Series VI Band 4 · No. 239.

Praecepta Artis Deciphratoriae

[1682 bis 1688 (?)]

Latin

 [1682 bis 1688 (?)] Praecepta Artis Deciphratoriae

Deciphrare est Epistolam ignotae significationis characteribus scriptam explicare. Haec semper possumus, quando est aliquod significationis Alphabetum, et sufficientia sunt data.

Inquirendum est primum in idioma quo scripta videtur Epistola. Non est Latinum, si plus quam 21 characteres, si de quibusdam characteribus demonstrare possum, sufficienti enumeratione, quod nulli literae latinae conveniant, si plures geminatae finales; si plures solitarii characteres, tunc enim potius Gallicum erit vel italicum; si plures congeminati characteres et quidem iidem plane, ut in italico rozzezza; si plures quam 16 finales. Si multa vocabula 18 vel 20 literarum. Si multi geminati probabiliter non est latinum.

Non est Germanicum, si solitarie multi positi characteres in scripto, imo si tantum duo (quia Germanis solum o). Si initiales saepe geminati. Contra est Germanicum ~~probabiliter* si multi finales Geminati.

*Non est Gallicum: si multi finales Geminati, si multi congeminati. ~~Est Gallicum~~~~ ~~si multi solitarie positi; item probabiliter si multi finales.

Non est Italicum si multi geminati finales, si plures quam 20 literae, ~~Est forte Italicum*, si multi congeminati, si multi solitarie positi.

Ubi hae regulae ad dignoscendum idioma non sufficiunt, excludemus idiomata falsa ducendo ad absurdum. De qualibet Litera Linguae (cujus Elementa Deciphratoria constituimus) videndum an ea litera possit esse initialis vel absolute, vel in vocibus biliteris, triliteris, etc. vel si secunda et tertia eadem; vel initialis et geminata in eadem voce, initialis et media, initialis et quarta, initialis media et finalis, initialis in habentibus geminatam; initialis et antepenultima, initialis et penultima, initialis et ultima, initialis et finalis in voculis trium literarum, aut quatuor.

An Geminata alio quam tali loco v.g. tertio, an alia praeter ipsam initio geminata, aut in fine; an geminata in medio, an inter similes, an praecedere possit geminatam alio casu quam cum antepenultima, aut a fine quarta; an sequi possit geminatam.

An Finalis, absolute, aut extra monosyllabas, aut extra biliteras vel triliteras, aut in vocibus plus quam septiliteris non nisi cum tertia geminata; finalis simul et initialis, finalis et media, [finalis] et ter in dictione; finalis, si secunda et quinta a fine eaedem.

Alia accidentia, ut locus, ordo, situs, frequentia: an secunda a principio, an penultima, an penultima in tali casu, ut si finalis non vocalis; an secunda et penultima, an secunda simul et quinta in quinqueliteris, in aliis quam quinqueliteris. An bis in vocabulo occurrere possit nisi sit secunda, an ter. An collocari possit inter similes, nisi sit antepenultima aut nisi sit secunda.

An inter ipsam bis positam possit intercedere unica litera, et quibus casibus; an reperiri possit in reciprocis vocabulis.

Omnia eo redeunt, ut consideremus literae ad aliam literam relationem, haec relatio est combinatio vel ordo. Cum combinatio spectatur, quaeri potest an proposita litera combinabilis cum aliis, et cum quibus. Cum quaeritur an cum aliis combinabilis, quaeritur an combinabilis cum nulla (seu an possit esse solitaria) cum una duabus etc. seu an possit extare in voce bilitera, trilitera, etc. Et in specie an data cum quibus aliis, et primo an secum vel cum aliis talibus in voce bilitera, trilitera etc; combinetur an cum alia repetita, et cum quibus, et an ipsa repetita, cum quibus simplicibus aut repetitis. Deinde consideranda in combinatione vicinia, an sibi immediatae combinabiles, an et quot possint intercedere; an possint ita duae combinari, ut una sit bis, altera semel, et una media, et quot possint esse mediae, an tres literae inter priorem et mediam, et rursus tres inter mediam et posteriorem.

Sequitur consideratio ordinis in voce, an initialis, media, finalis, an secunda, tertia, quarta initio, vel fine esse possit, an simul initialis et finalis, vel talis et talis ordinis, an ab initio geminata, an a fine geminata. An ita combinabilis cum alia, ut una existente quarta ab initio altera sit quarta a fine, vel aliquid tale. Conjunctio observationum combinationis, et viciniae, cum observationibus ordinis.

Quia inductiones instituere in lingua nimis saepe prolixum, videndum quae in lingua concludi possint a priori ex natura ejus nempe flexionibus.

Utile erit habere linguae radices omnes, item linguae homoeoptotas, ut pro rhythmis poeticis, item linguae omnes syllabas, vid. Harsdorffers Kunstreicher Denckrinck teutscher Sprache. Ex proprietatibus syllabarum, poterunt constitui proprietates vocum. Et quod quaedam non possint contingere, nisi talis syllaba cum tali combinetur.

M. Ludovicus Henricus Hillerus Diaconus Eslingensis Ulmiae apud Kuehnen 1682 edidit Mysterium artis steganographicae novissimum in gratiam Collegii Curiosorum modum omnes Epistolas aliaque scripta incognita characteribus furtivis exarata in omnibus linguis praesertim Latina, Germanica, Gallica, Italica expedite solvendi pandens. Recte notat alios in fingendis potius quam solvendis Alphabetis modisque occulte scribendi solicitos fuisse. Eam Judaeorum Tabulam (de qua et Hornbeck de convinc. Jud. p. 90) dictam Temuram. Adde Reuchlini Cabbalam p. 756. Judaeos notat solitos uti tali Alphabeto

 k i j x z u h d g b a  l m n s y p c q r w t

Ita opposita sumendo pro Jehovah scriberent  huhi  cpcm et quidem Judaei putant ita scriptum Mene, MeneTekel Upharsin.

Primus tractavit steganographiam inter Christianos Trithemius, occupatus tantum in variis scribendi modis, non in solvendo. Trithemium illustravit Gustavus Selenus. Excipit Trithemium Porta Neapolitanus quinque libris de occultis literarum notis ed. 1606 apud Zeznerum sed valde incorrecte in tertio tractat de solutione. Schwenterus edidit steganologiam et steganographiam Noribergae in Salomon Halbmeyers Verlegerey. Sexto demum libro agit de solvendo. Harsdorferus sub finem Secretarii Germanici quaedam habet. Joh. Henr. Vogtius in Nova Arithmetica Juridica ex. 45 modum arcanum bilancem seu libram probam ab improba discernendi proponit characteribus.