Series VI Band 4 · No. 227.

Aus und zu Jungius' Logica Hamburgensis

[Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]

Latin

 [Herbst 1678 bis Winter 1679/80 (?)]

Logica est ars dirigendi operationes mentis ad verum cognoscendum. Estque vel Generalis de vero in universum, vel Specialis. Generalis agit de tribus mentis operationibus notione, enuntiatione, dianoea. Specialis Apodictica, Dialectica et Sophistica est.

Lib. I. de Notionibus. Ad Notiones pertinent praedicabilia et praedicamenta.

De praedicabilibus cap. 1., ubi praedicabilibus simplicibus adjicitur fundamentum nempe individuum, de quo omnia praedicabilia dicuntur; et Transcendens quod est supra genera summa. Traditur et praedicabile compositum quod est definitio et descriptio. Item connexa huic doctrinae dicitur esse doctrina de eodem et diverso, ut eodem numero, specie etc.

Cap. 2. de Antepraedicamentis.

Cap. 3. seqq. ad cap. 11. inclusive De praedicamentis, ubi quaedam non malae substantiarum subdivisiones. Error tamen cap. 5. cum dicitur Helicem cylindri non posse poni in alia superficie quam in ea unde denominatur. Multa alia non contemnenda in praedicamentorum divisionibus ut cap. 5, de figura globi ex filo cylindrice complicati, cujus figura confuse sumta dicitur esse sphaerica, cum exacta componatur ex continua quasi cylindrica totius fili. Novit et qualitates plerasque esse activas praeter figuram. Actionem proponit relationi. Relationem prosequi est operae pretium.

Relationem igitur ait non esse unam inter correlata, sed tot quot correlata sunt, seu aliam esse qua A dicitur simile ipsi B, quam qua B ipsi A. Relata esse vel aequiparantiae, ut similitudinis, vel disquipar[a]ntiae ut domini et servi. Ita alia mandantis alia mandatarii obligatio. Relatio inter fratrem et sororem est aequipar[a]ntiae, licet enim diversa nomina tamen mas et foemina nihil ad hujus relationis essentiam facit. Relatio omnis vel insita vel adventitia. Insita sine qua res nunquam reperitur. Estque vel communis pluribus praedicamentis, quae est inter totum et partem, subjectum et adjunctum, causam et effectum, ubi totum facit essentiale (cum partes se penetrant seu loco non sunt disjunctae, ut compositum ex anima et corpore, materia et forma) vel quantitativum ubi loco sunt distinctae (+ imo temporis partes loco non distinctae, attamen positione +), Ergone opus est consideratione penetrationis seu loci ad generalia haec expli- canda? Putem pro loco substitui debere positionem, positione autem distinguuntur, quae sola extrinseca denominatione, nostro scil. respectu. partem et distinguit in proximam et remotam.

Subjectum cui aliquid inhaeret. Adjunctum quod inhaeret. Inhaeret, quod ita inexistit alteri ut ipsum penetret. Subjectum completum quod non coit cum inhaerente in Ens revera unum, sive quod a suo inhaerente toto genere discrepat, ut substantia et accidens; incompletum est, quod demum ab inhaerente completur, ut prodeat Ens revera unum, ut corpus organicum est subjectum animae.

Causa interna vel externa. Notat internam seu materiam et formam tam late aliquando sumi, ut et ad Ens per accidens extendatur, stricte constituere Ens per se et locum tantum habere in substantia.

Forma et Materia differunt, quod illa huic inhaeret.

Relatio insita propria est, quae pertinet ad certum praedicamentum, ut actio, dispositio. Relatio adventitia est quae certum praedicamentum ipsa constituit estque vel simplex quae in plures respectus resolvi nequit, vel composita. Simplex habet fundamentum vel transcendens vel in certo praedicamento. Transcendens est unitas vel multitudo, unde identitas diversitasque quae rursus per omnia vagatur praedicamenta; in praedicamento quantitatis identitas est vel secundum determinationem quantitatis, vel secundum speciem, secundum determinationem prodit aequalitas, secundum speciem, eaedem ut rectae duae. Identitas secundum qualitatem similitudo. Si fundamentum relationis sit in certo praedicamento potest esse quantitas discreta, hinc proportio; quantitas continua, hinc relatio extremi et medii. Et in specie si ea quantitas continua sit linea superficies aut corpus oritur relatio convergentis, paralleli, secantis tangentis, insistentis perpendicularis obliqui, contigui seu deinceps positi, distantiae intervalli. Si quantitas continua sit tempus, oritur relatio prioris et posterioris. Si fundamentum sit actio vel passio, in genere, hinc relatio efficientis. A speciebus actionis relatio producentis, conservantis, instrumenti, motoris. Est et relatio vel ex actione naturali, ut patris et filii; vel ex actione voluntaria, seu impositione ut emtione, acquisitione, unde relationes variae, secundum humanam vel divinam institutionem. Relatio composita (in hac videtur ipsa relatio esse fundamentum relationis) est vel ex homoge- neis, ut avus est pater patris, vel ex dissimilaribus, ut tuus frater est filius patris tui. Ita composita est relatio aeque alti, ubi scilicet ingrediuntur aequalitas et altitudo seu verticis a basi distantia.

