semper Engistica~~ est imperfecta seu augmenti capax, oritur et didactico vitio ex onomatothesia ambigua. ~~Prima tamen origo respectu totius generis humani est a logico, primus enim qui nomina imposuit contra logicam peccavit. Quorundam certorum hominum origo confusorum conceptuum vitio logico, aliorum didactico. Multos enim sermo detegit. Non tamen vitium didacticum est sine logico.

De Notionum resolutione. Circulus resolutionis. Notio resolutius collectiusve~~ ~~proposita. Egregie Galenus de notionum resolutione lib. 3. Meth. med. c. ult.,* Aristoteles lib. 3. Phys. text. 5. Adde lib. 1. Phys. text. 66. Ergo et Aristoteles est protonoeticus. Lib. 1. an. text. 47. noemata esse cum ordine ut numeros; et in Metaph. *compositionem definitionis comparat cum compositione numerorum. Decem summa genera ait 5. Met. c. 28. non resolvi in alia nec inter se. Met. 7. t. 35 recti anguli notio non* resolvitur in obliquum sed contra. Assumit Aristoteles lib. 1. post. t. 154. quod definitio *non in infinitum sit resolubilis. Plus est notiones resolvere quam definire.

Coccysmus resolutionis notionum cum concretitium conceptum resolventes Terminatione incidimus in terminum qui abstractum est conceptus respectivi terminandi, ut substantia calida, id est unita calori, unita id est unita unioni seu habens unionem.

*Certum est posse concipi conceptus ut primos, qui tamen sunt resolubiles, quemadmodum Enuntiationes ut primae quae tamen sunt demonstrabiles. Qui non pervenit ad summe generalia non fecit, nondum fecit amplissimam quae fieri potest inductionem et collationem. Si quis Geometriam discit, conceptus primi distincti sunt, si deinde confert physicam et alias scientias et collationem instituit jam resolvere ulterius incipit primas notiones Geometricas longitudinis, anguli, lineae, superficiei, aequalitatis, quia et in* *pondere aequalitas.

Resolutio notionum anteveniens compositionem, non est tamen necesse~~ ~~ut eam praeveniat modo reflexive compositionem agnoscas.

Dubito an partes definitionis semper prius notae sint ipsa definitione; neque enim videtur intellectus a primis notionibus incipere, alias protonoemata nos non fugerent, nec nos lateret quaenam sint et quotnam. Sunt ergo conceptus quidam intermedii, qui primi nobis noti sunt, a quibus ad protonoemata vel saltem ad notiones secundum distinctam cognitionem notiores progredimur et deinde regressu quasi quodam noetico per definitionem notiones distinctiores formamus. Simpliciter distinctas non habemus ante protonoemata.

Phrases non tam faces sunt in resolutione conceptuum quam ignes erratici.

Resolutio notionum primum in illis fit notionibus, quae componuntur ab intellectu et quorum compositio est indubia non controversa et absque labore observabilis, sed reflectentibus animum super suum intellectum. Deinde fit in illis notionibus quas intellectus a sensu accipit, talis est resolutio motus, causae, cohaesionis, coentis (quod alii modum* *Entis vocant), qualitatis.

Quod Schräge Anstreichung von Quod bis venire Notio actu in se contineat infinitas numero notiones specie et formaliter *diversas, id videtur impossibile, et tamen hactenus ad finem resolvendo venire non potui, et si ea indagatio quam resolutionem voco est vera resolutio necessario sequitur quamlibet notionem confusam esse, et actu continere infinitas numero notiones specie diversas, quod est absurdum. Unde concluditur quod ea indagatio non sit vera resolutio seu quod in quibusdam fit vera, in quibusdam non resolutio sed aliquid aliud, v.g. quod conceptus collative conjunctorum sit per [accidens] resolubilis in conceptum conjuncti et collationis,* *sed per se sit simplex. Interim tamen conceptus aliquis generalior sit qui tamen non statim compositivus notionis specialioris. Tum statuendum foret, non omnes conceptus esse compositos, qui aequivalent compositis. Videndum etiam an ~~aequipollentes~~~~ ~~conceptus differant a reciprocis inter se conceptibus.

Interdum peccamus resolvendo unam vocem non totam phrasin (+ quando vox alium habet sensum in phrasi quam extra +), adde tit. reduplicativae particulae.

*Circulus resolutionis Notionum. *Maximus planeta est qui major est omni planeta qui aliquo planeta minor sit*, 2) omni planeta sibi inaequali, 3) *major multis, et minor nullo*, 4) major omnibus praeter se. Ita Ens maximum seu optimum.

Resolutio conceptus A in conceptum B, qui in A est resolubilis, ut Moveri dicitur~~ ~~*quod variat distantiam a quiescente, quiescens autem quod non movetur. Itaque *Movetur quod variat distantiam a corpore non moto.*

*Circulus est duplex, unus per accidens qui corrigi potest et excusabilis est,~~ ~~brevitatisque causa committitur, ut majus est cuius parti aequatur minus. Hic enim duo* *correlata quasi simul definiuntur, quod si minus tantum dicatur definiri est Circulus et Tautologia simul, v. tit. tautologia. Alter est per se quando intellectus necessario in*~~ ~~*idem cedit, cum in praecedenti intellectus appendicem superfluam possit negligere. An sic Minus est quod aequatur parti eius cuius parti aliquid aequatur. Recurrens *linea~~ ~~est quae si sit incompleta et altero termino protrahatur, in altero sibi continuatur.** *Nodosa seu cuius unum punctum partibus quatuor commune est, seu *quae seipsam~~ secat*, ut una ex conchoeidibus. Intellectus reflexus qui seipsum intelligit seu *format ~~conceptus similes intellectui.*

*Relatio ejusdem ad seipsum non est realis. Recta *est quae omni tali praeter se~~ ~~applicabilis est. Circulus qui omni lineae sibi congeneri* (+ potius conspeciali +) *parallelus esse potest.* Numerus Minimus qui minor est omni numero (+ quo *aliquis minor~~ est*, seu omni numero excepto eo quo alius minor non est seu omni numero +) *excepto ~~minimo. Figura capacissima major omni figura sibi isoperimetra et heterogenea.*

*Heterogenea figura figurae dicitur cum perimeter unius differt a perimetro alterius,~~ ~~sed hac ratione heterogeneae videntur et dissimiles; si scalenum scaleno simile sit definitione differre non possunt, magnitudo enim prout pedalis vel cubitalis ~~defi-~~~~ ~~~~nitione comprehendi nequit~~, potest quidem aggregatum fieri ut bipedalis, tripedalis,~~ ~~et licet bipedalis cubitali sit reciprocus, tamen nullus eorum natura primus est, nam* mensura talis ut pes, cubitus solo arbitrio sumitur. Et Am Rande: ^&.!! und schräge Anstreichung von Et bis primi. ita infiniti possunt esse aequipollentes *aeque primi. In aliis autem reciprocis seu aequipollentibus conceptibus, unus semper primus est, et, si maxime aliquot aeque primi essent, quod falsum esse probabile est, tamen non essent infiniti aeque primi. (+ Aeque primos esse sic intelligo, ut nulla sit ratio cur potius dicatur cubiti definitio, quod sit bipedalis, quam pedis definitio, quod sit semicubitalis. +)

Notetur ergo haec distinctio conceptuum reciprocorum qui definitivi esse possunt quod eorum aliquis primus est, et quod quilibet eorum in conceptum natura simplicem et nulli composito aequipollentem aut reciprocum resolvitur.

Conceptus qui definitivi esse possunt vocentur ~~conceptus ordinati~~~~ vel necessarii. Conceptus vero tales: (+ mensurales conceptus +) pedalis, vox talis acuminis, calor sex graduum* *vocentur vagi, liberi, arbitrarii. Et dubitari potest an pedis mensura in intellectu ~~speciem simplicem habeat quae [ad] pedis mensuram quam intendimus exacte referri possit (+ alibi a me ostensum est, memoria retineri has notiones non posse +). Qui conceptum pedis habet circiter de pedali mensura asserere potest, non exacte et secure. Ita* *discantalem, tenoralem et bassalem vocem distinguere possumus, exactam vero soni gravitatem absque ulla latitudine memoria retinere non possumus nisi adminiculo aliorum sonorum. Ut dum cantillamus quia plures contiguos sonos proferimus facile unisonum exacte repetere possumus, si sufficiens consuetudo processerit. (+ Sunt in nostro loquendi canendique organo determinativae mensurae soni, ut pes aut digitus in nobis mensurae extensionis. +) Itaque completus conceptus *pedalis mensurae est longitudo~~ ~~certae alicui longitudini in certo ligno ferrove signatae congrua. At longitudinem istam in certa materia signari est illi per accidens. Itaque est ~~accidentarius conceptus~~~~ ~~iste, adeoque multo minus definitivus, infinitae enim sunt materiae in quibus signari potest, et infiniti modi signandi, igitur etiam ex hac parte est conceptus arbitrarius. (+ Adde quod signatio sensibilis in certa materia non potest certam longitudinem exacte determinare, adeo ut si tam cubitum quam pedem in materia seces, non possis efficere certo ut unus alteri sit duplus nec potes efficere ut duo pedes duaeve ulnae consentiant inter se. +)

Regium animal est quod naturae jure imperat omni animali quod naturae jure~~ ~~*paret alicui animali. Summa potestas est quae omnibus potestatibus alicui potestati parentibus imperat.* In talibus autem definitionibus vere committitur vitiosus circulus: Numerus minimus est minor omni numero excepto numero minimo, quia quotcunque numeri sumantur ab unitate continui v.g. 1, 2, 3, 4, 5 etc. potest secundum hanc definitionem quilibet eorum vocari minimus si omnes simul vocentur minimi, nam quilibet eorum minor est omni numero, qui non est minimus. At secundum reliquas definitiones (ut numerus qui minor est omni numero qui aliquo major est, vel minor omni numero qui ipsi inaequalis est), etsi quis 1, 2, 3, 4, 5 omnes vocare velit minimos statim ex definitionibus convinceretur, quia soli unitati conveniunt. Secundum vitiosas autem illas definitiones non tantum nihil reciproci sed omnino nihil definitur, neque ullus est numerus qui hac ratione non possit vocari minimus; Et nulla figura non capacissima, sit enim proposita quaecunque figura A poterunt dari aliquot (infinitae) figurae isoperimetrae ipsi A, et minus capaces ipso A, si sic capacissimae definirentur.

Haec definitio Minima rectarum ex eodem puncto in eandem rectam incidentium vel *terminatarum est: quae minor est omnibus rectis ex eodem puncto in eandem rectam terminatis*, non est vitiosa, quia Circulus committitur, seu quia nihil certi et definiti enuntiatur, sed quia impossibilis, si non limitetur scil. praeter se, alioqui concludetur eam esse minorem seipsa. Enuntiatio A est idem sibi etsi recurrat in seipsam non est vitiosa,~~ ~~quamvis enim respectus sit rationis tantum tamen vera est enuntiatio quia aequipollet huic A est non-alius a se, vel potius non-est alius a se. Am Rande: NB. Verae sunt hae propositiones numerus minimus est minor omni numero qui non est minimus, vel eius inversa, sed ~~non possunt esse definitivae*, non quia conceptus congruere nequit sed quia universaliter in* *seipsum recurrit.

Notio resolutius vel collectius prolata sive proposita. Collectius hoc modo: Angulus rectus qui suo deinceps aequalis est. Resolutius: *qui aequalis est angulo unum latus commune et alterum directius situm habente*, vel unus eorum qui fiunt a recta* rectam insistente inter se aequales. Interdum notio collectius prolata si proponatur resolutius *deprehenditur abundans, videatur tit. de notionum superfluitate.

*Necessaria abstractio ad primam mentis operationem. Abstrahi dicitur notio a notione, sed et a re, quod fit cum ex pluribus rei attributis unum reliquis omissis apprehendam, ut colorem abstrahere possum a libro, licet non sit abstracta ab albore.

*Notionum abstractio simplex vel resolutiva, non est necesse notionem superiorem (comprehendentem) quae per resolutionem a comprehensa separata sive abstracta non est, ideo esse confusam ac minus expressam, ut putat Suarez. Coloris* *[notio] abstracta est a viriditate, non per resolutionem, nec ideo est confusa. Am Rande gestr.: ^&.!! *Curvae lineae* notio omnino distracta est, et tamen non includitur in circularis lineae notione.* Innotescit curvum praedicari de circulari per sensum et demonstrationem, non per *inclusionem (expressam). (+ Hanc ergo notat simplicem abstractionem, cum per sensum innotescit, aliquid alicui inesse, non per resolutionem notionis. +) Quaeritur cum abstrahimus notionem facultatis a notionibus intellectus sensus etc. sitne simplex an* resolutiva abstractio. Sic cognitio videtur simplici abstractione elici ex notionibus sensionis et intellectionis, item sensionis notio e notionibus visus auditus imaginationis etc., appetitionis a notionibus cupitionis sive desiderii (sensualis) et voluntatis: forsan etiam hoc modo a calore abstrahitur qualitas prima, activa etc. (+ quia ipsius non habemus definitionem +). Lib. 6. top. c. 4. § 5. dicitur cognita specie necesse esse genus et differentiam *cognosci, non contra, sed hoc non semper verum, cognita linea circulari non est necesse curvam cognosci, id enim demum per demonstrationem et observationem innotescit.

Notionem a re abstrahere est formare notionem quae rem ex parte repraesentet, sicut pictor rupem expressum aliudve corpus, cuius dextra sinistris, anteriora posterioribus, superiora inferis, dissimilia sunt, pluribus id efficit imaginibus.

Primu[m] in nobis experientia cognoscimus quid sensus quid intellectus, deinde abstrahimus communem notionem (simplici abstractione), sic ab affirmatione, et negatione Enuntiationem. Abstractio alia est notionis actu inclusae vel potestate* *inclusae, prior potest dici materialis posterior formalis aut virtualis, et posterior et a simplicibus notionibus fieri potest.

Notio adaequata vel cognitio Adaequata aut inadaequata. Adaequata varie sumi potest vel pro illa qua non potest dari specialior reciproca, seu pro irrestringibili, haec in physica agnoscitur ex propagatione Bezugsstrich von propagatione nach quae communia (+ speciem infimam credo determinante,* *dubito tamen adhuc +) vel cui nulla addi potest, seu quae complectitur omnia rei attributa, quae communia sunt matri et soboli censentur essentialia, quae variantur accidentalia, color florum simplicitas duplicitas. In non viventibus reductio talis est nota, ut in plumbo cera (+ haec omnia habent latitudinem, potest enim una species in aliam et in aliam cultura vel diversis coitionibus mutari; uti revera credibile est plures species esse factas, quae initio non fuere +). Ut pictor ita intellectus pluribus notionibus adaequatis eandem rem comprehendit. (+ notio adaequata hoc modo foret, quae est speciei infimae +) Notio rei adaequata est quae soli rei illi convenit, quae essentialiter irrestringibilis, at unde id sciam; respondeo in nonnullis id fere possumus ut triangulum aequilaterum, vel *triangulum aequicrurum habens utrumvis crus duplum baseos*. Certus enim sum non posse alias differentias adjici. (+ Omnia triangula talia sunt* *inter se similia, ideo est species infima. +) Plura possunt de tali Triangulo cognosci, sed hoc non restringunt, ut quod altitudo sit si basis sit 2. In physica similarium talis non datur notio adaequata.

Conceptus respectu objecti inadaequatus. Unum concipimus ut ~~multa*, v.g. alius est conceptus soni alius aëris moti, quae tamen sunt idem; sic fortasse lux et calor seu efficiens lucem et calorem idem. (haec et ad abstractionem a re) Unum concipimus ut multa seu per multos conceptus 1o ob sensuum pluralitatem, 2o ob graduum comparationem, ut magnum - parvum, calidum - frigidum; frigidum enim est minus calidum non plane non-calidum, ut vult Cardanus, 3o ob denominationes extrinsecas, ut causa aliquid dicitur quia semper existente A existit B, 4o ob denominationes adhaerentes, 5o ob varias partes, ex quibus res est composita.

