Series VI Band 4 · No. 225.

Marginalien zu Jungius' Logica Hamburgensis

[Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]

Latin

 [Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]

logicae generalis Liber Primus. De Notionibus.

Cap. V. De Praedicamento Quantitatis.

17. Curva non plana est, quae in plano sita esse nequit, Am Rande: ^&.!! uti sunt, Helix cylindracea, Helix conica, Helix sphaerica, quarum quaelibet non nisi Imo si moveatur, dabit superficiem in qua locatur. in ea, unde denominatur, superficie locari potest.

Logicae Generalis liber ii. De Enuntiatione.

Cap. XIII. De Enuntiatione Conjuncta, et in specie de Connexa.

14. Non requiritur ad veritatem Connexae, ut membrum ejus aliquod categorice verum sit, sed hoc tantum, ut in affirmata Antecedente posito, etiam consequens ponendum sit, ut Si asinus volat, asinus est alatus, hic utrumque membrum categorice falsum est, Tota tamen Enuntiatio est verissima.

15. In negata vero hoc requiritur, ut Consequens ex Antecedente non sequatur, ut Non, ~~si asinus volat, pennas habet. Licet  aliud: Si asinus volat pennas non habet  Negans ut non omnis, et omnis non Ita Cic. pro Rosc. Amer. Non continuo, si me~~ ~~in sicariorum gregem contuli, sicarius sum.

Cap. XVI. De Disjuncta Enuntiatione.

7. Incomplete disjunctiva Enuntiatio a Jurisconsultis Subdisjunctiva appellatur et duplex est, prior tantum ponens, posterior tantum tollens.

8. Prior est, quae alterum duorum, vel etiam unum e pluribus necessario esse significat, ita tamen ut permittat, utrumque vel omnia simul esse.

9. Et haec Connexis aequipollet illis tantum, quae uno membro negato reliquum, vel reliqua affirmant. Ut si Medicus dicat aegroto, Aut bibes hunc haustum, aut morieris; aequipollet ejus assertio hisce duabus Connexis, Si non bibes, morieris; Si non morieris, bibes. Reliquis duabus non aequipollet, Imo haec ex illis sequuntu[r.] nimirum hisce, Si bibes, non morieris; Si morieris, non bibes. Scit enim Medicus, posse eum et bibere, et tamen mori. Talis quoque disjunctio est, cum Graecus convivij dominus convivae dicit, ^%)­h píui, ^%)­h ^%)/apiui Aut bibe, aut abi.

Logicae Generalis liber iii. De Dianoea sive Ratiocinatione.

Cap. XXXI. De Dianoea mixtim composita, et in specie de Syllogismis Quartae figurae adscriptis.

2. Mixtim compositarum nonnullae speciem syllogismi Categorici simulant, uti sunt inprimis syllogismi quartae figurae dicti.

3. Est autem Quarta Figura dispositio quaedam trium categoricarum enuntiationum syllogisticae similis, in qua medius terminus est praedicatum in Majore, et subjectum in Minore sumptione ita, ut sumptione utraque vera existente, vera etiam existat Conclusio, qualis dispositio est in iis, quae sequuntur: ^&.bb Item,  E.Quoddam corpus non est lapis.^&.b*  *Omnis ars est habitus,  Omnis habitus est qualitas*, Ergo omnis ars est qualitas, Unde per conversionem fit Quaedam qualitas est ars. E. Quaedam qualitas est ars: Item,  Nullus lapis est arbor, Nulla arbor est lapis Omnis arbor est corpus, E. Quoddam corpus non est lapis.

*4. Est autem syllogismo quidem similis haec ratiocinatio, non tamen syllogismus, quia Conclusio ex praemissis ~~necessario non qui[d]ni consequitur, quod praemissae ob* ineptam et minus naturalem terminorum dispositionem intellectum excitare nequeant ad eliciendam Conclusionem, nisi intermedia alia propositio vel una vel altera interveniat: ut *si in posteriore exemplo propositionem secundo loco interjiciam ita, Nullus lapis est arbor, Fe  E. Nulla arbor est lapis, lap  Omnis autem arbor est corpus, ton  E. Quoddam corpus non est lapis.

5. Jam ex prima propositione necessario consequitur secunda per simplicem Conversionem: Ex secunda porro et tertia infertur quarta per syllogismum tertiae figurae. Est *itaque ratiocinatio tota ex Consequentia immediata et Syllogismo composita.

6. Quanquam autem terminus, qui quasi medius est, ipso situ est medius; tamen* extremi termini in Conclusione situm prorsus contrarium adipiscuntur ei, quem in praemissis *obtinebant.

7. Atque hinc fit, ut aversetur quasi intellectus hanc terminorum dispositionem, ideoque spuria quasi quaedam figura sit, quae Quarta nuncupatur, ac proinde a consueto* *ratiocinandi usu omnino exsulet.

8. Caeterum quo commodius a genuinis apparentes hi quartae figurae syllogismi* distinguantur, sumptionum metathesi facta, secundum primae figurae ordinem dispositi in certos Modos, quos indirectos primae figurae Modos vocant, redigi solent, praefixis trisyllabis voculis, quarum vocales quantitatem et qualitatem, Consonae vero reductionem *ad primae genuinos et directos Modos innuant, non secus atque in imperfectis Figuris.