Cap. 12. de his quae sunt extra praedicamenta. Ubi Exemta ob perfectionem et simplicitatem nempe Deus et transcendentia. Exclusa vero ob imperfectionem, ob defectum scilicet vel Unitatis, vel Essentiae. Ob unitatis defectum, Entia per accidens seu complexa; et vocabula aequivoca. (+ Ergone vocabula sunt in praedicamentis? Dicendum ergo has nominum esse divisiones in rerum. +) Ob essentiae defectum, incompleta ut partes, tam essentiales quam organicae, principia et termini ut Unitas et punctum, syncategoremata ut omnis aliquid, si, aut. Entia rationis quae sunt negatio privatio et relatio rationis quae et peculiariter Ens rationis dicitur; et est relatio quae cessante intellectione nostra in rebus non existit (+ Talis nulla ne fingi quidem vere potest +) ut relatio generis speciei, singularium universalium; praedicati subjecti, ut si dicas dulcedo est adjunctum saccari, si tamen hoc intelligas de notione dulcedinis relatio est realis. Huc pertinent externae denominationes (+ si quae tales proprie dantur +) ut laudatus, celebris. Relationes quoque Rationis censentur quae Deo tribuuntur, qui accidentium non est capax. Fit ut relatio ab una parte sit realis ab altera rationis, ut inter sciens et scibile, quia scibile esse denominatio extrinseca est, scire realis.

Cap. 1[3.] Ens per accidens est vel stricte dictum vel per aggregationem. [Stricte] dictum quando cum suo subjecto est complicatum ut sive connotetur tantum subjectum, ut cum dico Musicus, sive exprimatur, ut: homo Musicus. Tale Ens per accidens est fluvius, id est aqua copiose scaturiens et profluens. Dantur et saepius composita, ut Musicus bibax, simus id est habens nasum simum. Etiam simitas est Ens per accidens (+ non putem +). Ens per aggregationem ex pluribus numero diversis et completis componitur; et quidem vel Entibus veris vel ex Entibus per accidens. Est vel mere aggregatitium ut acervus tritici, vel cum certo ordine, quod vocant Ens per ordinem, quod habet quasi materiam et formam. Etiam Systema scientiae est Ens per ordinem. Ita disputatio, praelium constant ex pluribus actionibus.

Cap. 14. De postpraedicamentis. Ubi opposita, prius posterius et simul, Motus, Habere sunt tantum explicationes quorundam vocabulorum.

Cap. 15. De Notionum differentiis. Confusa, ut circuli ex delineatione apprehensi, distincta, ut per definitionem Circuli. Latior et strictior vel aequalis seu con- vertibilis. Latior autem per restringentem fit strictior. Restringens est addita vel in casu recto, vel in obliquo. Strictior igitur est composita ex latiori, et vel essentialiter, vel accidentaliter. Notio est vel finita vel infinita, finita homo, infinita: non homo. Notio vel absoluta, vel respectiva, quae aliam respicit, trianguli aequilateri notio absoluta est etsi respectum includat (+ scilicet id quod respicitur simul ipsi notioni inclusum est +).

Liber II. De Enuntiatione et cap. 1. De simplice seu categorica. In ea subjectum praedicatum, copula interdum verbo inclusa. Termini pars princeps quae in recto, ut alens artes, pars princeps est alens. Verbum si praefixum habeat relativum, degenerat in participium ut: quod caret requie, hoc est carens requie.