Si varia accidentia variae potentiae colliguntur hinc commune aliquod subjectum colligitur, quo ista colligantur et continentur, quod substantia appellatur. Atqui hoc~~ ~~non est necessarium in artificiose compositis. Ergo nec in naturalibus. (+ Respondeo alibi ostendi in quo consistat vera natura substantiae, nempe in notione completa, et in artificialibus nihil esset substantiale nisi ea ingrederentur res naturales. +)

Notio transcendens generalis differentialis specialis. Suarez in eo~~ ~~maxime distinguit notiones transcendentes, a genere, quod transcendens includitur in modo contrahente, genus non includitur. Scotum etiam oppugnat, qui Ens includi in modis contrahentibus negat. Ipse tamen quasi sui oblitus omnem modum contrahentem negat, dum non per contractionem sed expressionem entis, item substantiae analogata concipi contendit. Ita notio transcendens erit, quae non contrahitur per aliam, sed praedicari potest de strictiore, sicut notio lineae curvae de peripheria (+ per abstractionem simplicem. Ego autem non puto Entis notionem se habere ad substantiae notionem [ +)]

Scotistae notiones universalissimas putant esse primas. Male. Sicut visus in superiore loco constitutus majorem superficiei terrestris portionem complectitur, majoremque objectorum copiam comprehendit, ita intellectus per superiores, hoc est~~ universaliores generaliores, notiones. Circuli nomen prius circularis lineae nomine, ~~sed notio posterior, ita generica notio et genus, specifica et species.

~~~~Differentia~~ secundum Aristotelem praedicatur de specie. Ergo differentialis illa~~ ~~notio quae concretim coit cum notione terminative Darüber: obliquo componente genericam notionem, non est secundum Aristotelem differentialis. Non requiritur ad genus ut instar alicuius in potentia et [differentia] ut instar alicuius actus concipiatur. Tolerari potest collatio ista. Aristoteles dubitat an differentia in quid an in quale praedicetur, et an genere semper posterior sit.

Notioni specialissimae conferatur argumentatio a modulo in memoria conservato,~~ ~~vid. notio situs tricathetici in literarum seu protonoematum fasciculo. Adde quae de pyramide scalena et eius hedris alibi, et de modo internoscendi dextrum et sinistrum.

Notiones Enuntiationem praesupponentes. Sicut enuntiatio conditionalis posterior est, tertia mentis operatione aliqua, ita quoque notiones nonnullae praesupponunt secundam, illae nimirum quae in parte consequente habent syncategoremata 1o omnis plerique, ut inscripta omnibus praeter centrum inscriptis major, figura habens omnes angulos internos aequales duobus rectis, 2o exclusivas, ut qui solus vincit, qui solus laborat, 3o quatenus.

Notio infinita, non Deus, non agens. Finita homo non currens, posse non-mori; hominem~~ ~~non suo nomine appellare Gell. lib. 4. c. 1. est infinita notio, non suum nomen.

Notio generalis cuius objectum adaequatum est genus.

Quatenus subjecto inclusum sive notioni, ut quae quatenus formosa amatur non ~~diu amatur, corpus si qua sanabile mutatur in sanitatem tendit lib. 4. coel. t. 24. Tales Schräge Anstreichung von Tales bis fiunt reduplicativae, enuntiationes non sunt reduplicativae, quia subjecto inest quatenus, at si sit in praedicato fiunt reduplicativae, ut si subsumas, Corpus huius febricitantis mutatur qua sanabile est.

Synnoemata reduplicatoria. Notio reduplicativa sive limitatitia. Qui~~ ~~hominem curat quatenus aeger est medicus est, qui quatenus peccator, theologus. Vulneratus secundum aures, in pede, in capite. Quod actus est aeris, quatenus aes est, forma est aeris. Actus aeris quatenus statua est, figura est.

Notio limitatitia, quadrangulum quatenus lateratum ordinatum, seu quantum ad~~ ~~latera ordinatum, sive lateribus ordinatum reducitur ad illimitatam aequipollentem hanc: quadrangulum latera omnia habens aequalia sive quadrangulum aequilaterum. (+ Est ergo aliquid pleonastici in notione. ^&.!! +)

De reduplicativis synnoematibus vid. Enunt[iatio] redupl[icativa].

~~Particulae valde homonymae sunt, ut quatenus, qua, secundum, katá. Utile est, ut distinguamus utrum universalis conceptus sumatur distributive an praecise, seu ut singulare aliquod, nam hac ratione syllogismum expositorium, illa ratione universalem ingreditur. Verum non debemus uti Keckermannus facere videtur una appellatione et definitione eas complecti Enuntiationes in quibus hae particulae adhibentur quia satis aequivocus est earum usus, sed potius mentaliter (non verbaliter) omnia resolvere, et secundum conceptuum et enuntiationum mentalium differentiam Enuntiationes logicas distinguere.

Quaeritur utrum corpus naturale accipi possit simul praecise et distributive

(+ quando dicitur corpus naturale qua naturale esse subjectum physicae +). Quando dico corpus naturale consideratur a physico, intelligo, physicus considerat et demonstrat omnia quae ulli corpori naturali competunt (+ NB. Schräge Anstreichung von (+ NB. bis syncategorematum +) non tantum quae omni, sed quae~~ ulli, notetur discrimen horum syncategorematum +). Acroaticus vero considerat, quae ~~~~cuivis~~ corpori naturali competunt. (+ Videtur cuivis esse ambiguum, ut et cuilibet, et~~ ~~significare posse tam ulli quam omni hoc loco. +) Errarunt igitur, quod voluere resolvere in hac phrasi tò corpus, cum debeant resolvere totam phrasin: considerare corpus.

Considerare corpus naturale qua corpus naturale est demonstrare affectiones~~ ~~quae omni et soli corpori naturali competunt ut facit Acroatica. ~~Considerare corpus in genere*, est considerare eas affectiones quae omni sed non soli competunt* *uti Metaphysica. Considerare corpus naturale in specie est demonstrare eas affectiones quae soli competunt, non omni ut Mixtorum contemplatio. Considerare corpus naturale totaliter (Excogitetur terminus alius. Zabarella posset dicere: physice et* distributive) est demonstrare omnes affectiones, quae alicui (ulli) corpori naturali *competunt. Non tamen hinc sequitur (etsi toleremus istas locutiones *corpus naturale est objectum physices* acroamaticae, corpus naturale simul praecise et distributive sumtum* est objectum totius physicae), quod ullus conceptus possit simul esse praecise et distributive acceptus; quia implicat contradictionem. Vid. omnis distrib[uens] in sing[ulas] *specie[s].

*Lineamentum quatenus superficiem convexam terminat, dicitur convexum angulum continere, cavum quatenus cavam terminat. Vid. tit. anguli resolutio.

*Reduplicationum utilitas his exemplis comprobatur: *Notionis ut notionis pars esse nequit synnoema quantificativum, nisi terminantem partem afficiat*, *si notionis ut enuntiatae pars est synnoema quantificativum.

Exempla toỹ *quatenus. *Durum est cuius partes vi motiva situm inter se non ~~variant*, seu nulla vi motiva determinatum situm novum acquirere queunt. Posterior* definitio videtur melior, nam illud quatenus semper nescio quid confusionis tegit. Aliud *Exemplum: *Duri partes externa vi situm mutare possunt, non ut partes, hoc est ita ut maneant partes, sed ut corpora, quia non manent partes*. Aliter idem dicere potes ita:* Durum externa vi situm internum mutare nequit. Vide quae contra definitionem motus *Aristotelicam dicta. Filius superior patre ut consul, inferior ut filius. *Cylindrus unus alio major quoad basin, minor quoad altitudinem*. *Flos B pulchrior flore A quatenus figuratus, quantus, odoratus, virtutibus praeditus*. *Saccarum alterat vinum quatenus sapidum est*, oleum corticis citri, quatenus odoratum est vinum. Corpus Schräge Anstreichung von Corpus« bis extensus«. *videtur quatenus coloratum, vere autem corpus non videtur sed color extensus.*

*Alia Exempla. *Pars mistitia seu allelocrypha quatenus talis est corporis similaris pars,~~ ~~nam quae se non tegunt, constituunt dissimilare*, reducitur ad hanc Enuntiationem,* **pars allelocrypha est proxime pars corporis similaris, remote dissimilaris. Albi rubrificatio pro* termino formali *habet ruborem ut nigritiei participem, nigri rubrificatio~~ ~~ruborem ut albedinis participem*.

*Reduplicativa notio non est definitiva, nam fiat definitio et sit appellamen~~ ~~Z, definitio autem Z est B quatenus C, privatio est forma quatenus expellibilis; ideo etiam* B quatenus C est Z. Ergo 1) C est medium cur Z insit ipsi B, ergo 2) Z inest omni B. *Primum consequens est falsum, quia nullum est medium concludendi appellamen de notione definitiva, nisi libera positio, vel conventio vel consuetudo. Secundum consequens etiam est falsum et absurdum (ex arg[umento] Peripatet[ico]). Si enim privationis* *nomen tribuendum omni formae, non erunt nisi duo principia, sc. materia et privatio, dicent Peripatetici non sequi secundum consequens, quia anadiploma simul reduplicet et restringat hoc sensu: omnis forma expellibilis quatenus expellibilis est privatio. Contra* *ergo sequitur: quod omnis forma expellibilis sit privatio.

Synnoemata quantificativa, item certificativa, adde reduplicativa.

~~~~Synnoema quantificum~~ in notionum compositione concretiva et terminativa.~~ ~~Calor liquat ceram. Cera liquatur a calore. Omnis calor liquat omnem ceram per* promotionem copulae, omnis cera liquatur ab omni calore. Hinc vides quam congruant *hae duo observationes.

Quod synnoema quantificum afficiat aut notionis terminativae compositae partem terminantem aut enuntiationis subjectum. *Omne Triangulum quodvis latus habet reliquis simul sumtis minus*; id est *omne Triangulum terminatur, circumscribitur, includitur tribus lateribus quorum quodlibet reliquis simul sumtis minus est*, vel *omne Triangulum habet quodvis suum latus reliquis simul sumtis minus*.

*Universalitatis obliquae exempla ambiguitatibus involuta et evoluta.~~ ~~*Octahedrum pyramidicum est solida figura octo triangulis binis inter se et parallelis et congruis comprehensa*, hoc est *octo triangulis quorum quodlibet uni reliquorum et parallelum et congruum* (congruum dico, non tamen congrue positum, nam congruorum* et parallelorum triangulorum latera, inter se parallela non sunt), est comprehensa. Dicitur mihi pyramidicum, quia ex mutilatione pyramidis provenit, vid. Luc[am] *Valer[ium] lib. 1. centr. grav. Non licet ita interpretari: binis quibusvis: neque ita: *aliquibus binis*, hoc enim non sufficit, neque duobus. Neque sensus particulae binis talis hic* *est ac si dicam binis lateribus constant anguli figurarum planarum, *et ternis hedris continentur anguli pyramidis* hoc est quilibet angulus tribus hedris continetur etc. Ita si* dicam: figura habens bina inter se latera, vel parallela, h. e. quodlibet uni tantum. Ita a *cornibus habet bina latera inter se aequalia.

Notionum universalitas. Synnoema universalitatis adhaeret non nisi notioni~~ ~~terminanti, hoc est parti terminativae conceptus terminatim compositi; estque vel ter- minativa universalitas, quae terminantem notionem distribuit sive exponit respectu notionis terminatae, ut angulus minor omni angulo rectilineo. (+ Ratio est, quia si parti* terminatae adderetur omnis, esset quasi subjectum pronuntiationis. +) *A ^&.sj M ^&.sk o A ^&.sj R. Is angulus est peripheria et peripheriam tangente contentus.

*Concretiva universalitas est quae ecthesin facit terminativae notionis respectu~~ ~~non terminatae, sed respectu notionis concretim terminanti adhaerentis. Ut *figura habens omnes angulos obtusos*, hoc est figura habens angulos quorum quilibet obtus[u]s, sive* *quemlibet suorum angulorum obtusum. F ^&.sj H ^&.sk A o ^&.sj O.

*Notionum universalitas, seu universalitas interna est, quae notionis quasi fronti~~ ~~hoc est primae parti non adhaeret ideoque in enun[tia]tione non dominatur eamque universalem non facit, ut quidam mixtilineus angulus est minor omni rectilineo acuto. Est* *propositio particularis habens universalitatem internam. Quod si ita enunties: *omnis acutus rectilineus minor est uno eodemque aliquo angulo mixtilineo* jam universalitas erit* *externa.

Synnoema quantificativum per se est quod notionem cui affigitur quantificat~~ ~~1) omnis 2) aliqui sive quidam, omnis idem quod quilibet, quicunque, unusquisque.* Synnoema quantificum per accidens sive synnoema exclusivum ut solus quod~~ ~~*quantificat sed non notionem cui affigitur.

Axiomata: 1) Synnoema quantificum per se, notionis compositae nullam aliam partem afficere potest (vel nulli alii affigi), quam terminativam. 2) Synnoema Exclusivum quoque nulli nisi terminativae affigitur, ut *Angulus soli maximo lateri in triangulo quocunque opponibilis* est notio reciproca huic: non acutus seu major acuto. Ax. 3. ex* *partibus enuntiati solum subjectum synnoemate quantifico, tam eo quod per se quam quod per accidens tale est afficitur, non praedicatum. Forsan ratio quasi aliqua dari potest, quia cum subject[o] inesse vel non inesse dicatur praedicatum, subjectum quasi terminat relationem inessendi. Verum hic Epechv. Nam ita subjectum posterius conciperetur ut terminus et praedicatum, ut relatione affectum prius. NB. obiter hic quoque esse difficultatem attributi polygenei. Nam capax esse synnoematis quantifici convenit et~~ ~~terminativae parti notionis compositae, et parti Enuntiationis proximae.

Omne interdum significat omnem speciem, ut omne animal fuit in arca Noae.

*Aliqui. Dato perpendiculo pari cuius dimidius commensores (*vel unum par talium~~ ~~commensorum*) aliquos habeat impare differentes, invenire trigam normalem similium* *minimam. Explicationem vide in Contrapositione Hypothetica, et nota praeterea*~~ *has: si duo aliqui *numeri Trigae normalis inter se orti fuerint, etiam duo quilibet ~~ejusdem trigae inter se orti erunt*.

Quantificativa omnis, aliquis, solus, quantificant autonoema unum (sive ut notionem *sive ut enuntiatum), respectu alterius.

Conceptus Syncategoretici, alias ~~conceptiunculae respondent illis inter voces quae dicuntur particulae. Estne autem necessarium si non in oratione saltem in intellectu tum respectivo conceptui tum terminativo adhaerere conceptiunculam aliquam quae illos connectat? *Wenn ein bredt aus vielen geleimet wird so wird eines ieden fuge bestrichen und dann zusammen gepreßet, ist die frage ob der* respectivus mit dem* Terminativo wie ein bret mit dem andern, oder, wie der leim am bret klebe. Videtur *posterius verum, quia terminus non respicit, ita ut terminus possit concipi (non ut terminus) sine respectu, at respectivus conceptus non potest absque saltem generali suo termino concipi.

Obj[ectio]. Sed forsan Terminus ita absolute concipi potest, sicut fundamentum etiam relationis absolute concipi potest. Tam ignis absolute concipi potest quam calor, et tam conceptus ab intellectu sentitur interne absolute quam res concepta quia tam objectum simile speciei intelligibili quam species intelligibilis similis est objecto.

An Syncategoreticae respectivae idem dicant quod conjunctiones. Vir graece et latine doctus, vir graecas literas cum latinis conjungens. *Puella pulchra et mirata pulchritudinem corporis moribus exornans*. Herba quae tangentem urit, seu *herba quae si tangatur urit*. Homo ingratus hoc est *homo qui si beneficiis afficiatur eorum immemor est*. Stella vel die apparens id est etiamsi dies sit vel etiam tum quando* *dies est.

Particulae Tamen usus etiam in compositione conceptuum esse potest etiamsi nulla *fiat enuntiatio, ut homo infelix quidem virtute tamen praeditus.

Syncategoreticae conjunctiones, Et, etiam, etc., quamvis tamen, item si, *aut. Ut corpus quod si tangatur fugit est vivum. *Astrum quod si dies est ortum est, si nox occasum est, est causa diei*. Corpus grave sonorum et fulvum, hoc est *quod et grave et sonorum et fulvum est*. Aliquis numerus in quavis numeratione necessario ultimus est.

*Indeterminatum (+ NB. +) ut *aliquae partes continui necessario unitae, et tamen nulla pars continui necessario unita est alteri*, item *alter oculorum ad videndum necessarius, et tamen neuter oculorum ad videndum necessarius*, vid. Fonsecam in* app[endice] de suppositionibus. Hoc vero est determinatum altero oculo vidit, falsum *enim omni sensu neutro oculo vidit. Omnis verus color alicui mixto inest, *omni colori mixtum aliquod praeditum est. Nullus est color quo mixtum aliquod praeditum non sit*.

*Est interdum idem quod jam est, interdum praescindit a tempore.

Conceptus hi: Unus, multus, aliquis, aliqui, omnis, vel irresolubiles sunt, vel resoluti *jam sunt. Quaeritur an uno communi conceptu comprehendi possint. Si non possunt nec id quod Quantitas Enuntiationis dicitur communem conceptum habebit, qualitas quoque nescio an conceptu uno comprehendi possit nisi disjunctivo, ut Enuntiationes qualitate differentes sunt, quarum una affirmat altera negat. Abstractum vero intelligitur potius ex suo concreto quam definitur uti etiam alia concreta quae magis in sermone et phrasi abstracta sunt quam in conceptu. Dicere quis possit generales conceptus quantitatis et qualitatis esse secundum praecisionem, sicut linea a cubitali et pedali; et sicut praedicatio* *seu attributio seu enuntiatio (non pro enuntiato) a negatione et affirmatione.

*Valde etiam resolutioni meae congruit definitio Aristotelica dicti de omni non tam bene dicti de nullo, vid. lib. 1 c. 1. prior.

Veritas - nuda tandem. Syncategoretica quantitatis est vel unum vel multa. Nam ut verum fateor, omnis non est quasi conceptus aut conceptulus aliquis, sed modus loquendi, nam Schräge doppelte Anstreichung von nam bis quaedam enuntiatio, haec propositio omnis homo est intellectivus, in intellectu vere ita formatur aliqui seu multi homines sunt intellectivi, nec est vel unus qui non sit intellectivus. *Atqui ita omnis enuntiatio universalis est revera copulativa quaedam enuntiatio, ita nullus prior est quam omnis (+ adde mea [bricht ab]

*Omnis (vide subjectum) particula haec non ubique locum habet. *Omnis angulus trianguli major est angulo sibi externe opposito*, non possumus dicere omni, quia tantum* unum sibi oppositum habet. (+ Imo puto dici posse omni vel cuicunque. +) At dicere licet omne totum est majus omni sua parte, quidam solus vernaculae peritus doctus est. In *[talibus] enuntiationibus signa universalitatis, particularitatis, negationis particulae sunt subjecti et attributi, nec afficiunt enuntiationem, ut enim negatio reperitur in enuntiationibus extra enuntiationem, ita et nullus aliquis multus.

Omniscius*, Multifidus, Res nullius usus, Homo omnium horarum in his *omnis *sumitur tum distributive specifice, tum distributive singulariter.

Rursus: an syncategoreticae respectivae idem dicant quod conjunctiones. conjunctiones syncategoretici respectivi seu conjunctionales Aliquod corpus est et album et dulce, seu *albedo et dulcedo ipsi simul insunt. Linea terminans duas superficies convexatam et cavatam*, seu *excessive et defective congruam*.

Conceptus syncategoretici exclusivi. Exclusiva etiam est Zum Wenigsten, *saltem ut *omnis numerus omnis numeri pars est aut saltem partes, sed binarius respectu quaternarii pars est, ergo non saltem partes, cum tamen verum sit*. Saltem* *differt a tantum. Saltem, id est *si illud prius membrum verum non est, sive saltem« addas, sive omittas nihil vim disjunctivae mutabis*. Imo id est Nein, sondern. Exclusivum etiam* est reliquus. Maximus fixarum est Sirius, id est superat omnes reliquos, hoc *est praeter Sirium. At in uno conceptu: planetarum maximus, id est *planeta superans omnes praeter seipsum*, hic exclusum est ignotum quasi, et idem cum t^ṽ planeta.* Exclusio Am Rande: NB. valet non tantum directe, sed etiam in obliquis casibus, nec tantum in enuntiatione, *sed etiam in conceptu simplici consideranda.

Syncategorematicas voculas omnis nullus, aliquis definio quibus mediantibus* *significatur utrum membrorum singularia sint unum an plura, et si sint, an quaedam utriusque membri cum alterius membri singularibus sint conjuncta, et quaedam non conjuncta, an vero [non] quaedam sint conjuncta. Usus universalis est, ut *si omne A est B, quovis A oblato possum dicere est B*. Forsan tò omnis resolvitur in si, omne A est B.* Ergo si quid est A, id ipsum est B. Resolverem quidem Universalem omnis in, si. *Verum cum vel omnis vel saltem maxima pars primarum seu immediatarum Enuntiationum universalium ex experientia habeatur, et non ex interno intellectus lumine, non potest resolvi in tò si, quia tò si est ex intellectus literis congenitis seu innatis, omnis* vero ex Experientia, nam quo resolvitur tò omnis principiorum eo resolvitur et tò omnis *conclusionum. (+ Responderem etsi nos per experientiam discamus propositiones primas plurimas, tamen eas non ideo veras esse sed ex connexione ipsarum notionum. +)

Synnoema universalitatis et determinatae multitudinis simul possunt efficere idem autonoema tam ut noema quam ut enuntiatum, verb. gr. *quaelibet quatuor rectae quarum quaelibet tres simul sumtae sint majores reliqua quadrilaterum circulo inscriptibile possunt constituere, vide Vietam prop. 3. de quadrilatero. Triangulum acutangulum habet omnes suos angulos acutos si ita interpreteris Triangulum Acutangulum habet angulos quorum quilibet est acutus vim eius non satis exprimis, nam et rectangulum triangulum habet angulos (nempe duos) quorum quilibet acutus.

