Series VI Band 4 · No. 226.
Annotationes ad Logicam Hamburgensem
[Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]
[Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]
Prolegom. n. 1. Logica est ars mentis operationes dirigens ad verum a falso
discernendum. Annot. Videtur logicae officium esse non tantum judicium adjuvare sed et
inventionem. Inventionem inquam non tantum argumentorum (quibus aliqua propositio
probetur aut refellatur), sed et propositionum; imo ipsa ars quaerendi seu quaestiones
inveniendi Logica est. Pertinet etiam ad Logicam invenire omnes species dati generis;
duarum specierum infimum genus commune. Datis duabus rebus valde discrepantibus
invenire similitudinem (quod magni usus est in arte Mnemonica), datis duabus rebus
valde similibus invenire discrimen, quod maximi usus est in omni examine.
Lib. IV. cap. X. de demonstratione num. 6. Propositio per se vera dicitur quae
*absque demonstratione partim inductione, partim naturali mentis lumine innotescit.
Ideoque etiam indemonstrabilis, itemque immediata propositio*. Annot. Non video quomodo
certae veritatis sit, quod sola inductione innotescit, cum impossibile sit omnia
exempla explorare. Quid autem sit naturali mentis lumine innotescere non intelligo. Unde
enim scimus, lumen esse non tenebras? nisi ad communem opinionem recurrimus et
successum quae probabilitatem parit non scientiam. Fateor ut infra n. 11. dicitur axiomata
auditori proposita statim fidem reperire: sed hic non quid homines credant aut non
credant, sed qua ratione certi simus, quaeritur. Ipse autor ait sequenti n. 12. principiis
contradictionis aliorum axiomatum veritatem inniti, probari possunt ergo. Eandem difficultatem
reperio circa n. 42. capitis ejusdem. Ita enim scientiarum fundamenta deni-
que in opinionem communem, seu id quod admitteret quivis auditor resolverentur.
N. [43.] dicitur hypothesin quae omnibus phaenomenis satisfaciat necessario veram
credi: sed quoniam ejusdem rei multae possunt esse causae non video quomodo hinc
necessario constet hujus effectus hanc quae assignata est, esse causam.
Lib. IV. cap. 17. esse ait generalia quaedam de quibus nihil demonstrari possit ut de triangulo prout a rectilineo, sphaerico, cylindrico, conico, etc. abstrahitur. Mihi contra videtur quamvis notionem generalem et proprietates quasdam generales habere.
Miror autorem paucis de demonstratione ac ordine didascalico propositis statim transire ad dialecticam seu loca probabilium argumentorum, nec vero topicam apodic- ticam saltem attigisse. Et cum de integrae cujusdam scientiae systemate ac dispositione, sub ordinis didascalici appellatione tractasset, hoc ipsum eum admonere debebat, ut de methodo etiam illa ageret, qua scientia aliqua aut de novo inveniri, aut perdita restitui, aut arcta nimis extendi et locupletari possit. Item de methodo quae cuidam quaestioni peculiaris est, seu de arte resolvendi problemata, et demonstrandi theoremata proposita. Scio autorem de his omnibus potuisse praeclara dicere, eoque magis miror, hic ne digito quidem indicasse, aut per summa capita digessisse, quae in hanc rem meditata habebat. Nisi forte in arcano habere ea maluit, meditans adhuc societatem quandam «heu»reticam, cui servari praecepta inveniendi «con»sultius judicavit.