Cap. 2. Crypsis in Enuntiatione est cum in oratione externa forma ejus legitima seu partium dispositio non apparet. Estque vel Ellipsis vel transpositio. Ellipsi, ut omnes id est omnes homines. Haec arma sunt Aeneae, id est haec arma sunt arma (vel possessio) Aeneae, vivitur, hoc est vita ducitur. (+ Non videtur esse proprie Ellipsis, sed inclusio. +) Crypsis transpositionis, ut omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. Ueòw ^%)?hn ȏ lógow. Crypticae quoque sunt imperativae et optativae, interrogativae. Esto brevis id est moneo ut sis brevis. O si referat, opto ut referantur. Quid agitur? cupio scire quid agatur.

Enuntiatio simplex est Pura vel Modalis. Pura differt ratione qualitatis quantitatis etc. Omnes planetae sunt septem, scil. collective, non enim quilibet planeta est septem. Propositio oblique universalis: Christus redemit omnes peccatores. Signum oblique universale, est adverbium, ut semper, item casus obliqui rectorum universalium. Particulares: aliquis homo, aliqui homines, multi, plerique. ~~Multi et plerique non potest~~ ~~de uno dici. Ad singularem propositionem possis referre praecisam seu idealem, seu a singularibus suis abstractam, quae respuit quantitatis signum, ut Animal est genus.

Enuntiatio vera aut falsa, necessario aut probabiliter, evidenter aut secus. Evidenter falsa est absurda, item implicite contradictoria.

Cap. 7. Interpretatio est vel Grammatica, orationis externae, per aliam externam~~ ~~vel logica per internam. (+ Quomodo id possibile? +) Am Rande: ^&.!! Logica interpretatione oratio est vel simplex vel multiplex. Et haec vel disjunctim vel conjunctim. Disjunctim Multiplex est ambigua, scilicet in se, licet ex antecedentibus vel consequentibus in oratione~~ ~~determinetur. Conjunctim Multiplex, quae per plures simul explicatur, dicitur ~~Exponibilis~~~~ de qua mox cap. 11. Ambigua est vel secundum partes vel totum, secundum ~~partes scilicet terminos vel phrasin etc. Utraque cum tropo vel absque tropo. Absque tropo in voce, ut Gallus pro ave cristata, et habitatore Galliae; in phrasi ut Mater sustulit~~ ~~filiam hoc est educavit vel interemit. Enuntiatio secundum totum ambigua est vel ob figuram rhetoricam (ut interrogationis vel admirationis ut quousque ita vives, significat~~ ~~vel interrogationem vel satis diu ita vixisti) vel ob certam structuram, ut Ajo te Aeacida.

Cap. 8. Affectiones Enuntiationis Categoricae purae: Restrictio limitatio, oppositio~~ Aequipollentia, Conversio. Restrictio potissimum et limitatio hoc capite (+ addenda ampliatio +). Restrictio recta, cum subjectum fit strictius. Omne mendacium ~~turpe, mendacium, scil. non necessarium et in fraudem proximi. Restrictio ~~respectiva~~~~ ~~oleum leve, id est respectu aquae. Obliqua, Deus creavit omnia, scil. quae sunt creata.

Oppositio cap. 9.

Cap. 10. Aequipollentia (+ Quot aequipollentiarum tot oppositionum varietates. +) est respectu syncategorematum, vel terminorum. Respectu syncategorematum Nullus homo est justus, Omnis homo est injustus. ~~Aequipollentia~~~~ ~~in ipsius partibus per se significativis locum habet in consequentiis simplicibus (mutuis). Frequens quae per inversionem relationis ut David est pater Salomonis et Salomon est filius Davidis, ubi subjectum unius est pars consequens « - » principalis in praedicato alterius, et contra, pars princeps [autem] praedicati in una ut correlatum se habet ad partem principem praedicati in altera.

Exponibilis simul pluribus conjunctim aequipollet, est exclusiva, exceptiva reduplicativa. Exclusiva totum A est B, id est A est B, et omne B est A. Est et exclusiva, tantum quidam homines sunt docti; item pauci sunt docti, id est tantum major pars. Item ideales haec paucae quadrupedes sunt solidungulae, id est paucae species earum. ~~Oblique~~~~ ~~~~exclusivae~~, medicamenta eos tantum juvant qui recte utuntur. Per inversionem relationis~~ ~~inde fieri possunt directe exclusivae.

