Series VI Band 4 · No. 238.

Kircheri artis magnae sciendi lib. XI. cap. 7 et ultimo

[1681 bis 1684 (?)]

Latin

 [1681 bis 1684 (?)] Kircheri artis magnae sciendi lib. XI. cap. 7 et ultimo

Finita totius artis expositione in secundo Tomo tradere constitueram eum modum, quem jam dudum Lullistae plenis buccinis in suis monumentis depraedicarunt, videlicet Methodum adeo facilem et expeditam, ut ea pueri decennes impuberes etiam et idiotae exiguo tempore ad omnem scientiarum assecutionem pertingant. Quae res prima fronte merito incredibilis et paradoxa videtur, quam ergo methodum illi forsan nunquam non dicam docuerunt, sed ne mente quidem complexi sunt. Nos hoc loco tradere constitueramus, sed consulto amicorum principum solicitatione id differendum censuimus, tunc eum publici juris primum facturi, ubi hoc praesentis libri specimen haud lividis oculis exceptum fuisse intellexerimus.

Methodus autem in hoc consistit: Cistam conficimus in varia receptacula distinctam, in qua omnium scientiarum rationes ita habentur in Tabulis descriptae, ut de quo quispiam argumento disserere fuerit interrogatus, per variam Tabellarum translocationem applicationesque multiplici combinationum serie factas innumera mox argumenta ad propositam quaestionem quam fusissime per Syllogismos universales et demonstrativos deducendam sit reperturus. Haud secus ac in Musurgia nostra praestitimus, qua unusquisque etiam Musicae imperitus ad quamlibet Melodiam artificiose concinnandam vel unius horae spatio aptus fit. Iterum eodem prorsus modo et ratione qua quispiam vel unico solummodo idiomate instructus cum omnibus tamen totius mundi nationibus et populis per literas correspondere posse docetur, quod novum repertum anno 1669 per librum cui titulus Polygraphia nova et universalis publici juris feci. Pari ratione in hac arte fieri censeri debet. Ea autem arte singula argumenta sunt collocata, ut majori vel minori propositione negata statim alia complura ad utramque propositionem comprobandam parata habeas.

Hujus itaque artificii inventioni dum solicitius ardentiusque incumberem, nova et nova semper superni luminis ductu admiranda et hucusque non visarum rerum technasmata detecta sunt.

Veluti 1) Duplex modus novus artificii linguarum omnium quorum prior docet omni linguarum genere Epistolas conscribere;

2) alter est omnium linguarum ad unitatem reductio, artificium mirificum non nisi palmari arcula conclusum, quo quispiam cum totius orbis nationibus literis reciproca negotiatione communicare poterit.

3) Hoc excipit steganographia universalis qua quispiam cum altero correspondente occultos animi conceptus communicare poterit, tanta secreti profunditate, ut nullus adeo sit sagax ingenii humani conatus qui arcanum mentis negotium penetrare possit. Idque innumeris modis et rationibus quae omnia jam in gratiam instantium principum edita sunt sub titulo Polygraphiae novae et universalis.

4) Arcanum Physiognomicum quo omnes temperamentorum diversitates juxta octuplicem graduum differentiam ita ordine expositae sunt, ut quilibet de cujuslibet alterius temperamento et inclinatione naturali deque omnibus, quae in tali temperamento per externa signa elucent verum judicium assignare possit.

5) Nova Musurgia qua universali quadam ratione, et dato quolibet Harmonico stylo quispiam etiam Musicae imperitus impositum munus implere possit, per compositionem Melodiarum 1. 2. 3. 4. 5. usque ad 20 vocum, in choros quotlibet distributarum, idque stylo omnifario, recitativo, motectico, orchematico, tonoque quolibet verbis proportionato.

6) Arca Mathematica qua unusquisque in quacunque Matheseos scientia, Arithmetica, Geometria, Astronomia, caeterisque hisce subordinatis scientiis datae quaestionis per extemporaneum computum Arithmeticum, Geometricum, Astronomicum, satisfacere possit.

7) Artificium Rhetoricum, quo quisque de quocunque argumento orationem ex tempore disponere poterit.

8) Poeticum, quo quisque etiam prosodiae imperitus hac artis nostrae fretus fiducia carmina de quacunque proposita materia producere possit.

Innumera ex hisce inveniri poterunt, ut Medicina et Chymica, sed ea ista tantum hic lectori insinuanda duxi.

Ferdinandus III. imp. a me certior factus talium, minime expedire judicavit, ut regibus et principibus tantum digna publicatione vilescerent.

Caeterum Leopoldo I. Augustissimo Caesari et Mecaenati munificentissimo dicta omnia artificia apparo ut habeat quo ingenium a mundi mole qua continuo premitur subinde liberare et relaxare possit.