Cum dicimus vel A vel B est, enuntiamus simul quatuor propositiones si A est B non est, si B non est A est. Si A non est B est, si B est A non est. Verum contractio illa in unum non est mentalis sed verbalis. Similiter consuetudo potuisset introducere notam significantem reciprocationem inter L et M. Tale est omne solumque L est M. Sciendum est etiam revera duas tantum propositiones Hypotheticas dici per vel, binae alterae ex his consequuntur.

Dodecatemoriorum Zodiaci quodlibet consequens alicuius sui praecedentis nullum praecedens praecedit. Et dodecatemoriorum Zodiaci quodlibet consequens nullius sui praecedentis quodlibet praecedens praecedit. Priori opponitur: dodecatemoriorum Zodiaci quodlibet consequens praecedit cujuslibet sui praecedentis aliquod praecedens, posteriori dodecatemoriorum Zodiaci quodlibet consequens praecedit alicuius sui praecedentis quodlibet praecedens. Videtur esse compositio contradictoria, sed est contraria, vid. Contrar[ietas] obliq[ua]. Duae itaque falsae istae si restringantur arctius verae fiunt.

Synnoema quantificativum vel est Numerale vel Infinitum, vel Commensurativum. Numerale singularis vel pluralis. Singularis indeterminate ut aliquis, determinate unus tantum. Pluralis generice specifice. Generice absolutum particulare, respectivum. Respectivum multi pauci. Specifice determinate, indeterminate. Indeterminate: ante retro. Infinitum* ut infiniti sunt Numeri. Commensurativum (quia applicat quasi subjectum* ~~*praedicato) Universale: omnis. Appropriativum seu Exclusivum solus.

Nullum Am Rande: ^&.!! reperitur exemplum demonstrationis, qua Enuntiatio reciproce vera una et *eadem demonstratione verificetur, sed semper conversa demonstratur peculiari demonstratione, quare neque opus est ut unica Enuntiatione enuntietur, quod etiam intellectus consuetudo non fert (+ forte fieri posset si verba haberemus apta ad utrumque designandum simul, si semper in demonstrando adhiberentur reciprocae, idque revera fit in Algebra +).

Universalitas in enuntiatione extra enuntiandi actum ut *~~spatium circa punctum replere* *dicuntur corpora numero finita quae unum punctum commune habent, quod nulli praeterea corpori nullum dictorum corporum penetranti commune esse possit*.

*Afficitur universalitate simul notio Terminans et substrata! *filios habens omnes masculos*, superficies latera omnia habens recta. Aequipollet *habens filios omnes quos habet* seu suos mares; his duabus notionibus: habens filios, et *non habens filium non marem*! simul sumtis.

*Conceptus extensivi seu quantificantes (syncategoretici quantitatis) definiri possunt qui in unum et multa resolvuntur; ita ut in nullam multitudinis speciem sive* etiam Darüber: ^&.!! specificus aliquis conceptus, sive infima sit, sive superior resolvantur. Infinita sunt multa sine numero, pleraque seu maxima pars, item Minima pars (nam minimum et parvum* nil specificant, quia nil habent per se primum in quod resolvantur[)], *solus *resolvitur in omnis. Videtur etiam admittenda dimidia pars, *homines qui ante 80. annum moriuntur plures sunt, quam qui eum superant. Dimidia pars oculorum est dextra.*

Synnoema certificatum: possibile necesse, contingit, impossibile, oritur ex *synnoemate quantificativo.

Notionum Consequentiae et compatibilitates, seu negatae oppositiones.

Notiones inter se participes dicantur A et B sive notio A dicatur particeps* notionis B, et notio B notionis A, si quoddam A sit B, et quoddam B sit A, ut vinum et *fulvum. (+ Si sunt compatibiles. +)

Notio est notionis consequens (reciproca amplior), antecedens (reciproca strictior), particeps (compatibilis), repugnans.

Notionum consequentia et aequipollentia. *Angulus A soli maximo lateri C in quovis triangulo opponibilis B.* Et *angulus A lateri non maximo C in ullo triangulo opponibilis B*. Posterior tamen haec minus dicit quam prior, itaque logice consequitur ad* *illam, nam non indiget speciali demonstratione, neque continetur in ea ut inclusa in includente seu ut minus determinata in magis determinata. Interim tamen ad priorem consequitur posterior ut amplior ad strictiorem.

Notio ad notionem consequitur vel reciproca ad reciprocam vel amplior ad strictiorem utraque synnoematice vel noematice. Aequipollent *Angulus soli lateri maximo in quovis triangulo rectilineo opponibilis*, et *Angulus et lateri maximo in triangulo rectilineo opponibilis, et non maximo non opponibilis*. Characteristice *A cum B ad solum C*, et A cum non B ad non C. Item A cum B ad solum C, et: *A et cum B ad C et cum non B ad non C*.

*Notiones oppositae (contrariae) quae de eodem subjecto non possunt praedicari. Consistens est quod suos terminos retinet nec alienis se accommodat; *fluidum quod terminos a vase recipere aptum est*. Opponitur ergo consistens et fluidum, ut *terminos mutans* et non mutans, terminos eosdem retinens non retinens. Siccum humido ut privatio.* Caloris et frigoris notiones quia vel simplices et irresolubiles, vel confusae sunt, certam oppositionis speciem non declarant. Fluidum eadem facilitate et dividi et rursus coire *potest, molle non ideo inter fluidum et durum est medium.

*Notiones contrariae. Linea vel ad easdem superficiei partes cava, vel *ad diversas* et haec vel sinuosa est vel nodosa. Sinuosa 111 nodosa 113 . (+ Revera* nodosa est ad easdem partes cava seu non habet flexum contrarium. [ +)] Admirari *contemnere. Maius minus. Metuere sperare. Bonum malum.

Oriuntur Am Rande: ^&.!! und schräge Anstreichung notiones contrariae per consequentias a rectis ad obliqua, idque vel a *privative oppositis congruum incongruum, rectum curvum, vel a relative oppositis *Maius minus*, augens minuens. Do, aufero. Ascendo, descendo.

*Etsi notio inaequalitatis videatur privativa, tamen in re ipsi respondet vera relatio.

*Molle est consistens (non fluidum) alteri cedens. ~~Durum non cedens est ex*~~ ~~*compositione concretiva.

Possidens pauca, multa, contrarietas est ex compositione terminativa.

*Puncta diametraliter opposita quae eandem diametrum terminant.

Contrarietas notionum omnis in contraria relata resolvitur.

Notiones contrariae dicuntur cum eadem notio respectiva terminatur relative~~ ~~vel privative oppositis.

Opponuntur Acutus et Gravis absolute, acutior mediocri gravior mediocri, *punire praemio afficere*; ignem accendere extinguere; gigni interire.

*Privative opponuntur: justus (promtus ad suum cuique tribuendum) injustus (*ad~~ ~~non tribuendum*). *Recta curva quae secat planum in partes congruas non congruas. Rectum* et planum media inter convexum et concavum.

*Respective opponuntur majus et minus. Minus definiendum non *quod aequale~~ ~~parti alterius*, sed quod congruit Schräge Anstreichung von congruit« bis definitionum. parti alterius; alioqui cum aequale fit nec majus nec* *minus fieret circulus definitionum.

Linea quae non secat in partes congruas, secat in incongruas, demonstratur per* $Ecthesin. A 114\frac{C}{D B Recta AB non secat planum praesens in ullas partes congruas, et tamen secat in partes C, D. Ergo plani partes C, D non sunt congruae. Ergo C et D sunt incongruae. Ergo Schräge Anstreichung von Ergo bis ergo in partes incongruas. (per consequentiam a rectis ad obliqua) quaecunque linea secat planum in partes C, D, secat in partes incongruas. At linea AB secat praesens planum in partes C, D ergo in partes incongruas. Quaeritur cur haec disjunctiva plena: omnis recta secans planum in partes secat vel congruas vel incongruas. Quae secat in partes congruas non secat in incongruas (ex axiomate contraria tollente). Quae non secat in partes congruas secat in partes incongruas (ex axiomate contraria ponente). Demonstratur per Ecthesin. A C D} B$ Recta AB secat planum suum in partes C, D secundum ipsam congruas. Ergo* partes C, D, sunt partes in quas planum praesens secatur, sive 3) Ergo partes C, D secundum lineam AB sunt sibi congruae, aequipollentia duarum negationum 4) Ergo [C, D] secundum lineam AB non sunt sibi incongruae. Atqui C, D, sunt partes plani in quas *vel 4) Ergo C D partes plani a recta AB factae secundum lineam AB sunt congruae.

**Omnis angulus suo deinceps posito aequalis vel inaequalis est. Omnis recta rectae insistens angulos deinceps vel aequales vel inaequales facit.* Alexander ad l. 11 Met. c. 6.* circa fin. vult distemperamentum esse privationem temperamenti. An ergo dissonantia est *privatio consonantiae? Minime, quin dissonantia consonantia est *mixtura sonorum aures offendens oblectans. Gratum juvat*, ingratum impedit.

*Prius et posterius non videntur resolubiles, ideo nec inversae, et tamen*~~ ~~*contrariae relativae.

Conceptus contrarii vel nativi seu naturales simplices sunt et absoluti, si sunt,~~ ~~ut calor et frigus.

*Relativi vide tit. conc[eptus] relat[ive] contrarii.

*Terminatitii qui oriuntur si idem respectivus conceptus cum contrariis respectibus~~ ~~ut terminantibus componatur, et hi mentiuntur speciem naturalium seu nativorum, descendit ascendit qui inferior superior fit quam esset antea. Item contrarii sunt conceptus:* *qui movetur ab A per B in C, seu a B per C in A, seu a C per A in B; et *qui movetur a C per B in A, seu ab A per C in B, seu a B per A in C*.

*Notiones oppositae positive Relativae vel Absolutae, utraeque resolubiles~~ ~~vel irresolubiles. Absolutae dicuntur contrariae, suntque vel simplices seu ~~nativae vel resolubiles. Simplices* nullae mihi notae sunt, sed ex opinione sunt hae: calidum et frigidum, humidum et siccum. Resolubiles nativarum speciem mentiuntur et ideo hactenus a nativis non discriminatae. Resolvuntur autem vel in relativas tam simplices quam compositas vel in contradictorias sub quibus etiam privativas comprehendimus. Relativae sunt vel irresolubiles seu simplices, ut prius et posterius, vel resolubiles in relativas synonymas aequiparantiae per inversionem ut majus et minus in congruum, forsan etiam quaedam resolvuntur in relativas oppositas simplices ut causa et effectus in prius et posterius.

Exempla eorum (+ absolutorum puto +) quae resolvuntur in relativos. Descendere dicitur qui prius est remotior a centro, et post propior. ~~Ascendere~~ ~~contra. Crescit quod fit maius quam erat antea seu seipso. ~~Decrescit quod minus. Accusare excusare commendare; poena medium praemium, laudare vituperare (re- ­solv[untur] in contradict[orios]), odisse malum vel cupere absentiam: amare cupere bonum vel praesentiam fruitionem. Prodesse nocere; juvare: impedire; defendere oppugnare. Erigere dejicere, sedare perturbare. Augere minuere. Attenuare, incrassare (tam de figura quam de substantia).

Quaedam sunt negative opposita et tamen vulgo habentur ut contrarie ~~opposita*. Ut par impar Bartholinus p. 178. Logicae. Recta curva, *sanum aegrum*. Curva linea est *quae superficiem planam dividit in partes quae quomodocunque~~ ~~mutuo applicentur necessario relinquatur alterum spatium inapplicatum. ~~Recta linea* est, *quae planam superficiem dividit in partes quae ita sibi applicari possint ut nullum alterutrius relinquatur spatium non applicatum* (scilicet *inter ipsas terminativas lineas utriusque partis*).

Generalius institui potest definitio: Rectum continuamentum (+ quo Schräge Anstreichung von (+ quo bis comprehenditur +) recta linea et *plana superficies comprehenditur +) est quod ita dividit suum continuum, *in partes quae ita sibi applicari possint* etc.

*Notiones contrariae resolubiles illustrare obscurare, *absolvere condemnare. Acuere obtundere. Evacuare* *, implere. In ordinem redigere *, perturbare, irritare,* *placare, si placare vero significet benevolum reddere jam ex contrariis est. *Incipit esse quod immediate ante non erat*, *desinit quod non erit. Parallelogrammum datum reddere quadratius oblongius.*

*Omnes tales binae oppositae notiones componuntur terminative, et notionem terminatam seu respectivam communem sive eandem habent, Am Rande: ^&.!! terminantes* *autem notiones vel contrarias vel contradictorias. Et contradictorias quidem ubi posuimus *. Saepe est ambiguitas ut possint vel in contradictoria vel in contraria resolvi, ea ambiguitas toleratur, ubi abest periculum sophismatis.

Notiones contrariae applicare datum spatium datae rectae, ut excedat deficiat, forma data. Excavare convexare.

Quaeritur numquid hae notiones sint contrariae: insistens cavae, insistens convexae. Assero esse, non tamen primo intuitu videntur contrariae, quia assueti sumus ut singulis vocabulis notentur, et per consequens instar simplicium et nativorum contrariorum accipiantur. Verum Schräge Anstreichung von Verum bis solet. si contrariorum resolubilium notio relativa Terminationem postulans est 1o faciens, 2o existimans, 3o pronuntians, declarans harum enim trium una esse solet. Quidni etiam possint aliae esse relativae notiones, si modo notio terminans in Ecthesi de eodem singulari intelligatur, alias non contrariarentur. Sicut igitur non potest eadem linea simul augeri et minui eandem lineam, ita neque eadem recta simul ejusdem peripheriae cavum et convexum potest insistere, nam quae secat, nec cavo nec convexo insistit.

Conceptus contradictorius intrinsece: peripheria infinita, nam si in se recurrat non erit infinita. Figura similis cuivis triangulo, magnitudo aequalis cuivis magnitudini.

Notio contradictionem implicans ut figura angulum habens semirectum nam figura aequiangula ŏligo-pleyrvtáth scil. est mikrogvnivtáth omnem angulum habet bessem recti. Triangulum planum rectilineum omnes angulos habens rectos; ­quadrilaterum omnes angulos habens acutos. Quaeritur an in hac notione contradictio notionum (interna) diameter quae omnibus ejusdem circuli diametris sibi inaequalibus major est. Respondeo ad minimum esse ineptam: vid. Notio superlativa comparativa.

Contradictio interna in notionibus idem quod implicata, ut si dicam monomerh́w, hoc est unam partem habens.

Notionum similitudo (vid. Concept[us] Essen[tialis]) eosdem habet gradus quos similitudo aliarum rerum. Ut duo corpora dicuntur solo numero differre si congrua prorsus sunt figuris et praeterea congrua coloribus odoribus densitate asperitate (quamvis haec etiam sub figura comprehendi possit). Ut si album unius applicetur albo alterius, tum etiam nigrum unius applicetur nigro alterius. Ita duae testae mituli etiamsi per omnia convenirent tamen ne figura quidem essent congruae. Ita duae pyramides etiamsi prorsus figura convenirent, eosdem etiam colores habeant, tamen si non eodem ordine convenirent colores coloribus quo hedrae hedris, tunc solo numero non differrent. In summa ea differunt numero solo quae nulla ratione distingui possunt, ut si tibi tradam A et ad me recipiam et rursus tradam A vel B, nescias an A an B accipias (+ narratio de deciphratore qui accepta Epistola deciphranda, plures emisit per omnia similes inter se, dubitatur an vera inter illas +), ut interdum ovum ovo, cerasum ceraso, lac lacti. Nam liquida difficilius distinguuntur quia eandem figuram non retinent.

Solo numero limitate seu secundum quid differre dicuntur si duae res secundum certos conceptus ex certis literis compositos concipiantur tantum, seclusis caeteris omnibus conceptis qui alias literas requirunt. Ut si corpora superficies lineae abstracte hoc est ex sola figura spectentur, tum ea solo numero differre censentur quae congruere possunt, uti duae pyramides etiam si non eodem ordine colores coloribus congruant quo hedrae hedris, imo si nullam ceteram quam geometricam congruentiam habeant, tamen simpliciter congruae dicuntur quia eodem loco esse possunt, aliis vero omnibus rebus ne possunt quidem congruere, nisi quantitate congruant, quia etiamsi utraque nigra sit tota, tamen nigredines non possunt esse nisi extensae, quod si nigredines differant figura etiam nigredinum extensio figura differet, atque ita ne nigredo quidem a nigredine solo numero differt. Similiter si duae res secundum quosvis conceptus solo numero differant exceptis iis qui ex situ, et per consequens ex figura oriuntur; ut duo liquores, si prorsus conveniant, nec considerare propositum sit eorum figuram, quia eam quasi singulis momentis variant, dicentur duo isti liquores solo numero limitate differre. In primo modo limitatae solo numero differentiae literae certae erant, in quibus similitudo seu convenientia ponebatur, in secundo modo literae certae sunt in iis conceptibus, quibus differant an non differant non consideratur. Prior dicatur affirmativa, posterior negativa. Ut si A et B dicantur differre solo numero quoad conceptus essentiales, est limitatio affirmativa, si dicam A et B differunt limitate solo numero, exceptis vel non consideratis conceptibus accidentariis est negativa limitatio solo numero differentiae. Potest forsan affirmativa si resolvatur fieri negativa, et contra, quod amplius considerandum, praesertim in conceptibus seu praedicatis Essentialibus, vide tit. conceptus essentialis.

Notio Hypothetice composita, ut per si. Vid. Notio mixogenea. Item vid. defin[itio] motuum et subjecto et atomis congruorum. Lib. 8. phys. t. 79.

Notio disjunctiva sexus est organizatio animalis quae facit ut animal sit aut mas aut foemina, ^&.!! vel sexus est differentia seminalis quoad marem et foeminam seu quae facit ut speciem propagare possit aut principium activum aut materiam conferendo, sed tunc definitio non amplius nominalis est.

Si in notionibus. Calcarius lapis est, qui si coquatur vertitur in calcem.