Exceptiva, cum syncategorema exceptionis subjecto subjungitur. Omne animal~~ ~~praeter hominem est rationis expers. Hoc est, omne animal quod non est homo est rationis expers. Et homo [non] est rationis expers. (Potest et per exclusivam proferri, solus homo inter animalia est rationalis.) Nemo solus nisi a patre tractus Christum credit. Id est qui a patre trahitur Christum credit, et qui non trahitur Christum non credit. Negantes exceptivae aequipollent affirmantibus exclusivis.

~~~~Reduplicatio~~, ubi signa: qua, quatenus, quantum, prout, qua ratione subjectum~~ ~~reduplicat, Homo quatenus animal sentit, revera tamen ad praedicatum pertinet, nempe Homo est sentiens quatenus animal est. (+ Puto sensum esse Homo est sentiens quatenus homo est animal seu quia homo est animal. +) Am Rande: NB. Reduplicatio vel iterat prius subjectum vel non. Iterat ut homo quatenus homo est animal. Non iterat quam vulgo vocant specificativam, et contradistinguunt reduplicativae stricte dictae. Estque vel limitatitia (quae~~ ~~fit mediante praedicato ejusdem subjecti, ut homo quatenus animal sentit; Aethiops quatenus dentatus est albus ubi adhibetur accidens. Exprimitur haec et per particulas secundum, quoad, ut Aethiops quoad dentes albus) vel causalis quando. Reduplicatio causam continet cur praedicatum subjecto insit. Omnis reduplicativa ambigua est, incertum est enim an significet causam, an intermedium subjectum etc. (+ malim dicere generalem esse et ab his abstrahere +). Causalis distinctius. Homo, quia rationalis, est~~ ~~scientiae capax. Omnis duodenarius quatenus pariter par est quaternario est mensurabilis exponitur per has tres: omnis duodenarius est pariter par; omnis numerus pariter par quaternario est mensurabilis; omnis duodenarius quaternario est mensurabilis. Addunt alii quartum omnis numerus quaternario mensurabilis est pariter par.

Cap. 12. Modales: verum falsum, speciatim necesse possibile impossibile non necesse. Contingens est ambiguum, contingens id est possibile et non necessarium.

Cap. 13. De Conjunctis Enuntiationibus. Exponibiles sunt virtualiter conjunctae,~~ Conjuncta connexa seu conditionalis. Adest saepe cr[yp]sis, si Cato repulsam passus est, magistratum petiit scilicet Cato Magistratum petiit. Est apparens connexa si ~~aegrotas, consulere potes Medicum (+ hoc est quando aegrotas +). Interdum involvit simul negationem; enuntiata scil. potentialiter. Si asinus volaret habe[re]t alas, includit nec volare, nec alas habere.

Cap. 14. Copulata Enuntiatio cujus vinculum et, atque, nec non, non solum~~ ~~sed etiam. Non et dies est et nox est, id est, si dies est nox non est; si nox est dies non est. Causalis Quia Thomas vidit credidit, aequipollet his: Si vidit Thomas credidit. Et vidit~~ et credidit. Disjunctiva Aut dies est aut nox est, id est, si dies non est nox est; si nox non est dies est. Incomplete disjuncta, Jurisconsultis subdisjunctiva, est vel tantum ponens vel tantum tollens. Am Rande: NB. Tantum ponens, cum sensus est, alterutrum certe, ~~vel utrumque esse ponendum, seu non posse ambo abesse (+ voco ego et incontollibilia +). Huc refert male quod dicit Medicus, Aut bibes aut morieris, id est si [non bibes] morieris; si non morieris bibes. Negatque sequi: si [bibes non] morieris, si morieris non bibes, quae duae tamen ex duabus prioribus omnino sequuntur[.] Tantum tollens seu~~ ~~aliquod saltem eorum tollens (+ incompatibilia voco +). Aut sedet aut ambulat, quae possunt simul abesse, non tamen simul adesse. Aliud propositio disjunctiva, aliud disjunctim categorica, ut quod aequale vel inaequale est, quantum est, ubi disjunctum est subjectum, reducitur ad copulativam, et quod aequale et quod inaequale est quantum est (+ dubito +), sin disjunctum sit praedicatum: omne corpus est similare vel dissimilare sensus est: potest reduci ad hanc Aut corpus est similare aut dissimilare.

