Series VI Band 4 · No. 21.
Lingua generalis
Februar 1678
Februar 1678
Lingua generalis
Febr. 1678
Cum frustra sperari consensus hominum videatur, in rem utcunque utilem difficilem tamen, alioqui dudum ex vulgaribus linguis aliquam sumsissent, et quod vulgaribus non indulsere, nec novae cuicunque dabunt, a privato excogitatae, ideo excogitandum est aliquid, quod eos alliciat, ipsa mirabili facilitate. Ut enim alia artificia facilia atque utilia paulatim de gente in gentem propagantur, exemplo Musicae, ita credibile est idem huic linguae eventurum. Itaque debet talis esse, ut facile disci, facile retineri, facile in usum transferri possit, praeterea grata sit, et ita numeris omnibus absoluta, ut frustra quisquam eam reformare speret. Quia vero paucis elementis omnia constare debent, ideo composita fierent admodum prolixa, nisi ars quaedam reperiatur contrahendi expressiones, ut in numeris ope progressionis decimalis. Optima autem ratio contrahendi erit, ut res revocetur ad numeros, inter se multiplicatos, ponendo elementa alicujus characteris esse omnes ejus divisores possibiles. Artificium hoc sane admirabile est, et probari possunt ejusmodi ratiocinationes per novenariam probam. Elementa simplicia possunt esse numeri primi seu indivisibiles. Ad loquendum hac lingua necesse erit posse ex tempore calculare quaedam, saltem nosse Tabulam Pythagoricam majorem. Itaque hac lingua loqui nihil aliud erit, quam enuntiare propositiones numericas tabulae Pythagoricae continuatae, v.g. 6,8 est 48 vel 48 est 6ⁿarius. Excogitanda lingua qua numeri pronuntientur apta et elegans, in qua nec vocalium nec consonarum concursus; adhibendae in eam rem syllabae, ut a, e, i, o, u, ba, be, bi ca, ce, ci etc. Quoniam vero in numeris non est tot opus elementis, sed tantum numeris 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 100 1000 10000 quod si sic a e i o u 0 00 000 0000 imo dyphthongi si opus interponi possunt, vel si altius assurgendum, vel si placeat per quinarios aut quaternarios progredi. Ut lingua grata apta Musicae et poesi, et omnibus aliis sermonis deliciis reddi possit, debet res ita institui, ut fieri possint multae permutationes salva substantia, ut literae unius organi, significabunt idem. Item pro vocibus saepe usitatis residuae et commodae erunt syllabae. etc. b c d f g h l m n 1 2 3 4 5 6 7 8 9 erit bodifalemu seu mu bo di le fa 81374 8 1 3 7 4
Nam hoc modo patet syllabis utcunque transpositis eandem manere vocem. Unde ingens variationum campus et allusionum ac poematum elegantissimorum salvo sensu, praesertim cum et duplicare liceat alicui literas, et adhibere diphthongos. Adde syllabas quae per consonas terminantur. Poterit fieri, ut consona in fine sit signum finis vocis. Nam id quoque exprimendum.
Nota: bodifalemu erit tam intelligibilis quam mubodilefa assueto huic linguae, ut in numeris non minus facile intelligemus dicentem 1 tausend 300, vier siebenzig achzig tausend, quam dicentem achzig tausend 1 tausend 3 hundert siebenzig vier. Hinc merae variationes. Item aliquando majoris compendii causa cum vox aliqua saepe recurrit, pro ea substituemus minorem ejusdem novenarii. Nam proba novenarii pulcherrimi hic usus erit, ad ratiocinationes comprobandas.
Adhiberi possunt signa varia affectuum, aliorumque orationem comitantium. Quae ad stylum linguae oratorium pertinebunt. Sed philosophicus et pragmaticus purus erit, et simplicissima severe sequetur, etsi prolixior paulo et durior.
In hac lingua ob tot variationes salvo sensu fieri possunt poemata more omnium linguarum admiranda plane et sonora. Duplex litera pro voce est.
Poterit et solis digitis ut calculari ita et lingua exhiberi mutis. Haec lingua excellentissima pro missionariis.
Quae aeque primitiva saltem quoad nos, et ejusdem generis exprimenda numeris primitivis cognatis.