Notio disjunctiva modus est differentia assignificationis verbi (grammatice sumti) in quantum vel directe id pronuntiatur quod ~~thema significat vel indirecte~~ ~~inclusa simul significatione alterius verbi regentis a quo huius verbi significatio pendet. Ut lege hoc est jubeo ut legas (te legere), volo ut legas, rogo, permitto, hortor, cupio~~ ~~experiri utrum ausis legere, ut lege si audes.

Ȓoph̀ est corporum ad motum perpendicularem inclinatio sursum (vel deorsum) haec notio non est disjunctiva.

Notio disjuncta, vel vel vel, est definitiva notio proportionalium in def. 6. l. 5.~~ ~~Eucl[idis] et quidem triplex.

Notio disjunctiva in definitionibus saepe praecaveri potest ut aequalia sunt~~ ~~quorum neutrum alterius parti vel per se vel partes congruum est. Subseritne notioni disjunctivae eius membrum alterum non exclusim, sed abstractim sumtum: Aequalia~~ ~~sunt quorum neutrum alterius parti per partes congruum est (per ~~partes congruum si sumatur non exclusim, scilicet tantum per partes etiam includit id quod per se congruum est. Nam quicquid per se congruum est, id etiam per partes congruum est[)].

Conceptus disjunctivus an vere sit unus compositus (vid. Concept[us] Negativ[us]). Videtur esse quamvis sit compositus nam posse praeter, et, tamen, etc. etiam si conceptuum compositioni inservire jam probatum est, jam omne aut in si resolvitur. Et si vere unus est conceptus aequalitatis, quod nec majus nec minus est, et tamen comparabile, quidni inaequalitatis conceptus vere unus esset, scilicet comparabile quod aut maius aut minus est. Sed disjunctivus conceptus interdum in *purum resolvitur, et aliquando licet id fieri possit, tamen usitatius et quoad Grammaticam consuetudinem commodius disjunctive effertur, ut zahlbar mahl dicimus: ein oder mehrmahl.

Conceptus est purus (simplex vel compositus) conditionatus per si vel per aut. Particula Et videtur quasi per accidens componere nam vir prudens et justus idem est *quod vir prudens justus.

*Conceptus disjunctivus est bijugus trijugus (+ etc. +).

Quaeritur an non quodam nomine comprehendi possint hi disjunctivi: *id quod paret vel imperat*; forsan id quod imperio sociatum est, seu *id quod alteri ita sociatum est, ut alterutrum illorum imperet. Sociatum*: collaterale, imperans, parens. Comparabile: *aequale maius inaequale*. Natura est *principium motus aut quietis aut utriusque. Ordinatum** ~~est quod aut extremum aut medium est. Figura circumscripta item inscripta si in *genere ut tam circulum quam rectilineas comprehendens definienda sit, disjunctivus conceptus requiretur, vid. tit. literarum Geometricarum.

Limitativa* Enuntiatio est quae vel limitans est vel limitata. At *duae ~~collimitativae *hoc est duae limitative differentes, *duae limitatitiae contrariae, quarum altera altera est amplior*. Quaeritur an haec definitio ex conceptu disjunctivo constet? (Definitio* *mihi non est conceptus ut Rameis, sed enuntiatio.) Respondeo, etiam. Nam in t^ṽ altera latet disjunctio, et si resolvas collimitatitia est *quae vel amplior vel strictior est altera*.

*Anguli convexitas et cavitas uno Schräge Anstreichung neben uno bis cavitatem« conceptu comprehendi nequit nisi ita: differentia* quoad convexitatem et cavitatem potest communi appellatione dici anguli vergentia. *Nam datis omnibus quadranguli lateribus et diagoniorum altero requiritur etiam ut vergentia angulorum diagonio dato subtensorum detur. Sexus *differentia animalis secundum marem et foeminam*. Ita perpendicularis casus notus dicitur si notum est* *utrum extra vel intra angulum cadat.

Enuntiationis vel conceptus alicuius amplitudo actualis  ^&.v9 502 universale  402    ^&.v- singulare ^&!mo  ^&.v. forsan redigitur ad: Numerus  ^&.v9 502 unitas    ^&.v- multitudo ^&!mo  ^&.v. .

Conceptus disjunctivus (seu Alternatus uti etiam in Enuntiatione innovandum), tales sunt hi nobiles conceptus, si unus conceptus dici mereatur: sexus, prosthaphaeresis,* liptothesis* ut cum dico, *duos speciosos numeros habere partes omnes ordine congruas tantum prosthaphaeresi, scil. signis seu liptothesi discrepantes, *qualis hic conceptus? Num unus? Ais forsan prosthaphaeresin esse idem quod differentiam, sicut itaque differentia abstrahit ab excessu et defectu, ita prosthaphaeresin ab additione et subtractione. Tale quid forsan etiam commune esse potest multiplicationi et divisioni, seu ductioni et applicationi. Respondeo, differentia duarum quantitatum* *non est conceptus disjunctivus, quia ita resolvitur: id *quo una earum aucta aequatur alteri*. Am Rande: NB. At differentia quantitatis a quantitate hic conceptus est disjunctivus quia non nisi* *disjunctive resolvi potest. Correctio: imo et hic disjunctivus est differentia ut mox dicetur.

*Conceptus disjunctivus est perfugium desperantis conceptuum resolutoris, Nothhelffer, Nothbedarff. Ita Affirmatio vel Negatio qualitas Enuntiationis. Prosthaphaeresis* *in Zeteticis numeris etiam ligatura dici potest vel etiam ­thesis.

Conceptus disjunctivus vel Alternatitius simpliciter seu expresse (Correct. formaliter) secundum quid seu implicite (corr. individualiter ). Cum disjunctio latet in t^ṽ alter altero membra tamen disjunctionis seu Alternationis non sunt conceptus specifice* *differentes sed singularitate tantum, seu cum objecta conceptuum disjunctorum non specie sed individuo tantum differunt. (+ NB. +)

Conceptus compositus per An primo *mensurata quantitas, cum an commensurabiles vel incommensurabiles sint, plures considerantur*.

*Conceptus Hypotheticus interdum definitio est, vide definitionem causae, item syllogismi, item prius et medium in mediatim ordinatis, vid. tit. ordinis item tit.* *syncategorem. conjunct.

*Conceptus hypothetici componunt conceptus inter se absolutos. (+ NB. +) Conceptus Hypothetice compositus etiam iste est: quantitas quae ~~etiamsi *quantumcunque~~ ~~multiplicatur non potest* tamen excedere aliam. Hic necessaria est conceptiuncula* Quod quam particulam Grammatici relativam vocant, cum abusive sit relativa, ut cum *ponitur qui hic, is hoc est quando non concretat, ut ita loquar.

*Conceptus alternativus seu disjunctivus. Vitis ~~differentia secundum~~~~ ~~quam dicitur stans, recumbens, arbustiva, cantheriata, compluviata, characata, pergulata, quodnam habet commune genus? Videtur perinde esse ac si quaenam differentia animalis secundum marem et foeminam quodnam habet commune genus. Genus dicitur sexus. Sed communis conceptus quis est? Constat is ex positivo et privativo alternatim.

Quis est communis conceptus luci et tenebris, diei et nocti, paci et bello (sub *die**~~ comprehendo crepusculum et diluculum, sub pace inducias), frigori et calori, somnio et ~~vigiliae, otio et occupationi, amicitiae et inimicitiae. Respondeo 1o Quaedam horum sunt *contraria resolubilia hoc est ex respectibus et privantibus seu negationibus orta; et~~ ~~inter ea cadit medium, ut amicitia et inimicitia; inter haec cadit indifferentia. Amicus qui* *omnia mihi quaerit felicia, inimicus contra qui perniciem. 2o Quaedam sunt privantia vulgaria, seu simplicia, seu non mutua. Nam negativae notiones sunt tenebrae, otium. 3o* *Quaedam sunt privantia mutua, ut somnus est obtenebratio seu gravatio seu *repletio~~ ~~exteriorum sensuum* vel sensoriorum a vaporibus alimentariis (est notio affirmata) et* *proxima ineptitudo eorundem ad sensionem (est notio negata) seu *feriatio eorundem a sensione*. Am Rande: NB. Vigilia est puritas sensoriorum a talibus vaporibus (est notio negata) et*~~ ~~proxima aptitudo eorundem ad sensionem [(]est notio affirmata[)]. 4o Quaedam denique sunt contraria irresolubilia seu primo contraria ut frigus et calor. Quae ego tamen refero *ad privantia non mutua, nam frigus censeo ita opponi calori ut tenebras luci.

*Conceptus conjunctionales. Huc pertinent, Copulati, Disjuncti, Conditionales, Ratiociniativi (quia), Conciliativi (tamen). Conceptiuncula conjunctiva est quae*~~ ~~*conjungit conceptus inter se absolutos; idque tripliciter: Primum ~~jungit conceptus inter se absolutos, quorum uterque tamen tertio alicui communi respective* (vel concrete si concretum in respectivum non resolvatur) cohaeret. Ut vir doctus, et prudens, id est instructus doctrina et prudentia. Aequale circulo et quadrato. Aliquod dulce est et flavum et liquidum. 2) Quorum alter tantum alicui tertio respective* (vel concretive) cohaeret. Ut *id quod si cognoscatur prius alterum commodius ~~cognoscitur*. 3) Quorum neutrum tertio alicui respective cohaeret, quod* *an sit dabile, quaeritur statim. Objectio: si unus conceptus fit per numerum (ut *tres anguli trianguli sunt duobus rectis aequales*) quidni et per copulam Et? (Uti et maximus et* *minimus, et medius angulus aequales sunt et uni recto et alteri recto seu *maximus minimus et medius aggregati*, seu aggregatum maximi minimi et medii.[)] Confer: *~~et planus et rectilineus et acutus angulus*, hic tres inter se absoluti conceptus* *junguntur per Et, cum sint concretive in uno communi tertio conjuncti.

*Situs puncti est distantia puncti a tribus punctis et angulus qu[em] *ut vertex cum eorundem trium duobus quibusvis constituit*. Vel si tantum per distantias concipis situm,* *situs puncti erit distantia eius a tribus punctis. Ut ut sit, si dabilis est talis* ~~compositio constat posse ad respectivam revocari. Qui conjunctionaliter componuntur, per accidens componuntur, cum enim inter se sint absoluti, natura sua inter se componi non desiderant.

Conceptus inter se absoluti sunt duplices, 1) qui inter se nullo respectu affecti sunt, ut doctrina et prudentia, et 2) qui inter se respectu quidem aliquo. Am Rande: ^&.!! Defini[ta] infinita, maximum minimum. Minus est quod alterius parti congruum est, congruum~~ ~~~~est~~ alteri quod ei totaliter applicabile cui alterum totaliter applicabile est. 116 * $\frac{D B}{A C ~~ ~~Ita AB minus est quam AC quia AB congruum est ipsi DC, nam AB et DC eidem applicabilia sunt. (+ NB. +) (+ quanto satius dixisset quia AB congruit ipsi AB parti alterius, AC +). Am Rande: NB. Aequale est quod omnibus iisdem majus et omnibus iisdem minus est.~~ ~~~~Comparabile~~ est, cujus aliqua pars alterius parti aequalis est. ~~Terminus minimus alicuius rei.

Nur viel. Nur etliche. Aliquod, pars-omnis. Ergo Multus, conceptus prior est quam Omnis et omnis quam aliquis.

Sint quotcunque Numeri ordine dispositi quorum proxime prior, metiatur proxime posteriorem. Dico omnem assumtum Numerum qui metitur aliquem priorem metiri omnem eo posteriorem. Is numerus quem assumtus numerus metitur vocetur primus, eo proxime posterior secundus ac sic deinceps (est definitio infinita). Jam qui metitur mensorem metitur mensuratum, demonstratum est a Clavio postulato XI, sed quilibet proxime prior est mensor proxime posterioris. Ergo qui metitur quemlibet priorem, metitur et proxime posteriorem. Vel sic: Omnis mensor quemvis suum mensorem communem habet cum suo mensurato. Sed omnis prior est mensor proxime posterioris. Ergo omnis prior quemvis suum mensorem communem habet cum proxime posteriore. 2) Ergo qui metitur mensorem proxime posterioris, metitur quoque ipsum proxime posteriorem. 1) Qui metitur mensorem metitur quoque mensuratum. 3) Sed qui metitur quemvis priorem, metitur mensorem proxime posterioris. Ergo qui metitur quemvis priorem metitur quoque proxime posteriorem. Ergo qui metitur primum, metitur quoque secundum. Et qui metitur secundum metitur tertium, et qui tertium metitur quoque quartum.

Demonstratio infinitorum mediorum. Consequentia Executiva. Recurrentia seu revolutio conceptus et enuntiationis.

Relativa. Syllogismus relativus simplex. Omnis figura major est omni sibi (id est eidem figurae) inscripta figura. Circulus est figura, Ergo circulus major est omni sibi (id est eidem circulo) inscripta figura. Si ita corrigere instituas: Omnis circumscripta (sc. alicui figurae) figura major est quavis quae eidem circumscriptae figurae inscribitur. Omnis circumscriptus circulus est circumscripta figura. Ergo omnis circumscriptus circulus major est quavis figura, quae eidem circumscriptae figurae inscribitur. Omnis figura circumscripta alicui figurae, major est eadem figura. Omnis figura major est omni figura, cui eadem circumscripta est. At Compos[itus] Quod ab eodem majori differentia deficit, minus est quam quodvis quod ab eodem minori differentia deficit. Triplum ab eodem majori diff[erentia] deficit. Ergo triplum minus est quam quodvis quod ab eodem minori differentia deficit. At Schräge Anstreichung von At bis magnitudini«. syllogismus relativus simplex: Omnis magnitudo quae nec major nec minor est aliqua magnitudine aequalis est eidem magnitudini. Ergo per promotionem: Omnis magnitudo aequalis est omni magnitudini qua (eadem) nec major nec minor est. Ergo omnis magnitudo aequalis est omni ei magnitudini quae nec major nec minor eadem est. Omnis circulus est magnitudo. Omnis circulus aequalis est omni magnitudini quae nec major nec minor est circulo.

Omnis Am Rande: ^&.!! homo amat eum quem genuit, non est vera. Omnis qui genuit filium amat eum quem genuit.

Omne Schräge Anstreichung neben Omne« bis B est C ad D ab A.« A est C ad D ab A. B est A ad D. Ergo B est C ad D ab A.

Omnis prudens servat id quod (ipse) promisit. Non est simpliciter verum. Atqui quidam prudens nihil promisit. Ergo nec servat id quod promisit. Ergo omnis prudens qui promisit, servat id quod promisit. Semicomma seu comma peculiare requiritur inter subjectum et praedicatum.

Demonstratio ^&.v9 302 \quad Executiva A \quad \quad ^&.v- reflexiva ubi infinita sunt media. ^&!mo \quad ^&.v. Et ita cognoscitur ab intellectu uti: omnes maximae aequales sunt (quae prior, quae major est omni, qua nulla est major[)].

Idem alicui producto quo productum congruum est alteri.

Prius quod a pluribus cognosci potest, observative. Etiamsi non addatur observative « - », tamen quod tam prius quam posterius aeque cognosci per demonstrationem et supputationem potest, aeque enim Eclipsin praeteritam supputare possum quam futuram.

\quad 305\quad confuse (album est dulce) \quad 307 \quad substantia Concretus \quad 307 \quad denominative \quad ut denominatur \quad distincte \quad \quad aggregatum qualitatum et omnium quae se in eodem loco penetrant; tam substantiae quam virium, quam sensibilium qualitatum, similare, dissimilare. \quad aggregative ex substantia et albo

Omne si reale oritur ex quando.

Si etiam rationis quoddam est, ut: Causa est id quod si sit aliquid est. Si figura est trilatera est quoque Triangula. Etiamsi nullus sit ordo temporis, imo ne naturae ~~quidem, imo si nullus ab intellectu consideretur tamen potest consequentiam deprehendere, ut si nulla fagus est quercus etiam nulla quercus est fagus«.

Duae virtutes intellectus: componere, et; consequentare, si. Ex si oritur~~ ~~~~tamen~~, aut, quamvis. Compositio Et Et, Non sed: et Eurus et Zephyrus ruunt. A~~ ~~et B sunt fratres, hic etiam jungit A et B terminos absolutos ad unum relatum.

Notiones inter se reciprocae (+ convertibiles +). Notiones reciprocae figura~~ ~~plana tot diagonios habens (admittens) quot latera, id est pentagonum. Bis tot heptagonum, ter tot Enneagonum. Am Rande: NB. Figura habens diagonios continue cohaerentes et figura imparilatera. Angulus non acutus sive angulus acuto major tam in rectilineis quam sphaericis. Triangulum Hic vanae observantur singulares proprietates. habens unius anguli compl[ementum] duplum ad utrumvis reliquorum. Haec quasi coacta est posterior. At Triangulum isosceles rectangulum, haec natura prior.

Notio reciproca vel per Experientiam seu inductionem vel per demonstrationem.

Si Ellipticam definias planam bis aequicruram uno homogeneo motu descriptibilem et Homogeneum motum qui iisdem legibus totus continue perficitur, forsan haec notio definitiva Ellipticae subsistere potest quia nimirum aliis Ellipticae notionibus reciproca est, praesertim si addas non sinuosa, Am Rande: ^&.!! nec enim hactenus reperta est linea definitioni huic datae congruens quin simul Ellipticae secundum definitionem Cono-tmeticam deprehensa sit esse eadem. Intutum tamen est ex negativa experientia praescitum in~~ ~~Geometricis hoc statuere cum demonstratione affirmativa demonstrari nequeat hanc notionem hac definitione traditam aliis Ellipticae reciprocam esse notionibus.

1) Liquidum in eodem medio liquido plus ponderans 2) liquidum in quo idem ponderosum minus ponderat (ut aqua in aëre plus ponderat quam oleum et in aqua lignum minus ponderat quam in oleo) 3) liquidum supernatans alteri liquido 4) liquidum ita expulsum et expellens aliud liquidum, ut aër ab aqua expulsus expellit aquam in satyrisco, seu fonticulo Heronis.

Est et reciprocarum notionum exemplum in hac definitione, angulus figurae~~ ~~subtendi dicitur a recta quae nectit terminos laterum duorum angulum istum continentium. Aequipollent: triangulum et figura omnem angulum suum a latere aliquo suo subtensum habens. Aequipollent etiam seu reciprocae inter se sunt: Ex eodem extra dato puncto convexam insistentium Maxima. Ex eodem extra dato puncto cavam insistentium minima. Darüber: ^&.!! Tangens peripheriam.

~~Figura quadrilatera omnes diagonios aequales habere potens.

Figura tot habens diagonios quot latera ~~pentangulum, duplo tot heptangulum ~~(triplo tot ~~Enneagonum); dimidio tot, quadrangulum, sesquialtero tot sexangulum.