Cap. 18. Am Rande unterstrichen: NB. Oratio logica conjuncta secundum quid est quae ob conjunctionem non fit vera vel falsa, sed apta vel inepta (+ notet scilicet transitum Am Rande: NB. tantum +), ut ~~adversativa~~~~ ~~non formosus erat sed erat facundus Ulysses, A non est B sed A est C. (+ Istud sed omitti poterat salvo sensu, tantum exprimit connexionem in cogitando, et admonet cujusdam oppositionis. +) Virtute ambire oportet non favitoribus (+ id est non autem +). (+ Erat facundus sed non formosus. Erat formosus sed non facundus, formosus non vero, seu non autem facundus est. +) Inepta est, cum dico Petrus non leo sed animal est (+ corrigitur si dicas: non leo sed tamen animal est +). Occupativa Quamvis doctus tamen pauper~~ ~~(+ id est doctus est, unde videtur sequi non esse pauperem, sed tamen est pauper, ut illud: non leo sed tamen animal est, contra eos qui proclives essent ad judicandum, quod leo non fuit hoc loco, nec animal fuisse, non quasi unum ex aliquo sequatur, sed quod ambo simul in praesente specie videtur facile statui +). Quamvis Socrates sit bonus tamen non est dives, etiam sic exprimas: Socrates bonus ~~quidem est; non tamen dives. Inepta quamvis pauper, tamen mendicat.

Cap. 19. Relative compositae. Ut quantus, tantus, ubi, ibi, quamdiu, tamdiu. (+ Si A est magnitudinis, loci, temporis etc. L, etiam B est loci magnitudinis temporis etc. L et contra; per compendium exprimitur quantus, qualis, ubi, quamdiu, quando A tantus, talis, ibi, tamdiu, tunc C. Tunc quasi tando respondens ipsi quando. +) Reducitur ad simplicem categoricam si ipsum L pro subjecto sumas, ut Quodcunque L habet A vel competit ipsi A, id etiam competit ipsi B.

Liber III. De Dianoea. Dianoea est simplex vel composita. Dianoea simplex est consequentia simplex vel syllogismus vel inductio. Consequentia simplex, id est immediata, ubi nullus medius terminus: Grammatica est ars, Ergo qui discit Grammaticam discit artem. (+ Nunquam per syllogismos probabitur consequentia nisi supponendo consequentias aeque incertas vel saltem propositiones non magis certas, ut si quis dicat: Ergo a quo discitur Grammatica ab eo discitur ars. A quo discitur ars is discit artem. Ergo a quo discitur Grammatica is discit artem. Restat ostendenda haec consequentia: Grammatica est ars, ergo a quo discitur Grammatica ab eo discitur ars. +) Consequentia simplex est vel mutua vel non mutua. Mutua est aequipollentia. Consequentiae simplices sunt Oppositio, Aequipollentia, Conversio. Aequipollentiam scil. intelligo cum iidem termini et variat quantitas et qualitas. (+ Oppositio est aequipollentia unius cum contradictoria alterius. +)

Cap. 4. Species quaedam in scholis minus explicatae consequentiarum simplicium, ut: a compositis ad divisa, Plato est philosophus eloquens Ergo Plato est philosophus vel est eloquens, ab Epitheto ad praedicatum. A divisis ad composita Omne A est L, omne A est M, ergo omne A est LM. (+ Ab epitheto ad praedicatum ut Nigri Aethiopes, ergo Aethiopes sunt nigri, sed praesupponimus autorem Epitheton intelligere de omnibus; Epitheton est quasi cum pleonasmo quodam conjunctum, jam enim Aethiopibus inest esse nigri, cavendum tamen ne restrictio pro Epitheto accipiatur. +) Valet et consequentia ab exponibili ad exponentium quamvis. Item a rectis ad obliqua procedit: Circulus est figura. Ergo qui circulum describit figuram describit, sed non procedit contra: Qui circulum describit arcum describit. Ergo circulus est arcus. Consequentia ~~ab universali restricta ad particularem irrestrictam* *Omnis usque ad finem credens salvatur, Ergo aliquis credens salvatur*, revera tamen est Enthymema.* *Nempe: *Omnis usque ad finem credens salvatur, Omnis usque ad finem credens est credens, Ergo aliquis credens salvatur.* Potest tamen pro consequentia simplici haberi, ad* *vitandum semicoccysmum.

Cap. 13. sqq. De syllogismo, ubi pleraque communia.

