Series VI Band 4 · No. 233.

Aus und zu Vagetius' Edition von Jungius' Logik

[Ende 1681 bis Anfang 1682 (?)]

Latin

 [Ende 1681 bis Anfang 1682 (?)]

Hanc Tabulam Jungius solebat commendare discipulis, et Logicae clavem dianoeticam appellare, adjecta est Editioni 1681.

Dianoea seu Consequentia vel immediata vel syllogistica. Et haec vel simplex quae sola apud Aristotelicos vel composita. Dianoea immediata Mutua, sive Aequipollentia Logica  Syncategorematica in partibus sc. orationis non per se significantibus  Versatur in signis universalitatis et particulari[ta]tis affirmationis et negationis, p. 135, 136 Logicae Hamburgensis.  Categorematica Inversio relationis David est pater Salomonis et Salomon est filius Davidis lib. 2. c. 10. § 12. Conversio simplex, p. 175. Contrapositio, 178. Omnis homo est animal, Ergo qui non homo non est animal, add. p. 179. Aequipollentia reflexae et rectae praedicationis p. 384, 385. Omne animal est sensu praeditum, Ergo animal« universaliter participatsensu praeditum. Omnis piscis est animal, Ergo animal est genus piscis.  Sub qua etiam continetur aequipollentia ex oppositione orta p. 172. Nullus lapis est frutex, Ergo falsum est quendam fruticem esse lapidem.  (+ NB. +)  Divisio relationum p. 387. Rectae AB, AC sunt inter se aequales, Ergo recta AC est aequalis rectae AB. Non Mutua Subalternatio p. 173. Omne animal sentit, Ergo quoddam animal sentit. Conversio per accidens p. 176. Omne animal vivit, Ergo quoddam vivens est animal. Ab Exponibili ad exponentem p. 181. Animatum quatenus animatum vivit, Ergo omne animatum vivit. A rectis ad obliqua p. 181, affirmative. Circulus est figura, Ergo qui circulum describit is figuram describit lib. 2. c. 4. § 8. A rectis ad obliqua inversa p. 395. Omne reptile est animal, Ergo qui creavit omne animal is omne reptile creavit. [Ab obliquis ad recta] negative p. 499. Quidam opulentus non est felix, Ergo quaedam opulentia non est felicitas. Dianoea composita Nominata Syllogismus biformis p. 266, 267. Doctrina spiritus sancti *donis confirmata praeferenda est non confirmatae. Illa Pauli, haec Pseudapostolorum. Ergo Contractiva consequentia p. 380, 381, 382, 383. *Quod universaliter convenit generi etiam speciei universaliter convenit. Ergo quod universaliter convenit animali etiam* *speciei animalis universaliter competit*. Sorites p. 255.  Dilemma p. 25[8]. Innominata  p. 268.  p. 270.

In Logicae Hamburgensis secunda editione quae est anni 1681 quaedam correcta. Adhuc tamen corrigendum, quod pro Maxima ~~Directa substituendum Recta toto *lib. V.

In praeloquio huius editionis Vagetius quaedam non spernenda notavit.

Insufficientia communium Logicarum apparet ex eis quae habet Scheiblerus log.* *tr. 4, c. 13, tit. 9, ubi de syllogismo ex obliquis dicto. Cudisse apparet Scholasticos varias regulas ad syllogismos obliquos bonos a malis distinguendos, sed insufficientes, et parum tutas ut notavit Scheiblerus.

Dianoeae vel Immediatae simplices vel ex immediatis et Syllogismis Compositae. Simplices: ut inversio relationis lib. 2, c. 10, § 12, consequentia a rectis ad obliqua lib. 2, c. 4, § 8. Consequentiae ab enuntiationibus ad earum exponentes lib. 2, cap. 14 ad 18. Ex Compositis praecipuae sunt Contrapositio (lib. 3, c. 4, § 11 prior dicta) cap. 25, § 1 ad 3, Consequentia a rectis ad obliqua inversa tum affirmata lib. 5, c. 7, § 10, tum negata ibid. § 12, et lib. 3, c. 25, § 4 sqq., ab obliquis ad recta lib. 5, c. 24, § 14, syllogismus biformis lib. 3, c. 32, contractio lib. 5, c. 5, § 13 et 15, et nominibus nondum hic insignitae mixtim compositae duae frequentissimi usus lib. 3, c. 33 explicatae altera § 2 ad 7, altera § 15 ad 17.