Aequipollent figura habens quemlibet angulum obtusum et figura laterosior quadrangulo. Circulus est Ellipsis cuius quaevis diameter est axis. Angulus non-acutus et major acuto et angulus soli maximo lateri in quovis Triangulo opponibilis. Figura quadrilatera aequilatera et figura cuius diagonii se mutuo normaliter bisecant. Triangulum cuius omnes altitudines cadunt intra, et Triangulum acutangulum. Cuius altitudinum aliqua cadit extra, et obtusangulum, quadrilaterum ordinatum (id est aequilaterum et aequiangulum) et parallelogrammum rectangulum aequilaterum, linea circularis et linea quae et planae et sphaericae superficiei inhaerere potest. Elliptica [et] quae et planae et cylindricae.

Aequipollent et haec tria: quadrangulum in circulo, quadrangulum cuius oppositi anguli aequant duos rectos, et quadrangulum cuius diagonii continent rectangulum aequans duo rectangula ex oppositis quadranguli lateribus constituta.

Notiones inter se reciprocae sunt etiam: Tres rectae quarum quaelibet minor aggregato reliquarum, et quarum quaelibet major differentia reliquarum.

Notionum reciprocarum propinquitas: Omne Triangulum quod diametrum pro basi, et verticem in peripheria habet, e vertice in centrum ducta recta in duo isoscelia dividuum est. Omne triangulum ita dividuum in peripheria constitutum angulum reliquis duobus simul junctis aequalem habet. Omne Triangulum quod angulum reliquis duobus simul junctis aequalem hab[et], eundem rectum habet.

Pertinent haec ad gradum necessitatis tertium vel quartum potius.

Vertex est apex basi oppositus ut alias definivimus.

Aequipollent: Triangulum ordinatum et Triangulum cuius omnes tres altitudines aequales sunt. Item: in proportione tripla continue proportionales et quantitates continue proportionales, quae (+ se puto +) mutua prosthaphaeresi constituere queant; omnes quantitates a prima mensurabiles usque ad eam, quae ex omnibus aggregatur.

Aequipollent Trilaterum, triangulum; figura cuius quodlibet latus cuilibet est proximum, figura diagonio carens.

Reciproca esse potest notio reflexive determinata, notioni mere directae; ut Ens simpliciter infinitum, et Ens cuius notio seu ratio determinata immultiplicabilis seu multis incommunicabilis est.

Notiones praecise reciprocae, quadrangulum, et figura quae datis singulis tum magnitudine tum ordine lateribus, et angulo uno tum situ tum magnitudine dato, datur specie.

Quadratum seu quadrilaterum aequilaterum aequangulum et quadrilaterum aequalium laterum rectangulum, et parallelogrammum aequalium diagoniorum normaliter se secantium.

Figura ordinata unicam magnitudine habens diagonium parilatera est quadratum; imparilatera pentagonum ordinatum, si duae magnitudine diagonii prodeunt Hexagonum et Heptagonum, si tres octogonum et enneagonum etc. Figura ~~aequigrada diagonios tantum discontinue recurrentes habens, id est sexangulum. Figura ordinata cuius diagonius est diameter, hoc est figura ordinata parilatera. Figura ordinata cuius diagonius quaevis est diameter id est quadratum.

Figura tantum tres habens diagonios impossibile. Carens diagonio id est triangulum, duas tantum habens quadrangulum, quinque tantum quinquangulum.

~~Figura parilatera ~~omnes diagonios aequales habens, id est quadrangulum utramque diagonium aequalem habens. [Impari]latera Figura aequilatera omnes diagonios aequales habens, h. e. quinquangulum.

Aequipollent Figura omnes diagonios continue recurrentes habens, h. e. quinquangulum.

Notiones reciprocae praecisae figura rectilinea impar quae omnes diagonios aequales habere potest, id est quinquangulum sed ut praecise seu suspensim sumtum non distributim, non convenit enim omnibus speciebus imo nulli, quia ea quinquanguli species quae omnes diagonios aequales habet de ea praedicari vere nequit, Am Rande: ^&.!! quod aequales habere possit. Tales etiam: Figura quae si aequiangula sit aeque-­laterosae figurae eidem quoque similis est. Posses Triangulum aeque angulosum dicere, Cicero angulosum adhibet in Academ[icis].

Notiones reciprocae peripheria peripheriae in directum collocabilis et peripheria peripheriae aequiradia. Figurae aeque angulosae et aeque laterosae.

Notionum reciprocarum una est quasi Antesignana seu praesupposititia, vel substratitia, substantiva, selbstandig, reliquae attributitiae.

Reciprocae quoque triangulum cuius externus angulus interno coalterno duplus est, triangulum isosceles. Quadrangulum planum rectilineum et figura rectilinea plana, cuius omnes anguli interni simul sumti omnibus externis simul sumtis aequales sunt, quadrangulum opposita latera parallela habens et quadrangulum opposita latera aequalia habens, et quadrangulum oppositos angulos aequales habens. Quaeritur an parallelismus laterum aequalitate natura prior, videtur parallelismus includere rationem anguli.

Quadratum et polygonum ordinatum cuius anguli in centro aequantur angulo perimetri. Etiam in collectitiis notionibus reciprocae sunt, duo numeri impare differentes, et duo numeri quorum unus par, alter impar. Duo numeri pare differentes, seu quorum uterque par vel impar.

Notionum reciprocarum una est antesignana et substantiva selbstandig infra Hypostatica reliquae attributitiae. Omnis notio quae saepe in scientiis repetenda eo ipso certo appellamine insignitur, h. est definitiva redditur, quo brevius in signato seu prolatitio (+ imo et interno +) rationis usu adhibeatur. Quod si ea notio habeat notiones aliquas sibi reciprocas, (+ Defuit Jungio clavis nempe quod notiones aestimandae ex eo quod possibiles cognoscuntur, imo video hic ei aliquid suboluisse sed non inhaesit. +) videndum quaenam istarum notionum aptior vel dignior sit, quae quasi earum habeatur quaeque definitiva reddatur, quaeque primo omnium vel existere, vel existere posse vel demonstretur, vel postuletur, aut ex experientia supponatur, de qua omnes reliquae reciprocae deinceps tanquam de communi subjecto seu substrato demonstrentur.

Exemplum ordinis: notionum reciprocarum: 1o figura tribus rectis terminata 2o tribus angulis terminata 3o figura qua pauciorum laterum figura dari nequit 4o figura quae recta linea per apices ducta secari nequit 5o figura quae recta linea in figuras pauciorum laterum secari nequit 6o figura cuius omnes anguli aequantur duobus rectis 7o figura cuius omnis angulus suum deinceps positum majorem habet reliquis simul sumtis. Adde: figura cui inscriptus circulus semidiametrum habet talem, vel circumscriptus. Figura cuius areae quadratum aequatur ei quod fit ex mutuo ductu semissis perimetri et semissis singulorum laterum.

Notiones secundum quid seu in certo subjecto reciprocae seu adaequatae dicuntur, quarum utraque de notione quae ex altera et tertia communi aliqua concretim componitur universaliter praedicatur. Et hinc oriuntur conversiones imperfectae propositionum (loquor de conversione universali affirmata) scientialium quales frequentiores sunt in Geometria. Omnes notiones inter se reciprocae, vel secundum quid reciprocae sunt vel si simpliciter reciprocae sunt partem aliquam concretivam communem habent (res eodem recidit), quare nulla datur enuntiatio Am Rande: ^&.!! quae perfecte seu simpliciter sit reciproca,dari enim possunt notiones simpliciter reciprocae quia nihil velut duas notiones habere partem concretivam communem, at si praedicatum concretivam partem cum subjecto communem habeat, videtur esse Tautologia seu nugatio. Praesumo meam propositionem universalem esse, vix enim reperio exemplum. Oportet autem non verba, sed notiones intueri. Ex. gr. omne ~~Triangulare est ~~trilaterum et contra, h. est omnis superficies cuius termini tres angulos constituunt tribus terminatur lineis et contra: omnis superficies quae tribus terminatur lineis eius termini tres constituunt angulos. Omnis homo est risivus: id est omne animal rationale cogitatione jucundorum permotum voce oris diductione palpebrarum contractione oculorum resplendescentia spirituum affluxu orta voluptatem suam significare potest. Hic in praedicato includitur notio voluntarii motus, quae quoque in subjecto includitur. Quanquam nostra assertio potissimum sit de demonstrativis Enuntiationibus, potissimum intelligenda est non de iis quarum veritas et reciprocatio experientia tantum nititur, ea enim non adeo secura est, cum possit reperiri enstasis. Sic omne triangulum rectangulum latus recto oppositum potentia aequale habet reliquis, et omne triangulum quod unum latus potentia aequale habet reliquis illi ipsi oppositum angulum habet rectum. Ita Am Rande: NB. semper cum ex praedicato subjectum facere volumus vel triangulum vel figuram vel magnitudinem, vel aliquid tale ipsi concretive addimus. Theorema: si quotcunque notiones in eodem subjecto eidem notioni fuerint reciprocae in eodem isto subjecto quaelibet cuilibet erit reciproca.

Notionum Aequipollentia pertinet ad posteriorem partem Noematicae quae praesupponit Dianoeticam. \quad Noematica \quad term[ini] simpl[ices] \quad Ennoetica \quad prop[ositiones] \quad Dianoet[ica] \quad Enunt[iationes] Antischesis Noematica oritur ex ennoetica Antischesi recta et facit antischesin Ennoeticam obliquam. Habens brachium dextrum longius sinistro, et habens brachium sinistrum brevius dextro. Oritur ex Antischesi Ennoetica hac dextrum brachium toỹ deĩna est longius sinistro. Ergo brachium sinistrum ejusdem est brevius dextro. Notiones aequipollentes sunt eae reciprocae, quarum reciprocatio non peculiari demonstratione aut inductione sed generali mentis judicio nititur. Praesupponit hoc tertiam mentis operationem, ut omnis conus habens altitudinem majorem diametro basis habet diametrum basis minorem sua altitudine (+ sufficit quod in talibus facilis est demonstratio +); ut quaedam enuntiationes praesupponunt dianoeticam, ita et quaedam notionum affectiones, ut reciprocatio antischetica. Qui se ipso potentior se ipso quoque debilior est, Plato rep. lib. 4. p. 638. Qui seipsum genuit a seipso quoque genitur. Posterior an vera sit quaeritur, si haec vera asinus volans habet alas. Notionum aequipollentia oritur partim ex recurrentibus et antischesi, partim ex hyphorismo consequentiae a rectis ad obliqua. Confer Manip. Loxoschesia. Cuius ratio potentior est animo seu affectu. Vulnerans seipsum a seipso vulneratur. Qui debilior (validior) jam est quam fuit antea.

Specie differre dicuntur notiones, quae plus quam numero, et plus quam secundum magis et minus, quaeritur utrum aequipollentes notiones specie differant et quomodo distinguantur a reciprocis. Omnes aequipollentes sunt reciprocae non contra, nam eas mentis simplici judicio insito agnoscimus quamvis firmius et infallibilius judicium sit, si accedente reflexione crebra tandem canones Logici formentur, intellectum deinceps in aequipollentia agnoscenda dirigentes.

Notiones aequipollentes (loxoschesia) figura maximum angulum habens rectum, figura cuius angulus reliquis major est rectus. Figura unum habens angulum rectum et omnes reliquos acutos, id est recto minores, sive figura angulum habens rectum quo reliqui omnes minores sint. Figura nullum latus omni diagonio habens commensurabile et figura nullum diagonion ulli lateri habens commensurabilem. Isosceles angulum verticis dimidium habens anguli ad basin, et isosceles angulum ad basin duplum habens anguli ad verticem. Item demonstrans nullum angulum contactus esse mensurabilem et demonstrans nullum mensurabile esse contactus angulum. Credens nullum stultum esse divitem, ergo et nullum divitem esse stultum.

Loxoschesia sive loxosis notionum aequipollentiae species. Consequentia correlativa, relativa omne praedicatum quod universaliter de homine praedicatur est tale de quo particulariter homo« praedicari possit seu omne praedicatum quod universaliter de homine praedicatur particulariter homini subjici potest. Quaeritur conceptus praedicatus in priori enuntiatione sitne extrinseca denominatio a termino, an vero relativus aeque ut in posteriore enuntiatione. Respondeo prius est verum. An expediat posteriorem enuntiationem absque praecedenti illa per relativam conversionem deducere (folgern) an vero mediante illa. Et si illa medians (quae per copulae promotionem fortziehung ex antecedenti enuntiatione deducitur gefolgert wird[)] adhibenda [est] quomodo appellanda illa consequentia sit, quae posteriorem hanc ex priori illa deducit; nunquid directiva, cum omnis [denominatio] extrinseca seu conceptus relativus obliquus, quippe qui sermone obliquo utatur taliter in conceptum relativum rectum (recto sermone pronuntiatum[)] mutari queat, hoc est passivo.

Sic A est id quo B major est, Am oberen Rande: Loxoschesia seu A est magnitudo quam excedit B. Ergo A est minus quam B. Ergo A deficit a B. Quaeritur an conceptus relativus obliquus realiter differat a suo recto, ut an realiter differant deficiens et magnitudo quam alia excedit; excedens et id a quo quid deficit, existimo autem diversos esse formales conceptus, Am Rande: NB. quamvis unus objectivus utrique (obliquo et recto) respondeat. Qui objectivus realis est si relatio sit mutua, et praedicamentalis; rationis vero si relatio sit transcendens.

Relativa ergo consequentia componitur quasi ex promotiva et directiva, ut B excedit super A. Ergo A est id super quo B excedit. Ergo A est id quod exceditur a B. Ergo A deficit a B. Ergo B est id a quo deficit A. Ergo B excedit ipsum A.

A est pater B. Promotiva: Ergo B est id cuius pater est A. Directiva: Ergo B est filius A.

Correctio. Verum si rem recte reputemus, non videntur realiter hi conceptus differre id quod alterius parti congruit et cui pars alterius congruit item is quem genuit alius, et is qui ab alio genitus est. Multo minus differre videntur id quod congruit alteri, et id cui congruit alterum. Si enim non differt obliquus a recto quid opus est Deo tribuere relationes rationis cum denominationes extrinsecae sufficiant, quatenus denominantur a relationibus creaturarum ad eum terminatis, v.g. Ens a quo omnia dependent, producta sunt, sustentantur. Praeterea directio relativi conceptus seu mutuo obliqui in rectum non est propria Enuntiationis sed conceptus simplicis. Ergo directiva consequentia est species consequentiae quae oritur ex aequipollentia conceptuum, omnis autem consequentia talis non est pura sed syllogismus. Sit enim B terminus minor, F conceptus relativus rectus, A conceptus relativus obliquus. Omne A est F, omne B est A. Ergo omne B est F cui syllogismo prior promotiva consequentia inservire dicenda est. Ex grammatica tamen ratione dijudicari nequit obliquus et rectus relativus ut sive dicas res visa sive res quam quis vidit, item res intellecta «hinc nihil» colligitur, sicut nec inde sive dicas conceptus repraesentans rem, sive conceptus cui res respondet, conceptus auri sive conceptus a quo aurum repraesentatur. Deficiens et id quod exceditur idem est, conceptus tantum verbis differunt, uterque enim est rectus. Hinc formari passivum nequit, si vero dicas id a quo quid deficit jam erit obliquus. Suspicio itaque est eundem quoque conceptum esse id quod exceditur ab alio, et id quod excedit Aliud. Sed nihil tamen hac ratione firmius cluditur, nam circumscriptio conceptus obliqui formari semper potest a vocabulo opposito recti conceptus, ab eodem autem non semper formari per passivam formam potest recti conceptus appellatio, sive autem dicam Minus sive deficiens sive id quod exceditur, semper est rectus conceptus. Obliquus conceptus si logicam magis quam grammaticam spectes inversus appellandus esset verkehrt.

Consequentiae relativae Congruum alicui, id cui aliquid congruum est terminans respectum congrui. Aequale alicui, id cui aliquid aequale est.

Minus congruum ei quod comprotractum est idem altero, id quo quid maius est, id est id cui congruum est id cui protracto idem est alterum.

Totum est quod multis continuis imparticipibus idem est. Ita linea aequatur suis partibus item perimeter lateribus continuis.

Pars est quod cum contermino vel conterminis (cum certo conterminorum numero) sumtum alicui idem est, seu quod cum aliquo contermino idem est tertio.

Si sunt quaedam dissimilia correlata in similia correlata irresolubilia, v.g. prius et posterius, causa et causatum (quae irresolubilia, si prius et posterius sic irresolubilia) tunc necesse est obliquum relativum conceptum a recto mentaliter differre et non lingualiter tantum. Nam sit A prius, B id quo quid posterius, E posterius, D id quo quid prius est. A et E sint irresolubiles seu simplices et contrarii et B resolvatur in E, et D in A. Quamvis praedicetur B de A et D de E tamen A diversus est a B, et E a D, cum alter sit simplex alter resolubilis et quidem in contrarium simplicem conceptum, B autem resolvitur ita: id quod terminat respectum posterioritatis, et D id quod terminat respectum prioritatis unde constat obliquum relativum conceptum aut simplicem esse et irresolubilem aut non vere obliquum sed rectum potius. Qua occasione quaeri porro potest utrum differant hi duo conceptus: terminans respectum posteritatis, et relatum seu respiciens ad posterius. Dico utrumque respectum esse eundem cum respectu prioritatis, sed conceptus tamen differre. Quod si omne dissimile correlatum resolvitur in simile, ut majus et minus, adhuc dubitabitur, utrum differant hi conceptus: congruum Darüber: idem et cui congruum Darüber: idem quid est.

Conceptuum prioritas. Notionum reciprocarum prima, dicatur imposterum Hypostatica, definitiva etiam dici potest. Verum definitio Schräge doppelte Anstreichung von definitio bis Mentalis pertinet. pertinet ad secundam partem anatomiae intellectus quae intellectum signatum seu signis instructum considerat, Hypostaticarum autem consideratio ad priorem partem Anatomiae Mentalis pertinet. Si notionis pars Terminata fuerit toti notioni reciproca tota non debet eligi Hypostatica sive definitiva, sed potius ea quae est pars. A ^&.sj B ^&.sk C et C sint notiones reciprocae, notio Hypostatica non debet fieri prior sed potius posterior C. Linea quae communis sectio esse potest superficiei Conicae, et plani ad basin conicae paralleli, peripheria. Nam superficies Conica et basis coni partes terminativae notionis compositae Notionis compositioris terminative compositae sunt ex peripheriae notione. Ergo peripheria bis est pars terminativa totius notionis, nam terminativa pars partis terminativae est totius.

Conceptus Essentialis late, si B resolvatur in A si tamen compositio et resolutio sit concretiva. Ita linea peripheriae. Stricte cum eo modo essentialis est, ut deinde facile cognoscatur alicui conceptui aeque essentialis esse et aliquibus essentialis non esse. V.g. Schräge Anstreichung von V.g. bis contradictione sit lineae conceptus essentialis stricte lineae rectae, tamen facile cognoscitur quod etiam lineae curvae sit essentialis aeque primo, quia differunt hae duae sola contradictione, si lineae curvae conceptus essentialis peripheriae ergo et lineae.

