Series VI Band 4 · No. 22.

Lingua universalis

[Februar 1678 (?)]

Latin

 [Februar 1678 (?)] Lingua universalis

Danda etiam opera est ut sit grata hominibus; itaque talis esse potest, ut in Musica consistat. Et intervallis, ut ba, be, bi, bo, bu, exprimente a numerum; e, ejus quadratum; i, cubum, o quadrato-quadratum, u surdesolidum, et adhibitis literis praeterea  *1 2 3 4 5 6 7 8 9  b c d f g h l m n* exhiberi jam novem numeros 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9. Itaque his literis scribi possent omnes numeri et quia exempli gratia, humida significaret: 60 00  8000 3 ubi patet idem esse humida et mihuda. Adde adhuc majorem varietatem si utamur progressione dyadica, ubi non nisi Unitates et 0 exprimunt numerum, reliqua sunt situs diversitas, fere ut in Musica; ubi toni et intervalla. Ob tantas varietates posset lingua sic efformari, ut facile cuilibet linguae alteri inter pronuntiandum misceri posset, communem tantum cantando. Item ut in nostra possent pulcherrimae componi cantiones et versus fieri. Et ut versus hujus linguae possint componi velut certa demonstratione; ob omnia determinata. Magna erit multitudo literarum superfluarum quae variis legibus interseri possunt. Item considerandum, hic in una voce non nisi unam esse vocalem, quod si sint duae, potest aliqua ex ipsis haberi pro altiore, ut pro quadrato-cubica, etc. adhibitis certis notis. Omnino autem cogitandum de lingua hac per Musicam exprimenda. Hoc enim eam pulcherrimam reddere potest, et nihilominus opus magna libertate, ut liceat in ea exhibere pulchra carmina et animum moventia.

Adde Kircheri Musurgiam ubi Tabulae quibus componi potest cantus, etiam a Musicae ignaro.