Cap. 16. De Crypsi syllogismi categorici, ea est Transpositionis, Omissionis et aequipollentiae. Crypsis transpositionis seu ordinis propositionis non magni est momenti. Crypsis omissionis (+ quasi Ellipsis in syllogismo est Enthymema +). ~~Syllogismus contractus* fieri potest ut fortunatus non sit beatus si stultus sit. Crypsis Aequipollentiae vel verbalis est, cum idem syllogismi terminus diversis exprimitur vocibus, vel mentalis, estque varia pro aequipollentiarum varietate. Frequentiores species Crypsis reciprocationis, negationis, obliquitatis. Reciprocationis, ut cum syllogismus ideo con- cludit, quia reciproca est aliqua propositionum, quod tamen non exprimitur; ut quando propositio est definitio. Crypsis negationis, est cum negativa sumtio pro infinita est posita, Qui non ex Deo est verbum Dei non audit, Impii non sunt ex Deo, Ergo verbum Dei non audiunt, cum tamen ex puris particularibus nil sequatur. Sensus est, impii sunt tales qui non sunt ex Deo. Crypsis obliquitatis cum terminus syllogismi in obliquo casu positus formam syllogismi occultat ut Pater Alexandri est Rex, pater Aristotelis non est Rex, Ergo Aristoteles non est Alexander. «aequipollentiae et» obliquitatis: Ignoti nulla cupido, Philosophiam rusticus ignorat, Ergo non appetit.

Cap. 17. seqq. De syllogismo conjuncto, « - » connexo disjunctivo etc.

Ad instar primae figurae syllogismi categorici talis fit conditionalis. Si Dii futura *significant divinatio est, Atqui si Dii sunt Dii futura significant. Ergo si Dii sunt divinatio est.* (+ Revera est Sorites, sunt enim duo Si Dii sunt, Si Dii futura significant. Atqui Dii sunt, ergo Dii futura significant. Probatur assumtio: Si Dii sunt Dii futura significant. Atqui Dii sunt. Ergo Dii futura significant. +)

Cap. 22. De Inductione. Primaria ex singularibus, secundaria ex speciebus omnibus. Primaria semper incompleta, quia infinita sunt singularia (+ imo non semper, v.g. si singularia sint restricta ad certum quid, ut v.g. omnes planetae nobis apparentes, Omnes libri veteris testamenti +). Inductio non est, comprobatio omnium requisitorum, ut candida, longa, recta est, Ergo pulchra.

Cap. 25. Variae sunt dianoeae compositae ex consequentiis immediatis syllogismis et inductionibus meris vel inter se mistis.

Cap. 26. Polysyllogistica. Prosyllogismus est qui infert sumtionem alterius syllogismi, Episyllogismus cujus sumtio ab alio infertur. Cicero prosyllogismum vocat approbationem. Locum hoc habet et in dianoeis immediatis. Aliud est syllogismus compositus, aliud multiplex ob terminos ut si medius terminus sit duplex, v.g. disjunctivus. Sorites et Dilemma sunt polydianoeae.

Cap. 32. Syllogismus biformis. Quae doctrina spiritus sancti donis confirmatur praeferenda illi quae non confirmatur, Pauli doctrina confirmatur Pseudo-Apostolorum non confirmatur, Ergo illa huic praeferenda. Syllogismos quartae figurae negat esse syllogismos c. 31. Debere enim invenire et aliam suppositionem ut mens ita ratiocinetur. (+ Fateor esse magis indirectam, quia sine duplici contrapositione demonstrari nequit. Nempe non sine conversione, quam ostendi non posse. Demonstrari nisi per syllogismum figurae secundae vel tertiae. At ipsa figura secunda vel tertia non indiget conversione sed tantum principio compositionis. +)

Liber IV. De Apodictica. Principia Definitiones et Experimenta. (+ Interdum non possunt statim haberi reciprocae notiones sed incipitur a sumtione quadam inconvertibili. +) Subreptio quaedam est geminata definitio quando non ostenditur eas aequipollere. Experientia confusa, cum quid toti tribuit, quod uni parti est proprium, vel partim huic partim illi. Ut Nigrum oculi alii atrum, alii glaucum sive caesium, alii fulvum xaropón, alii obsolete flavescens seu caprinum aĭgvpòn dicunt, sed revera pupilla omnibus nigra est, corona vero oculi est vel caesia vel caerulea vel fulva, vel obsolete flavescens vel aquili coloris vel ex flavo fusca sive nigricans. Quo magis autem ad nigrorem accedit corona quoque laxior est pupilla hoc nigrior apparet intuenti totus circulus intra album oculi comprehensus. Est et confusa experientia respectu accidentium, ut si quis butyrum mordicare vulnera opinetur, quia id in salito expertus est. Experientia vulgaris est seu casu obvia, alia arte a philosopho instituta, seu observatio (+ Potest etiam observatio esse casu obvia, observationem voco cum alius ex vulgo carens philosophicis oculis, eadem videns non idem observasset. +)