Parallelam esse lineam lineae resolvitur in aequalitatem distantiae, distantia in lineam brevissimam, seu in lineam rectam perpendicularem utrique earum quae dicuntur.

Interminata quaedam est finita, ut Circularis seu recurrens, sed omnis infinita est interminata, omnis terminata est finita non contra. Et Am Rande: ^&.!! tamen terminata prior conceptus est quam finita. Ita congrua per partes cuius partes sunt simpliciter congruae, eius species congrua simpliciter, et congrua per partes tantum, idque vel utrinque, vel alterutrinque. Applicabilia quorum aliquae partes congruae.

Conceptus uter prior linea quae ita se habet ad maius segmentum sicut maius ad minus et linea quae continue proportionalis suis duobus segmentis, nam alter alteri est reciprocus. Am Rande: NB. Quisnam horum primus secundus etc. 1o rectae inconcurrentes sunt quae continuatae infinite nunquam concurrunt seu se intersecant 2o quae eidem rectae sunt parallelae 3o quae vel parallelae inter se vel inter se directae sunt (+ non potuit bona dari definitio parallelarum, quia non consideratum est qualesnam essent inter se directae +) 4o quae in infinitum continuatae vel nihil commune habent, vel prorsus coincidunt. Sine dubio disjunctivae posteriores sunt categoricis.

Totaliter applicabilia sunt 1o quae congruere possunt tota 2o quorum utriusque quaelibet pars alterius alicui parti congrua est 3o quorum utriusque quaelibet pars alterius alicui parti defective applicabilis est 4o excessive. Omnes praeter primam t^ṽ congruum definitionis in modum tribui nequeunt, nam circulo peccant.

Aequalia sunt quae nec majora nec minora alterum altero, 2o quorum neutrum altero minus est, 3o quorum neutrum altero maius est (+ quia nulla ratio reddi potest cur alterutra harum duarum praeferenda, debet aliqua esse notio praeferenda utrique +) 4o quorum utriusque quaelibet pars alterius aliqua parte minor est.

Interdum eadem res adaequate per diversos conceptus definiri et concipi ~~potest ita ut vicissim alter conceptus sit definitivus alter sit proprietas demonstrabilis, conferantur definitio proportionalium Euclidea et mea, item angulus cavus et convexus, superficies excavata et convexata.

Circularis linea: Demonstratur infra horum connexio sign[o] ^&.SD 1o cuius quaelibet puncta a centro aequidistant seu 2o quae~~ ~~describitur termino rectae motae etc. 3o linea cuius quodlibet punctum cum duobus certis punctis connexum aequalem semper angulum comprehendit, 4o seu linea quae describitur motu verticis anguli cruribus certa duo puncta semper stringentis 5o Ex motu finitae lineae inter angulos instar Ellipseos 6o linea quae in plano a sublimo aliquo puncto aequidistat. Subjectum natura prius praedicato, regulariter, unde et prior conceptus de quo aptius «alii» tanquam de subjecto demonstrantur.

Omnis conceptus qui non est reciprocus ei conceptui de quo enuntiatur generaliter, eo posterior censetur. Am Rande: ^&.!! Hoc est conceptus laxior et communior posterior censetur angustiori, quia si omne A est B, non vero omne B est A, demonstrandum est B de A, quia propositiones scientificas oportet esse generaliter veras (+ et subjectum natura prius praedicato, etc. +).

Correctio. Verum tamen aliter adhuc consideratur prioritas haec, ultra conceptus~~ ~~irreciproci idem nomen participare nequeunt, quia non semper et ubique alter alteri junctus reperitur. Conceptus vero reciproci quia semper juncti reperiuntur merito eorum primus aliquis eligitur de quo reliqui demonstrentur. Laxiores conceptus de angustioribus demonstrantur (v.g. cavum et concurrens etc. de circulari linea, item quod ordinata quaevis sive sinus sive semichorda ad sagittarum rectangulum certam proportionem habeat quod ipsi commune cum Ellipsi), atque ita eo respectu iis quatenus de angustioribus demonstrantur, posteriores censentur quia attributum posterius est subjecto suo quatenus est eius attributum, quod autem ita de angustioribus demonstrantur, id eis est per accidens quasi, nam si D demonstrabile est de B et de C, per accidens ei est quod demonstratur aut de B, aut de C quia etiamsi non demonstraretur de alterutro, demonstrari tamen de altero posset. At si attributum D est reciprocum suo subjecto B, non potest de alio subjecto demonstrari, si nimirum B omni jure sit subjectum constitutum. Igitur in laxioribus prioritas consideratur quatenus demonstrantur ita; in reciprocis vero posterioritas, et prioritas inquiritur eo fine, ut statui possit, quod de quonam demonstrandum sit (+ alterum facilius +).

Loci autem qui spectandi sunt ut priores recte eligantur (+ judicia prioritatis +) hi forsan esse videntur: 1o Simplicitas. 2o Perfectio (ut descriptio circularis per radium~~ ~~perfectam circularem describit ut per angulum semper tantum arcum) (+ sic si parabolam formem ex chordis circuli axi applicatis, nunquam nisi partem certam parabolae formo +). 3o Facilitas tam apprehendendi quam construendi, sed haec fortasse semper ex simplicitate oritur si non semper distincte hic locus numerandus est. 3o Energeia et dabilitas (ut ita loquar) seu possibilitas (+ haec mea nota est ultima +).

~~Experiamur demonstrare Vide paulo ante sign[o] ^&.SD diversos conceptus lineae circularis.

Sit linea BC cuius quodlibet punctum a certo puncto A aequali recta AB [distat] et sit linea EF descripta motu termini lineae DE in plana superficie termino D immoto. Dico si AB aequetur rectae DE, congruere BC in E[F]. Si enim applicetur A in D, congruet B in E, sunt enim aequales. Dico omnia puncta lineae BC congruere in lineam EF, si enim sit unum v.g. quod disgruat dicatur AC seu DF erunt AC, DF inaequales cum utraque tamen aequetur~~ ~~rectis AB DE quod est absurdum, ita facile primi duo conceptus supra positi reciproci esse demonstrantur. Porro eodem congruentiae medio demonstrantur.

Porro eodem congruentiae medio ponuntur 3 et 5 reciproci esse; applicetur A in D et B in F congruent AB, DF, dico congruere ACB in DEF. Si enim punctum aliquod non congruit, verbi gratia C vel extra vel intra cadet, si extra secabit recta AC lineam DEF, in aliquo puncto quod sit E ducatur recta EB, erit angulus ACB aequalis angulo AEB internus externo, quod absurdum. Quod si cadat C intra seu in superficiem DEF recta AC protracta secabit tandem (per principium recta in infinitum protracta superficiei terminatae perimetrum bis secabit) perimetrum DEF in duobus punctis, sed semel in D, ergo altera vice non in [F] alias duae rectae spatium continerent. Ergo DEF secat, v.g. in E, erunt rursus anguli ACB et DEF aequales externus et internus quod est absurdum. Porro de secundo demonstratur tertius conceptus per 21 tertii Euclidis. De tertio vero secundus demonstratur conversim ita. Sit linea secundum conceptum tertium nec quartum, dico eam congruere circulari, fiat in ea utcunque angulus ACB, et per tria puncta, A, C, B, describatur peripheria, dico eam congruere cum linea proposita ACB, nam nec ullum peripheriae punctum cadet extra, nec ullum intra. Cadat enim in D ultra vel citra erunt anguli ADB, et ACB aequales quod absurdum, ut paulo ante. Quintus conceptus reciprocari cum primo et secundo, facile demonstratur. Vide infra. Quodsi sextum conceptum adjungere velis sc. linea quae est coni sectio superficiei conicae et planae, quod ad basin cuiusvis coni parallelum, vel scaleni etiam subalternum fuerat, de hoc conceptu dubitari non potest quia alio posterior sit, cum conus ipse circulum praesupponat.

Attributa irreciproca eadem circulari demonstrabilia ut curva recurrens, superficiem per se terminans etc., an priora an posteriora sint forsitan non multum refert, nam posterioritas illa non est inter se, sed forsan ad tertium aliquid, v.g. si B et C sint posteriora quam A, et C eodem magis sit posterius si ita fieri potest, quasi A C B

Nota Ellipsin describi sive punctum lineans sit in ipsa interangulari (intercepta) sive in ea producta, circulum vero non describi nisi punctum lineans sit in medio ipsius interangularis mobilis, th̃w metagvníoy. Nota porro primum et secundum conceptum simpliciores esse reliquis, primum secundum et quintum perfectiores reliquis,~~ ~~nam tertius et quartus nunquam complebunt peripheriam, itaque recurrentem ut sic non describent. Energeia vero et possibilitate praestare eos modos qui sunt quasi practici~~ ~~facilioresque, ut est secundus quartus et quintus quia a motu desumti. Videtur interim concedi posse, unum ex reciprocis primum statui non adeo inevitabili necessitate, sed qualicunque ratione, ubi nulla manifesta et insignis ratio occurrit, quare hunc vel illum potius eligamus. Et quid tum postea, si primus statuitur is qui nulla manifesta praerogativa caeteros vincit, vel etiam, si is primus statuitur qui praerogativa aliqua reliquorum aliquo vincitur? Nam 1o si reciproci sunt et demonstratur B de A, nihilominus ut sciamus reciprocos esse alia demonstratione debet demonstrari A de B (+ dubito an hoc necesse +) quia nulla dum reperta est demonstratio, quae reciprocam Enuntiationem una eademque opera concluderet (+ imo in analysi logistica +). Quid igitur magnopere importat uter reciprocorum sit in priori an posteriori compositione subjectum. Et licet primus conceptus videatur is de quo reliqui omnes demonstrantur, et qui de reliquis omnibus, tamen in Geometricis non magnopere respicimus subjectum et praedicatum (+ video tamen discrimen magnum esse, unus enim aptior est cum caeteris omnibus combinari quam aliu[s] +). Sic in [primo tertiidecimi] Euc[lidis] subjectum esse potest 1o recta ~~sibi proportionaliter (+ vulgo extrema et media ratione +) secta: maius segmentum habet, quod assumens dimidiam totius etc. 2o Rectae sibi proportionaliter sectae maius segmentum etc. 3o rectae sibi proportionaliter sectae dimidia assumens maius ejusdem segmentum 4o Composita ex dimidia et majori segmento ejusdem rectae sibi proportionaliter sectae etc. 5o dimidia rectae sibi proportionaliter sectae subquintuplum potens. Et plura ad haec constitui possent, eadem Am Rande: NB. tamen maneret demonstratio, quia demonstrationes Geometricae utpote quae fiunt per Ecthesin nihil opus habent, ut propositionum demonstrandarum subjecta et praedicata, sed potius data et quaesita probe distinguantur. Deinde subjectum non dignoscitur a praedicato, nisi vel eo quod momento aliquo temporis prius concipitur vel formatur quam praedicatum, vel potius eo quod signa omnis et quidam ei adjunguntur.

Prioritas conceptuum spectatur in reciprocis id est mutuo universaliter attributilibus, in irreciprocis sed mutuo attributilibus, 3o in relatis ut potentia syllogizandi et syllogismus.

Conceptus substantialis seu Hypostaticus non debet dici definitivus, quia fieri potest ut ex reciprocis plures distinctam onomatothesiam nanciscantur v.g. si triangulum dicatur quod tres angulos (posito quod convexus angulus etiam sit angulus), et [trilaterum] quod tria latera, sed infrequens hoc idque ideo quia non sunt multiplicandae onomatothesiae praeter necessitatem. Potest tamen fieri ut inveniamus onomatothesias et definitiones jam factas ab his qui nescivere eos esse inter se reciprocos (+ recte +). Cum nos certe definitionem de definitione praedicabimus unus tamen erit substantialis, scilicet qui primus. (Adde de sitibus Tricathetii.[)]

Aeque primi conceptus sunt quidam reciproci de se consequentiabiles ut aliavis differentia, qua pyramis abstracta, rectilinea, tetrahedra, heterodexia, contrahitur ad speciem infimam, concipi potest 24 diversis conceptibus quorum quilibet sunt aeque compositi aeque faciles aeque primi aeque de singulis reliquis enuntiabiles.

Ut sit pyramis talis, cuius latera sint ut 6, 7, 8, 9, 10, 11, et praesupponatur ut irresolubilis conceptus ipse conceptus Tricathetii cuius radii 6 singulis notis insignati sint, sive coloribus sive characteribus sive quomodocunque. 6, 7, 8, a angulus. 7, 10, 11, b angulus. 8, 9, 11, g angulus. 9, 6, 10, d angulus; solidi omnes. d-S. a-A. b-D. g-S. a-P. b-S. g-D. b-A. g. 24mahl. Nomen autem quodnam pyramidi completis conceptibus respondens imponendum, et ex quo fundamento amplius Meditandum. Triangulum in terminante superficie situm.

Conceptus prior. Interdum, imo plerumque vocabulum nanciscatur posterius. Ita convexata superficies prius apprehenditur quam convexa linea. Item convexatum corpus (sive finitum et figuratum sive infinitum) prius apprehenditur quam convexa superficies. Ita habituum vocabula solent esse priora vocabulis Actionum, ut lieb est instar habitus seu proclivitas seu memoria, aber freundtlich seyn, caressiren liebe artige gedancken und affectus üben hat keinen nahmen. Interdum nulla est voce, cognatio, ut inter odium et iram, quorum illud sit quasi habitus.

Utrum prius: Medium Terminum esse, qui in utraque praemissa est et qui in conclusione non est (+ puto prius. Possunt enim compositi syllogismi esse, ubi medium est et in conclusione, certo modo, adde quod prior notio dat rationem medii inveniendi +). Utra Notio aequipollentium prior? Lineae in plano descriptae per hypothesin dicyclam Motuum aequalium inter se et conviorum; et lineae planae ex compositione duorum circularium quorum inferior duplus et contrarius est ad superiorem. Forsan prius positum dices esse priorem, quia simplicior est hypothesis; sed id exigui momenti est. Utut sit nos lineam appellavimus Trapezographam a priori.

Generalior Am Rande: NB. conceptus interdum praesupponit specialiorem ex quo conflatur et in quem resolvitur, ita conceptus proportionis praesupponit conceptum aeque multiplicitatis (tam secundum Euclideam quam nostram definitionem), aeque multiplicitas autem est species rationalis proportionis. Ita Ellipseos notio praesupponit circulum, quia definitionem Coni, et tamen Ellipsis generalior circulum comprehendit. Confer Epallaxin notionum, quae habetur in fasciculo de divisione. Notiones inordinatae, hoc est Epallacticae communes.

Notio comprehendens et comprehensa ex c. 2. Isagog[es] Porphyr[ii] § 27 ut verb. genus et species. Aliud est notio includens et inclusa, ut definitio includit genus et differentiam. Porphyrius Isag[oges] c. 7. ait etiam differentia continet species, etsi non omnes quas genus; latior sed magis composita est aequalis; strictior sed simplicior composita est congrui notio. Quod mirabile.

Restrictio notionis directa, quae fit concretione restrigmenti cum notione tota sive cum notionis parte concretiva primaria. Obliqua quae fit concretione restrigmenti cum parte concretiva notionis restringendae ut figura Rectilinea id est superficies plana terminata lineis rectis. Triangulum tribus.

Pluralis numerus comprehendit Comprehensio haec non negativa, sed positiva quia ostendimus numerum esse vere communem unitati, et multitudini. tum singularem tum pluralem, quia Unitas (uti in paralipomenis lib. 7 Euclidis demonstravimus) Am Rande: NB. est Numerus. Ita superlativus comprehendit saepe comparativum, quia tam Binarius est multitudo quam Ternarius, vid. definitionem Mistionis contactivae.

Conceptus communes inordinate. Confer Epallaxin divis[ionum]. Magnitudo cuius omnia puncta a certo puncto aequaliter distant est vel peripheria vel sphaerica superficies (+ imo et linea in sphaerica superficie, ut rhombus nautarum +). Sic magnitudo in qua omnes rectae ad certam rectam perpendiculares sunt aequales est parallelogrammum vel cylinder (+ ratio, quia locus verus est superficies sphaerica vel cylindrica, in quem cadit peripheria circuli vel parallelogrammi latus +). \quad 302 \quad parallelae inter se 303 \quad inconcurrentes \quad inter se directae Rectae \quad concurrentes seu inter se vergentes 303 \quad quae partem aliquam communem habere possunt Rectae \quad 302 \quad quae punctum commune habere possunt \quad quae partem nullam \quad non possunt Conferatur divisionum Epallaxis.

Amplitudo notionum, amplior etiam dici potest A quam B si in quibus inest B insit etiam A non contra. Ut color A, anima B, si tamen «in genere» accipiuntur reducitur haec amplitudo ad supra a nobis definitam, ut omne animatum est coloratum. Possumus itaque distinguere: notio coloris remote amplior est notione animae, sed colorati proxime amplior notione animati. Idem nobis notio amplior et comprehendens, strictior et comprehensa.

Indigemus interdum tali flexione, quae significet indifferentiam utriusque numeri, nempe unitatis vel multitudinis, v.g. si magnitudo magnitudini ita ~~applicetur ut si terminum unum alterius termino congruum habeat, terminos reliquos omnes (sive reliquorum quemlibet) intra ipsam alteram magnitudinem habeat, magnitudo magnitudinis parti congruit. Hypothesis est ex qua posita et posita simul alia vel hypothesi vel hypothesibus, vel axiomate vel axiomatibus, item notatione vel notationibus phaenomena plura concludantur.

Comprehensio notionis sub notione Actualis vel virtualis, notio scilicet ~~articulariter~~~~ ~~~~abstracta~~ comprehendit virtualiter notionem a qua articulariter abstracta est. Ut~~ ~~aequalitas incongrua ad congruam in Geometria, ita comprehensio virtualis ad Actualem in Logicis.

Notio notione amplior quidem dici posset quae haberet plura singularia, ut~~ ~~plures sunt canes quam tigrides, sed hoc per accidens. Sic notio accidentis foret amplior quam substantiae. Per accidens hoc est inquam quia quaelibet species infinitum et singularium numerum seu plures habere posset, quod una species numerosior est, fit diversis occasionibus, v.g. quaedam species numerosiores si numerentur omnia~~ ~~singularia sive coexistant eodem tempore sive non, uti Caniculi, fere enim foecundiora sunt quam imbecilliora, 2o quaedam certo anni tempore numerosae sunt, alio prorsus nullae, ut muscae, locustae, 3o quaedam numerosiores hominum cura. Alio etiam sensu scaleni trianguli notio amplior est aequicruri Notion[e] (+ contra quia dantur plures species scaleni, forte aliquando de quadam specie demonstrari potest eam plura posse habere individua quam aliam +), sed nos hoc sensu his vocabulis non utimur, sed nobis amplior est quae praedicabilis de strictiore nec tamen ei subjectibilis seu Schräge Anstreichung neben seu bis antecedens est quae consequens est notioni istae nec tamen eidem antecedens est (+ hoc modo et ego facio ut propositio quae ex alia sequitur, quasi instar notionis concepta concipiatur ut eius genus +).