9. Voculae istae technicae quinque sunt, et hoc comprehenduntur rhythmo, Celantes, Baralip, Dabitis, Fapesmo, Frisesmo.* *

Die folgende Tabelle ist aus Raumgründen in Kleindruck gesetzt: ^&.bb  Fris  E.Q. aegrum non est animal.E.Q. aegrum non est animal.  rent^&.b*  I.  Reductio  Ba  O. habitus est qualitas,  O. habitus est qualitas Bar  ra  O. ars est habitus,  O. ars est habitus,  ba  lip  E. Q. qualitas est ars.  E. O. ars est qualitas, ra E. Q. qualitas est ars.  II.  Ce  N. arbor sentit,  N. arbor sentit,  Ce  lan  O. quercus est arbor,  O. quercus est arbor,  la  tes  E. N. sentiens est quercus.  E. N. quercus sentit,  rent E. N. sentiens est quercus.  III.  Da  O. bonum est amandum,  O. bonum est amandum  Da  bi  Q. labor est bonus,  Q. labor est bonus  ri  tis  E. Q. amandum est labor.  E. Q. labor est amandus  i E. Q. amandum est labor.  IV.  Fap  O. arbor est corpus,  N. arbor est lapis,  Fe  esm  N. lapis est arbor,  Q. corpus est arbor,  ri  o  E. Q. corpus non est lapis.  E. Q. corpus non est lapis. o  V.  Fris Q. arbor est aegra,  N. arbor est animal,  Fe  esm  N. animal est arbor,  Q. aegrum est arbor,  ri  o  E. Q. aegrum non est animal.  E. Q. aegrum non est animal. o

Logicae Liber Quartus, Sive Logicae Specialis liber i. De Logica Apodictica.

Cap. I, De natura Apodicticae.

17. Ceterum versatur Apodictica Logica non circa quasvis res cognitioni nostrae obvias promiscue, uti Generalis Logica; sed circa Necessarias praecipue; aliquo tamen modo etiam Contingentibus rebus applicatur.

18. Sunt autem res Necessariae quae semper eodem modo se habent, nec arbitrio voluntarii agentis variantur; uti sunt res Naturales, earumque mutationes aliave attributa; item res Mathematicae, quae a materia abstractae dicuntur, tà kat' ăfaíresin ^%)/onta, ut cum Geometra Triangulum, cubum, sphaeram considerat, separans eas figuras cogitatione a *ligno, lapide, cera, orichalco aliave quavis materia.

*Cap. XVII. De Ordine didascalico.

14. Est quando ne suppetit quidem, quod de universalioribus demonstretur. Ex. g. *De triangulo, prout a rectilineo, plano curvilineo, sphaerico, cylindrico, conico etc. abstrahitur, nihil habet, quod demonstret Geometra*: imo *nihil quod de speculo in ~~genere*, imo aequ[a]litas angulorum ob pla[num] tangens Catoptricus: ideo ille a triangulo rectilineo, hic a speculo plano orditur.

*Logicae Liber Quintus, qui est Specialis Logicae Liber II, De Dialectica.

*Cap. V, De differentiis Maximarum, et usu.

17. Fuerunt hactenus directarum exempla Maximarum: sequitur, quomodo Reflexivae in usum adhibendae.

18. Si quis ita colligat:

Omne animal sensu praeditum est,

*E. Omnis piscis sensu praeditus est, Maxima, quae argumentum dirigit, haec est,

*Quod universaliter convenit generi, etiam speciei universaliter convenit: Attamen ad constitutionem argumenti nihil confert; sufficit enim hanc minorem adjicere,* *Omnis piscis est animal.

*19. Quod si Maxima ut constituente uti placet, ita tela argumenti texenda est:

*Quod universaliter convenit generi, etiam speciei universaliter convenit;

*At sensu praeditum universaliter convenit generi, videlicet animali;

*Ergo sensu praeditum speciei quoque, nimirum pisci, universaliter convenit,

*Ergo Omnis piscis sensu est praeditus.

*20. Crypsi tamen adhuc involutum est argumentum, Syllogismus enim apparens, qui e tribus prioribus propositionibus conflatur, non est legitimus, cum pluribus quam tribus constet terminis.

21. Reducitur autem ad formam expressam hac dianoearum serie:

1. Quod universaliter convenit generi, etiam speciei universaliter convenit;

**2. E. Quod universaliter convenit animali, etiam cuilibet speciei animalis universaliter convenit*;

*3, At sensu praeditum universaliter convenit animali;

*4. E. Sensu praeditum universaliter convenit cuilibet speciei animalis;

5. E. Quaelibet animalis species universaliter participatsensu praeditum; sive, *particeps est sensus

*6. Atqui piscis est animalis species,

*7. E. Piscis universaliter participatsensu praeditum;

*8. E. Omnis piscis sensu praeditus est. A prima ad secundam est contractio sive contractiva consequentia; a secunda ad quartam* syllogismus: a quarta ad quintam inversio relationis; a quinta et sexta ad septimam *syllogismus; a septima ad octavam aequipollentia reflexivae et directae Enuntiationis.