Autor Artis cogitandi ed. Trajecti 1666 exprobrat Logicis imperfectionem hoc syllogismo:* *sol est [res] *sensu destituta, Persae adorant solem, ergo adorant rem sensibus destitutam* (+ hoc mihi perinde videtur ac si quis Euclidi exprobrat, quod non scivit quae* *Appollonius +). Resolutio Jungiana: *Sol est res sensu destituta, Ergo qui adorant solem adorant rem sensu destitutam. Persae adorant solem. Ergo*.

*Semper succedit analysis nostris regulis, ne syllaba quidem mutata, nisi ex regula.

Pelletarius ita argumentatus erat. *Angulus contactus nihil est, angulus contactus angulo contactus minor. Ergo angulus contactus minor est nihilo*. Optima consequentia.* *Clavius male contra argutatur, quasi par esset collectio: *Angulus in semicirculo rectus est. Angulus in semicirculo angulo acuto major est. Ergo angulus acutus major recto est*.* *Clavius Schol. Def. 1. Triang. Sphaer.

Aristoteles monuit 1. prior. c. 37, t. 23, obliquos resolvendos in rectos. Scheibleri *regulas dicto loco examinat Vagetius et non satis accuratas ostendit. Utilis determinatio quantitatis in praedicato.

Objectio: *Episcopus est homo, Ergo qui facit Episcopum facit hominem. Studiosus est homo, Ergo qui incipit esse studiosus incipit esse homo*. (+ Consequentia vera foret:* **Episcopus est Homo. Ergo qui facit Episcopum, is hominem facit Episcopum. Episcopus est* *aliquid quod est homo. Ergo qui facit Episcopum facit aliquid quod est homo. Studiosus est homo. Ergo qui incipit esse studiosus incipit esse aliquid quod est homo*. [ +)]

*Quaedam consequentiae procedunt rigorose, etsi enuntiatio earum evitetur, ut *sol est stella, sol est stella lucida, Ergo sol est stella stella lucida*. Ex hac consequentia *A est B, et A est C, Ergo A est BC*. Ineptitudo hic est non falsitas, sed idem est quasi diceres: *sol est stella quae est stella lucida*.

Jungius vitavit has locutiones Horneio admissas Omnis homo non est lapis pro *Nullus homo est lapis.

Quod Vagetius citat ex Diario eruditorum Parisino die Lunae 22. Aug. 1678 in *laudem Jungii dictum, mihi debetur, ego enim Abbati de la Roque significaveram. Ita autem habent verba: *Ce Jungius estoit sans contredit un des plus grands Mathematiciens et Philosophes de son temps, et un des plus habiles hommes que l'Allemagne ait jamais eu. Il n'y a* *pourtant esté peu connu pendant sa vie, et beaucoup moins ailleurs, parce qu'il n'a jamais rien voulu* publier de son vivant (+ je n'avois pas parlé si generalement +)* *ne pouvant se contenter soy même sur ses propres ouvrages.

*Vagetius corrigit quendam Jungii lapsum. Lib. 3, c. 3, tertio § 12 exemplo haec enuntiatio Omnis planta est corpus non sentiens in duas istas convertitur *Ergo quodcunque est corpus sentiens non est planta*, Et Nullum corpus sentiens est planta. Sed* secundum leges consequentiae debebat ita fieri conversio: Quodcunque non est corpus non sentiens non est planta, seu nulla res quae non est corpus non sentiens est planta. *Haec Vagetius. Sed ego puto Jungium tacite innuisse has duas aequipollere: *Quicquid est planta est corpus non sentiens* Et Quicquid est planta id non est corpus sentiens.