Conceptus amplus largus communis comprehensorius diffusus, ~~strictus angustus contractus, determinatus, exclusorius proprius.

Omnis homo actualiter est amplior quam quidam homo. Animal virtute est amplior conceptus quam homo, sed omnis homo potest esse actu amplior quam quoddam animal. Ita quoque Enuntiatio ampla et stricta dicitur Actu et potentia.

Conceptus universalis singularis. Conceptus est vel formalificans formalitatem certam habens, vel individuificus, qui individuum apprehendit. Ut cum remotio duarum quantitatum est id quo una major altera, seu id quo aucta una illarum aequatur alteri, conceptus includitur talis, quo vel haec vel haec etc. Differentia individuifica non potest subsistere sine aliqua formalitate cui adjungatur.

Linea vel recta vel curva, est alternatio formalis, linea vel haec vel ista est alternatio individ[ualis].

Conceptus amplior inter plures conceptus vel 1o ob praecisionem seu interminationem ut magnitudinis conceptus amplior est pedalis magnitudinis conceptu, non tamen mensurative seu comparative ad pedem, sed primitive seu expressive conceptae; 2o ob separationem oblationem detractionem, ut cum ex isoscele triangulo detraho tò isosceles conceptus redditur amplior (+ quaedam notiones detrahi non possint, ut Ens substantia +), 3o compositione ut conceptus disjunctus vel alternatus ob compositionem amplior est simplici. Huc forsan pertinet comprehensio privativa. Ita etiam tribus modis conceptus restrictior fit 1o expressione 2o compositione adjunctione, 3o separatione seu detractione. Expressive concipi dicitur finita magnitudo cum magnitudo quaedam finita sensu apprehensa phantasiae atque intellectui quasi insculpitur, wird gleichsam abgedruckt wie aus einem original eine nachbildung geschicht.

Ut ex amplitudine conceptum sequitur simpliciorem praedicari posse de restrictiore et compositiore, ita ex antecedente sequitur consequens in Enuntiationum consecutione.

Amplior \quad ^&.v9 \quad 502 praecisione \quad \quad ^&.v- simplicitate ^&!mo \quad ^&.v. ^&=(1/2)Restrictior \quad ^&.v9 \quad 502 expressione \quad \quad ^&.v- compositione ^&!mo \quad ^&.v.

Ternarius Schräge Anstreichung neben Ternarius« bis compositior prior conceptus quam tripli, et tamen omnis ternarius est triplus non contra. Ita congruum et applicabile. Itaque Conceptus Generalior potest esse compositior seu posterior, Notio proportionalitatis rationalis prior et simplicior notione proportionalitatis. Notio aequi multiplicitatis non tantum prior (cognitione) et simplicior est notione ­[multiplicitatis] sed et haec in illam resolvitur. Secundum meam Conicorum Elementorum conformationem notio diametri originariae prior est quam diametri. Apollonius commisit obtrusionem definitionis cum diametrum definit. Alboris notio simplex et irresolubilis, color vero resolvitur ad quod solo visu sensile est vel si malis, ad quod in opaci corporis superficie visu eoque solo sensile est. ut esse in perpendiculari per centrum amplior est sed compositior, esse in centro simplicior sed strictior. Vide Enuntiationem superfluam.

Ita esse in diagonio et esse in quadrato super diagonium exa[l]tato. Esse in apice quadranguli et esse in diagonio quadranguli. Esse in diametro circuli et esse in diametro circuli producta.

Conceptus hi sunt terminative compositi et terminans conceptus in strictiori est pars conceptus terminantis in ampliori.

compositio terminativa

Esse in } perpendiculari$ per centrum*.

* Esse in * terminativa  terminans

 pars conceptus

Conceptus incompletus seu indeterminatus, qui nonnisi per accidens compleri potest*. Ut Corpus magnum parvum. Corpus densum rarum tenue crassum. Ita Novilunium prope Nodos est conceptus indeterminatus, at novilunium in terminis Eclipticis est determinatus. Venenum si definias id, quod in parva dosi et cito hominem interficit est conceptus indeterminatus.

Regula: Tolerari interdum possunt tales indeterminati conceptus, ubi non omnia summa accuratione perquiruntur, ita tamen ut quando opus fuerit ad determinatos illico revocentur. Ut corpus grave hoc est, quod in aëre deorsum tendit, vel in aqua, vel in hydrargyro. Corpus pellucidum per quod res certae vicinitatis umbram facit, per quod lucidum certae intensionis pellucet.

Conceptus completissimus. Divisionis vitetur tum excessus; si differentiae sint oppositae, si non descendatur ultra speciem specialissimam, vel defectus, hoc est difficile, Capivacc[ius] tr[actatus] de doctrina c. 26. Galen. 2. Meth. 6, non opus est ut *simus intenti privatis morborum proprietatibus, ut inde infinitos statuamus, nec in primis generibus statim quiescendum, sed eo usque progrediendum, quo usque ad morborum ideas *omnes hoc est species specialissimas descenderimus, quoniam quot sunt morborum ideae tot sunt curationes*, vide locum ipsum. Objectivus conceptus conceptus* completissimi est species infima ex. g. triangulum planum aequilaterum, triangulum *planum cuius latera 5, 6, 7 abstracte omnia, pyramis Am Rande: ^&.!! (abstracta) *orthogrammo trigono hedras laterum proportione datorum, et dati cathetici situs*.

Illa conceptus completissimi pars: tò abstractum: est *conceptus negativus, et excludit ea omnia quae oriuntur. Ita pyramis abstracta rectilinea tetrahedros ambidextra uti est* abcd, nam talis inverti nequit. Si statuatur maximam inaequalium *hedrarum sumendam esse pro basi et illius baseos maximum angulum pro anteriore, minimum pro sinistro etc. poterit uno verbo altera appellari inferior altera superior semper. Ita pro altera lege, altera poterit appellari dextra altera sinistra semper. At pyramis abstracta *rectilinea tetrahedros heterodexios* (unidextra) duplex est. Itaque* *conceptus hic non est completissimus, sed complendus ex Tricathetio.

Ejusdem speciei corpora artgemäßige Leiber, ut triticum tritico, quercus *quercui, canis cani, quotquot in eodem seminis ordine esse queunt quod si secale in Thuringia mutatur in triticum ergo differunt tantum solo et cultura. Circulus est conceptus* completissimus, item Parabola, item Hyperbola recta seu Media, et conoeidum ab his, item coni isoscelis rectanguli. De Hederae speciebus Theophrast. 3. hist. c. [1]8, at *Clusius species observavit duas in Austria, quae ostendunt intutum esse eam differentiam addere quam Theophrastus ibi et aliis saepe adhibet.

Conceptus per accidens determinatus, qui tamen habet reciprocum posteriorem per se determinatum, ut *proportionis eius quae est inter tertium sibi proportionaliter sectorum et segmentum maius*, item diagonii ad latus quadrati. Potest* *latitudo specierum infimarum esse infinita, et tamen determinatio ultima specifica fieri tum per accidens tum per se. Ut infinitae esse possunt species triangulorum pro infinita proportionum inter latera varietate aut angulos, et determinatio fieri potest per accidens (ut si ex infinita recta finitam eligeremus); ita ut ignoremus quae sit proportio terminorum inter se. Potest et determinatio per se fieri.

Conceptus specifici corporum similarium in sola proportione.

Quidam volunt conceptum esse per accidens determinatum, si sumatur ex diversis praedicamentis, unde accidentalem tantum fieri differentiam, sed nec constat quomodo differant praedicata, nec quod ad quodque pertineat, et rursus quaeritur quomodo rei in uno praedicato collocatae differentia specifica ab accidentali discernatur, et utrum differentia sit praedicamenti vernacula an aliena. Imo saepe differentia est essentialis, quae videtur accidentalis, ut quod flores verni vel aestivi vel autumnales.

In Mathematicis perfecte scire possumus, utrum Notio aliqua sit sufficienter determinata, cum vero ulteriorem admittat determinationem seu conceptuum accretionem, v.g. Triangulum quod duos angulos sigillatim habet duplos tertii, quia nihil amplius* *possumus eligere, cum omnia sint determinata. Quamvis interdum et indeterminata problemata *Am Rande*: NB. in artificiosa electione reddere determinata nequeamus, sed id ob ăporían,* *quae ad Analysin pertineat Heureticam potius. At in Physicis res ex sola experientia innotescit.

Si Hypothesis sit Hyperdicycla requiritur praeterea synepochismus epicyclorum alias non esset determinata orbita. At in dicycla non requiritur, vide Phoranomica patavina.

Notiones reflexive determinat[a]e seu specificatae *figura cuius datis solis lateribus species completa datur* id est triangulum, item *cuius binorum laterum aggregatis singulis datis dantur ipsa latera*, figura quae omni eandem definitionem seu* potius eandem essentialem notionem participanti figurae similis est, ea est sola parabola, *nam recta participat eundem essentialem conceptum cum Ellipsi (ex Hypothesi dicyclica cuius epicyclus motum duplum habet motui Hypocycli) et circulus quidem circulo similis est omni sed circulus est Ellipsis; et Hyperbole recta tamen est Hyperbole quaedam obliqua, sola igitur parabola omnis omni parabolae similis est. (+ Sed est modus concipiendi alius quo parabola habetur pro Ellipsi vel Hyperbola. +).

Cur Notio Notione Amplior sit occasiones vel causae variae enumerari possunt sed satius est repudiare modum connectendi per tò causa et ponere propositiones instar* *Geometricarum puras: 1) Theorema: omnis notio concretive inclusa in altera non pleonastica, amplior est, et contra notio non pleonastica concretive includens alteram strictior est. 2) Theorema: si duarum notionum non pleonasticarum utraque sit terminative composita, et respectiva sive terminata pars sit prorsus eadem in utraque notione, pars autem terminans unius a parte terminante alterius tantum quantifico synnoemate differat, ea cuius terminativa pars universaliter affecta est strictior erit, cuius vero terminativa pars particulariter affecta est amplior erit. Ut angulus minor aliquo acuto rectilineo est* amplior, Minor omni acuto rectilineo strictior. Theor. 3. si terminata sive respectiva *pars sit eadem, et terminantes partes diversae, cuius terminativa fuerit amplior, ea amplior; cuius strictior, ea strictior. Figura transformabilis in parallelogrammum* amplior, in quadratum strictior. In primo et secundo theoremate addendum erat pleonastica, ut in 1mo isosceles et isosceles ad basin aequiangulum, utraque aeque ampla. 2o figura similis alicui quadrato et omni quadrato utraque aeque ampla. Theorema 4. *notio per accidens determinata strictior est indeterminata, ut longitudo et *longitudo pedalis* quae non sumitur hic ut resolubilis notio in pedalem mensuram, nam ita ad* *Theorema 1 pertinet sed prout aestimative certa aliqua quantitas apprehenditur, non accedente applicatione mensurativa, ut apprehendimus altitudinem hominis qui 7 est pedum, longitudinem brachii quod duorum, altitudinem arboris, turris nach dem augenmaß;* et posita notio longitudinis pedalis prior est notione longitudinis, sicut notio alboris, ruboris, etc. prior est notione coloris. Theorema 5. si qua praeterea notio *notione amplior est, id peculiari vel inductione vel demonstratione innotescit. Inductione, ut solidungulum animal, equus asinus zebra. Item color, color albus niger ruber, purpureus* etc. Demonstratione, ut incommensurabile lateri quadrati, diagonius quadrati, *diagonius pentagoni ordinati, *altitudo trianguli ordinati. Figura cui circumferentia ~~circumscriptibilis est* 1o triangulum, 2o *quadrangulum habens oppositos angulos simul junctos aequales duobus rectis*, 3o *figura parilatera aequiangula, lateribus alternatim aequalibus*, pro data proportione laterum binorum proximorum et dato numero* *laterum facile construitur figura talis, nam quia numerus laterum est datus et omnes anguli aequales sunt, datur quilibet angulus, etc. 4o figura ordinata.

*Ampliorum notionum Remotior. Quidam Conceptus Generici tales sunt, ut eorum unus, quamvis neuter alterum includat, altero propinquior vel remotior sit respectu conceptus specifici. Quidam vero tales sunt, ut eorum unus propinquior remotiorve jure dici haud queat. Species sit rhombus, generici conceptus sunt: quadrilatera figura,* *aequilatera, habens latus quodlibet uni reliquorum tantum parallelum; *diagonios se normaliter bisecantes habens. Obliquangulum*, id est *habens omnes angulos obliquos sive nullum rectum*. Quis ex his conceptibus genericis specifico propior? Rhombus hoc* est figura quadrilatera, aequilatera, obliquangula, hi tres conceptus in hoc pares sunt, quod quivis eorum duobus reliquis restrictius rhombi notionem constituit, tamen videtur *aequianguli notio remotior a notione rhombi.

*Notionum amplitudo seu comprehensio privativa. Juxtim ducta dicatur, *quae lineae rectae datae in propositione non denominatae parallela est. Emissa e recta positione data* dicatur, quae e dato puncto istius rectae positione datae educitur. Vid[e]* exempl[a] in Topasmis, et in Metagog[e]. Pulcherrimum exemplum est in hoc sive *Axiomate sive Hypothesi: *radius incidens et reflexus, cum communi sectione plani reflexionis et superficiei reflectentis angulos quam proxime fieri potest aequales constituit*,* *h. e. si communis ista sectio sit recta vel circularis angulos praecise aequales constituit, si vero Elliptica parabolica etc. angulos angulo nullo rectilineo differentes, non possunt autem propius ab aequalitate abesse, quia non nisi recta linea extenditur lux.

Etiam privativa est vera comprehensio, utilem enim nec fallacem syllogismum constituit, quo specialiorem e generaliori colligamus. Tales comprehensiones privativae frequentissimae sunt in Canonibus seu regulis seu praeceptis operationum Mathematicarum.

Comprehensioni privativae similis est ampliatio notionis *rectarum parallelarum. Rectae* largiter parallelae dicuntur, *quae in eodem plano sitae nunquam se intersecant, etiamsi in infinitum protendantur*. Eius usus est in theoremate Geometrico de lineamentis* *paralleliter sitis. Vide Geom. ad Phoran. Ut *medium propius extremo majori, quod paucioribus mediis subjicitur*, ita *propius minori extremo quod de paucioribus mediis praedicatur*, hoc est sub pauco etiam comprehenditur nullus.

*Notio Notioni coessentialis. Relatio Notionis ad notionem est vel Essentialis~~ ~~vel Accidentalis. Essentialis ut inclusa et includens, item pure abstracta.

Notio pure abstracta. Am Rande: ^&.!! Daneben: Inclusio recta scil. est vel per concretivam compositionem, vel per praecisivam abstractionem. Quaerit Scotus utrum notio unius includat rationem Entis, sed sciendum est dicere nos aliquid de aliquo posse, cujus notio tamen non incl[ud]atur in notione ejus. ^&.!! Coloris notio in viriditatis notione non includitur, prior*~~ ~~enim est viriditatis notio et simplex omnino, cum coloris notio sit resolubilis, nempe **affectio corporis solo visu observabilis, quaeque nonnisi illuminato subjecto sensum movet*. Quaeritur an notio coloris Essentialis notioni ruboris? non includitur quidem in* notione ruboris, abstrahitur tamen ab ea per puram abstractionem. Est autem pura~~ ~~*abstractio quae non relinquit aliquid eius a quo abstrahitur. Entis notio abstrahitur ab *Ente per se*, ut relinquat aliquid Am Rande: ^&.!! scil. per se quamvis id non possit esse absque conceptu Entis.

*Relatio essentialis notionum eadem semper manet notionis ejusdem ad eandem,~~ ~~ut latior notio respicit strictiorem eadem semper relatione. Notiones inter se essentiales vel coessentiales quae repraesentant unius ejusdemque rei Essentiam; ut notio~~ curv«ae» et uniformis in linea circulari. Notio A notioni B accidentalis dicitur, si* ~~notio A repraesentet rem quae sit extra Essentiam rei a notione B repraesentatae. Notiones *differentiales, omnes privative oppositae vel respectu generalis, vel respectu objecti. Notio generica specifica differentialis.

Notionum differentiae Accidentariae. Res notionibus conjugatae; Notiones vocabulis. Synonymae notiones dici possunt de quibus una aliqua synonymica notio~~ ~~praedicari potest. Sed praestat fortasse res tantum synonymas dicere, a quibus synonymica notio abstracta est.

Comprehendens est quae praedicari universaliter potest de comprehensa sive per~~ ~~[se] sive per accidens praedicetur.

Includens notio quae resolvi potest in inclusam, ut notio parallelogrammi et*~~ ~~parallelarum. Inclusa vel recte includitur vel oblique. Scholastici per inclusum intelligere *solent recte inclusum. Inclusa saepe comprehendit includentem, ut *figura rectilinea Triangulum*. Inclusa secundum p«ar»tem est quae necessario consequitur ex altera.

Concedimus dialecticam primario conceptibus imponere notiones« (scilicet secundas) *vocibus Schräge Anstreichung von vocibus« bis pyramis«. secundario. Jac[obus] Werenbergius Logicae p. 1053, ubi de symbolis* *notionum.

Figura diagonio carens vel plana Triangulum vel solida pyramis.

*Contrarii motus sunt *qui eadem tria puncta, non eodem ordine trium momentorum ~~attingunt*. Rectissime sic: definitio: qui eadem puncta duo per idem intermedium* *punctum contrariorum momentorum ordine attingunt: 120

*Notio secunda, nota hanc definitionem. Enuntiatio composita absoluta uniformis,*~~ ~~[definitur], quae sub qualitate affirmationis pluribus compositis non aequipollet. *Consideratur hic Enuntiatio ut ad Affirmationem et Negationem indifferens, cetero per omnes differentias determinata. Ita animal ~~viviparum est *quod sub foemineo sexu parit animal vivum*, seu cuius sexus foemineus parit animal vivum.

*Causa et principium idem, sed alia ratio Alexander 4 Met. § 7.

*Notio Transcendens dicitur 1) quae praedicatur de notione quae ipsam contrahit cui includitur 2) in notione quae ipsam contrahit.

Notiones declinatae pariunt Catachreses, *subjectum voce idem modo in statu modo in ampliatione modo in distractione acceptum non est re idem. Hic re idem ponitur et eo ac si dicerem: non designat eandem semper notionem, sive eundem mentalem Terminum.

Notionum vitia. Homonymismus notionum: Privative opposita hic privantia. Contraria non mutua si definiantur ea quorum unum natum est decedere, et alterum succedere alteri. Homonymismus notionum est, cum correlata dissimilaria sed homonymice similaria notione bijuga comprehenduntur. Correlata Homonymice similaria dicuntur, quae ob homonymiam, appellaminis respectus eorum designantis videntur esse similaria correlata cum sint dissimilaria. Similaria correlata dicuntur cum respectus utriusque ad alterutrum in notione aliqua synonymice comprehenditur.

Circulus notionum item definitionum, si definias A per appellamen B, et B per C et C per A, ut Bodino pater familias est qui nullius privati imperio subditus, privatus qui nullo publico imperio fungitur, publico imperio fungitur qui reipublicae nomine imperat, vel qui familiarum multitudini imperat.

Notio symbolica, titularis kenvnymía (+ at titularis vitium est non symbolica +) ut si dicam, ulmus arbustivae viti commodissima est, vitem opulus magis alit quam ulmus et nec opulum nec ulmum agnoscam. Opulus ein Sonnenbaum, ulmus ein Ilme. Conceptus titularis sive symbolicus utilis est in definitione proportionalica, sc. prima, secunda, tertia; item catallela; homologa, nam si quaelibet cuilibet sit proportionata (h. e. rationem ad eam habens), per accidens est, quod A ipsi C est homologa, et ipsi B catallela, potest enim ipsi B homologa esse, et catallela ipsi C. Ut A ad B ita C ad D, ut A ad C ita B ad D. Item in hac si primum aequetur secundo, hoc tertio, hoc quarto, tunc primum etc. Interdum rem concipio per concretam quandam denominationem a suo vocabulo, idque vel ob necessitatem, ut Arachidne planta quaedam Aegyptia ita Theophrasto nominata fructus fert in radicibus, interdum ob brevitatem, Am Rande: (+ haec prorsus gemina meis +) ut si non concipiamus actu ipso rem secundum debitam omnium conceptuum aggregationem, sed quia alias hoc fecimus, et facere hoc nobis licet quando volumus. Jam vero tantum ita concipimus: res eo nomine proprie vel a nobis vel ab alio appellatur, et tum de ea sic concepta aliquid alterius praedicamus. Et hae kenonymicae notiones in definiendo et proponendo hoc est theorematum et problematum tam Actu Catholica quam Ecthetica enuntiatione insignem interdum usum praestant; imo necessariae sunt, ut proposita lib. 10 prop. 1 accepta lib. 1. prop. 7. Prior posterior datur una - propositae et sepositae, vid. log. tit. mixogenea. Hinc permutari etiam saepe appellationes istae possunt.

Notionis Titularis exemplum. Si quis accedat philosophum et expetat logicam edoceri, non habebit conceptum distinctum Logicae sed confuse tantum notione symbolari concipit; sicut infans patrem et matrem concipit, iste vir ita barbatus, vestitus; etc. est pater meus. Ita illi: ea doctrina, quae ea hora, eo in loco, ab eo doctore docetur est logica. Kenvnymía est Error intellectus, quo appellationem aliquam apprehendit quasi in se haberet notionem ipsi respondentem, quam tamen non habet, et nihilominus appellationem illam in Enuntiationibus et Syllogismis disponit imo et cum aliis componit, ut frater est qui habet eundem patrem. Itaque frater in intellectu impuberis pueri, qui verba nupta nondum intelligit est conceptus ex notione et kenvnymía suo modo compositus. Ita multi apprehendunt causam, Motum, itaque si quis Aristotelicus quaerat quid est motus, idem est ac si puer quaerat, quid est patrem esse, quasi diceret puer, quid est istud propter quod omnes homines dicunt istum esse meum patrem. Kenonymia est appellatio uti cenotaphium est sepulchrum, continet non corpus, attamen aliquid aerem saltem, ita kenonymica appellatio, notionem habet in intellectu respondentem non quidem quam debebat aliquam tamen, scilicet cenonymicam notionem, quae significatur notio ex t^%^v significatum et appellatione ipsa ut termino, terminative conflata. Pater id quod patris appellatione designatur; Motus quod appellatione (+ qualitas propter quod dicimur quales +). Vulgares homines talia multa concipiunt, ut honor, justum, florens. Saepe praeterea Homonymias vitium junctum; ita ut appellatio cenonymica strictius sumta non sit cenonymica, sed determinatam notionem habeat, at generalius sumta cenonymica sit. Maxima pars conceptuum apud vulgus sunt cenotaphia, exceptis iis quas sensibus apprehendunt.

Notio pleonastica sive Abundans, notionum superfluentia. Superfluentia est partis, pleonasmus totius. Pleonastica est notio, cuius aliqua pars superflua est. Notio abundans das unvernunfftige Vieh. Triangulum rectangulum cuius anguli sunt ut 1, 2, 3. (+ Epitheta poetarum, ut lac album. +) Locus Topicus. Nuntius apostolicus, Apostolus Apostolicus (+ revera non sunt abundantes +). Minor quovis rectilineo acuto est pleo- nastica Eucl. lib. 3. prop. 16, adde 5 top. c. 2. § 7. Triangulum figura rectilinea tribus lineis terminata, ibi terminatum jam est in figura. Notio abundans est plus quam specifica. Non est opus dicere: Triangulum rectangulum habens maximum latus duplum minimi, sed duplum alterius, nam ex hoc sequitur id esse minimum reliquorum. Triangulum habens utrumque par oppositorum angulorum duobus rectis aequale non habetur superflua, quamvis enim si unum par duobus rectis aequale habet etiam alterum aequale habet, tamen consequens simile est antecedenti et in unam notionem coit.

Pleonasmus secundum quid. Pleonasmum committit Adversarius non tantum quando concretive componit notionem vere consequentem cum sua antecedenti, sed etiam cum ista notio non quidem vere, sed tantum ex adversarii sententia est alterius consequens. Habet usum in disputando haec observatio. Figura Triangulum maximum angulum habens rectum est superflua, nam sufficit pro Triangulo dicere figuram.

Pleonasmus notionum absolutus multis modis contingit. 1o Si notio aliqua concretive apponatur notioni cui jam inclusa est, ut homo animatus, animal corporeum oritur pleonasmus cum (notionali) nugatione conjunctus sive cum Tautologia etc. 2o Si notio consequens cum sua antecedente concretive componatur (quem pleonasmum alibi attributivum diximus) sive sit amplior, ut Triangulum Circulo inscriptibile, sive reciproca ipsi, ut angulus rectus in semicirculo existens, diagonius quadrati potens duplum lateris. Nota: si dicam Triangulum rectangulum isosceles angulos ad hypotenusam habet semirectos et hypotenusam potentia plana ad perpendiculum duplam, praedicatum huius enuntiationis, si ut una acciperetur esset pleonasticum, verum sunt duae Enuntiationes, ideo et duo praedicata.

Pleonasmus Notionum necessarius, ob restrictoriam restrictae reciprocam, ut figura aequilatera hoc est magnitudo lateribus terminata latera omnia aequalia habens. Quicquid aequilaterum est figura est. Curvum cavum. Quicquid cavum est curvum est. Quantum aequale, animal masculum, animal habens sensus, planta cito crescens. Magnitudo congrua, nam motus motui congruus alio sensu. Substantia calida vel calorata, nam quod calidum est substantia est. Simum Nasum Aristoteles lib. 7. c. 5. et alibi usurpat pro tessera huius pleonasmi ȓìw simh̀ quasi ȓìw ȓìw koílh*, sed non satis bene hoc Aristoteles, simum enim de alio quoque quam naso potest* dici et naso per accidens tantum tribuitur. Simum revera est quod sinuose cavum est sive *quod inter duo convexa cavum est ut vult Galenus, sive potius simum est *cavum continuum convexo*. Hinc in Vitruvio ornamentum columnarum quod sima dicitur. Quicquid* *sit, nihil est in sima nasi figura, quod extra omnem nasum esse non possit. Omnis enim figura resolubilis est in compositiones et proportiones linearum, et species varias earum pro majore et minore curvitate; ut minor circulus curvior majore.

Notionum respectivus pleonasmus ut *quadrangulum habens omnes angulos rectos*, sufficit si concipias aequiangulum, praeterea figurae habent omnes angulos,* *necessario consequitur esse quadrangulum sicut soli quinquangulo proprium est habere omnes angulos 108 graduum seu duorum rectorum. Itaque hoc casu in una notione* quadranguli omnes angulos rectos habentis, duplex est pleonasmus, quorum prior respectivus, posterior absolutus. Respectivus etiam est: a quinquangulum, b *cuius quilibet angulus est aequalis quintae parti sex rectorum, hoc est Am Rande: Ars fabricandi est excogitandi exempla, fiet per analysin characteribus noematicam. *cuius quilibet angulus aequatur quintae parti sex rectorum*, sufficit g quinquangulum *cuius quivis angulus uni eidemque* angulo aequatur, sed et in hac enuntiatione est pleonasmus, sufficit* enim d cuius omnes anguli inter se aequantur. Pro a substitui etiam posset aequipollens *haec: e *quinquangulum cuius quilibet angulus ad rectum proportionem habet quam 6 ad 5*, huic deinde substitui potest parcior z *quinquangulum cuius omnes anguli ad eundem angulum eandem habent proportionem*, pro qua denique *quinquangulum cuius omnes anguli inter se aequantur*. Sic: Triangulum rectangulum a, *cuius uterque adjacens Hypotenusae angulus est semirectus* b, sufficit *cuius ad Hypotenusam anguli inter se aequantur* g, imo d cuius duo anguli aequantur, sequitur enim non posse alios esse quam* *qui ad Hypotenusam. Sed et in primo adest absolutus pleonasmus, sufficit *Triangulum cuius duo anguli sunt semirecti*, inde enim colligitur necessario et esse rectangulum et* *hypotenusae angulos adjacere. Interim revera in talibus non tam duplex est pleonasmus quam duplex modus deprehendendi et abolendi, nam absoluto abolito etiam aboletur respectivus et contra. Alia ratione duplex pleonasmus dici potest occupare notionem a quatenus ei substituitur notio g minus pleonastica, et huic demum notio d ab omni pleonasmo immunis.

Quadratum lateris quadrati; pater filiorum Zebedaei est species notionis superfluae.

*Notio pleonastica, plana, quorum unum ad alterum sit rectum, sufficit *plana inter se recta*, nam si A rectum est ad B, erit et contra. Sed non est pleonastica: *lineae quarum utraque ad alteram est perpendicularis* nam recta transiens per centrum peripheriae est* *perpendicularis, peripheria vero rectae non est perpendicularis (+ imo est normalis normalis +).

Quaeritur Am Rande: ^&.!! num notio pleonastica sit, *triangulum sphaericum omnes suos angulos rectos habens*, videtur enim hoc in solo sphaerico contingere posse. Respondeo si* ­rectum ita definias, qui suo deinceps cuivis aequalis est tum nullus est angulus rectus *nisi rectarum in plano et maximarum peripheriarum in sphaerica, ergo nullum tale triangulum nisi sphaericum: si rectus definiatur *qui uni suorum deinceps positorum aequalis* «tum» vel quadrans circuli vel Ellipseos est triangulum habens omnes angulos* *rectos. Interim etiam in stricta significatione quamdiu nondum legitime demonstratum est omnem angulum stricte rectum esse vel rectilineum vel maximis peripheriis contentum notio nequit dici pleonastica. Imo etsi id esset demonstratum, non sufficeret nam ordine quodam dividitur sphaericum triangulum in id quod omnes acutos habet, quod aliquem rectum, quod duos rectos, quod tres rectos, itaque per accidens fieret, quod una ex istis parigraduatis (homostoechis) differentiis una aliqua sit quae notionem cui restringendae adjungitur otiosam reddat.

Figura quae duo proxima latera aequalia habet eadem cum *ea quae omnia aequalia habet* item inaequalia. In quadrangulo duo proxima inaequalia non est pleonasmus.

Quadrangulum aequilaterum unum habens angulum rectum* et *habens omnes rectos *coincidunt, sed posterius non est pleonasticum quia aeque facile concipitur.

Superfluitas *Am Rande: NB. notionum~~ inclusiva vitiosior est quam attributiva, et~~ ~~~~attributiva~~ habet su[os] gradus; pleonasmus notionis ex superfluentia synnoematis~~ ~~quantifici figura similis cuivis quadrato sufficit quadrato.

Conceptus superfluus vel extensus seu terminatus porrectus, vel recurrens.

In compositione conceptuum respectivorum communi termino terminatorum ~~aeque superflui*: quod suo toto minus est, et quod sua parte maius est. Si compositio fiat* recurrenter, et si cum A concretive componatur respectivus conceptus B, qui terminetur a C quod concretive componitur cum respectivo conceptu respicient ipsum A. A ^&.sj B ^&.sk C ^&.sj D ^&.sk (B minus D totum ^&.id pars.) Quod si instituta inversiva aequipollentia respectus posterioris et sequatur ex concretione A. cum inverso ^&.id ^&.sk concretivo A ^&.sj B ^&.sj C ut in hoc exemplo (vid. aequipollentia inversiva) vel ex concretione *porrecti dati sequatur concretio inversi seu porrecti novi uti in aliis exemplis potest contingere cum compositio ista erit superflua.

Superfluitas necessaria, interdum non potest adjungi differentia generi seu notio strictior seu determinatior latiori seu generaliori quin generalior in specialiori jam insit, ut curva est vel designata a mota uno puncto immoto, vel conica, etc. nam ista designata* *etc. non potest non esse curva, et ita differentia includit genus.

Superfluitas inclusiva magis est vitiosa, cum scilicet unum ex alio per subsumtionem absque vero syllogismo inferri potest. *Linea quae et in plana et sphaerica et cylindricea et conica superficie existere potest* (circularis scil.) est pleonastica; sufficit *in plana et sphaerica*, nam demonstrari potest eam posse et in cylindricea (+ hinc etiam in* *proponendis problematibus arte opus, ne sit quaestio superflua, si tamen volumus proponere aenigma, utiles sunt pleonasmi, redditur enim res difficilior in specie quam revera est +). Necessarius interdum magis pleonasmus in notione collectius proposita qui vitio sus in proposita resolutius *quod ab inferiore loco movetur necessario movetur ad superiorem*, non Ergo opus addi.

*Conceptus abundans est vel ultimus vel non ultimus seu amplius specificabilis.

Notio recta reflexa. Reflexio intellectus notio secunda: Intentio secunda. *Reflexio Mentis*. Ea notio quae est in rebus nemine hominum cogitante prima est non* secunda ut causae, adjuncti contrarii; et notiones quae ingrediuntur demonstrationes et theoremata scientiarum non sunt secundae aut logicae. Objecti etiam notio est prima, etsi *non sit, nisi cognoscentis et appetentis, neque enim res quatenus apprehensa objectum dicitur, sicut quatenus apprehensa dicatur praedicari aut in syllogismo disponi.

Notio reflexiva vel secunda est vel pure sive perfecte reflexiva vel mixtim. Pure secundum Essentiam accidens, Essentiam ut notio; notio generalis, *comprehendens includens inclusa*, stricta, reciproca, accidens, ut subjectum, praedicatum; *medius terminus*. Mixtim reflexiva secundum Essentiam (genus species proprium),* accidens ut cum dico saccarum esse subjectum, dulcedinem praedicatum, mixtim *reflexiva dicitur, ubi non mentis operatio, sed res ut ei subjecta hic apprehenditur. Actus directus, reflexus. Reflexiones ex directis abstractae generaliores specialiores, v.g. simplex* *vel composita notio etc., aliae de accidentibus directarum notionum, ut *subjectum praedicatum*. De reflexiva cognitione multa habet Paulus Vallius Jes. t. 1. log. q. 6.* *Notiones physicae pertinent ad scientiam de anima ut objectum; ad physicam ut pars. Paradigmata syllogismorum sunt quasi instrumenta, et eorum habitus instar Calopodii inservit ad fabricandos plures. Ita voces musicales sive ut re etc. sive bo ce di ga lo etc.* *sunt instrumenta canendi.

Notio secunda respectus primae, vel prima respectu affecta ad aliam primam (+ imo forte et ad secundam +). Respectus essentialis ut si dicam amplior est, accidentalis, si* dicam praedicari de tali. Etsi prima tali respectu affecta sit Ens per accidens non tamen *respectus iste ficta res est. Pleonasmus non est notio secunda sed operatio mentis. Notio reflexiva vel est formalis vel objectiva. Formalis ut notio generalis, medius terminus.* Rursus quin attributum est conceptus objectivus, qui alii conceptui objectivo, ut subjecto *tribuitur, hic autem ordo provenit ex definiendo inducendo et demonstrando. Notiones secundae non fiunt ab intellectu per comparationem, nam omnes relationes per comparationem rei cum re alioqui etiam causae notio foret secunda, sed per reflexionem supra* notiones, et comparationem notionum. Rusticus non cogitat tò notio prima. Secunda notio non nisi de secunda praedicatur. Si propositio est notio secunda Crell. log., etiam conclusio, ergo et scientia. Accidens proprium et commune non quatenus accidens sed quatenus proprium vel commune est notio secunda vel reflexiva, nam adjunctum et *subjectum sunt notiones reales.

*Completio conceptuum reflexivorum. Conceptus reflexus est quo mentis operatio concipitur, ut Conceptus vel Enuntiatio. Conceptus conceptionis perfecte completur* *seu specifice determinatur si adjungatur ipse directus, idque vel titulariter vel expresse, ut quando cogito Fridericus concipit leonem etc. licet ego leonis conceptum* *formem titulariter. Est quidem haec compositio terminativa, particularis tamen nam determinatur ad speciem infimam neglectis omnibus superioribus conceptuum divisionibus. Quando dico Campanus describit triangulum possum addere scalenum vel aliud,* *cum dico concipit triangulum nihil possum addere, nam abstrahit a scaleno etc.

*Qui dicit: nescit quod vera sit, videtur supponere veram esse.

*(+ Statuere est affirmare, dubitare est propositionem considerare, nec statuere vera an falsa, idque agnoscere. +)

Consequentiae ex Adsignificationibus, nescit me venisse. Contradictio* *est, dicere, nescio quod jam pluit, at vere possum dicere: nesciebam.

*Sed inceptivum pro Eccum Pamphilum«. Salustius Sed Metellus in vulnere«, hoc* non discretivum, ut si dicas sapiens sed miser«, hoc enim discretivum erit. Donatus ad *Andr. A. 2. sc. 1. v. 10, sed Pamphilum video.

Ob notat causam impulsivam, conditionem, v[ide] Crell[ii] lib[rum] contra Grot[ii] *de satisfactione Christi c. 1. parte 31.

*Das ~~format *oder die Manier zu wickeln, zusammenzulegen oder zu falzen, ist s*«on»st ein appellamen, wie sexus.