Cap. 5. De Divisione. Apodicticus distinctiones definitione antevertit. Si plures divisiones vel partitiones sint ejusdem totius, vel generis, sunt vel subpartitiones sive subdivisiones; vel compartitiones quae a se invicem independentes sunt. Partitio in scientiis est vel directa objecti, vel reflexiva, ipsius systematis scientiae. Ideo pertinet non ad scientiam, sed ad ejus prolegomena sive ad logicam disciplinae propriam. Divisio cujus membra secundum majus aut minus differunt, accidentalis est; ut motus celer aut tardus. Dividimus subjectum per adjuncta accidentia, adjunctum per subjecta, adjunctum per adjuncta; Effectum per causas, Causam per effectus; relatione insita respectivum per objecta terminantia. Divisio per causas est v.g. per materiam transeuntem ut acetum ex vino vel cerevisia, vel perma- nentem, ut vestis e serico, panno laneo, etc. Partitio mutatur in divisionem, si partem consideres ut genus variasque partes ut species. Saepe fit, ut plures simul species constituant novum; ut ad ludos veniunt alii spectatum, alii lucratum, alii certatum. Sunt et qui et spectatum et lucratum et certatum. Divisio in proxima fiat membra seu non per saltum; hoc quantum licet si quis dicat planta vel est rationalis vel irrationalis, vera est propositio, sed non est divisio. Divisio si ut propositio consideretur, vel est per se nota, vel est propositio demonstrabilis, vel est experientia; qualis haec ultima Quadrupes solidungulum est vel equus vel asinus, vel mulus, vel zebra quod est in Congo, et cicurari nequit ut alia solidungula; nec enim alia hactenus innotuere.

Reductio dianoearum usum habet ad auditorem hebetem docendum, aut praeoccupatum convincendum.

Cautionibus opus in inductione, non omne lignum aqua levius est, doceret buxi et aquifoliae lignum et guajacum et brasilianum. Sic non omnis arbor latifoliam hyeme defrondescit. Ecce enim laurum, aquifolium, buxum, ilicem, suber. Omne cornutum quadrupes sevo non adipe pinguescit, fieri tamen potest ut fallat regula in aliquo nobis inexplorato animali.

Cap. 10. Materia demonstrationis sunt propositiones eam constituentes. Axioma seu propositio assertiva per se vera, innotescit per inductionem (+ ^&.!! +) quasi tacitam nobis non animadvertentibus factam. Principium contradictionis est omnium primum. Est vel affirmativum, vel negativum, utrumque vel directe vel reflexive propositum. Affirmativum directum: Quidvis vel est vel non est, sive vel est hoc vel non est hoc, sive vel est tale vel non est tale. Affirmativum reflexum: Quidvis de quovis affirmandum vel negandum. Negativum directum: Idem non simul est et non est. Idem non simul est hoc et non hoc. Idem non simul est tale et non tale. Negativum reflexum: Idem *de eodem non licet simul affirmare et negare. De eadem notione non licet simul contradictorias notiones affirmare.* Si disjunctiva particula completo significatu sumatur (+ ut non sit scil. subdisjunctiva sed perfecte disjungens +) axioma contradictionis appellatur completum. (+ Omissum est principium identitatis, quale quid est tale est, quidlibet sibi ipsi aequale est. Si divisio constet oppositis expresse membris est quasi contractio seu subsumtio sive applicatio Axiomatis contradictionum. +) Hypothesis stereometrae: Duo solida esse aequalia quorum convexae superficiales perimetri, eidem concavae superficiali perimetro congruunt. Sunt Hypotheses quae ex eventu seu conclusionibus demum assensum impetrant ut Astronomicae.

Cap. 11. Ex Theoremate fit Canon seu regula si dicas: majorem in Cesare converte simpliciter et habebis modum in Celarent. Consectarium seu porisma appendix facilis demonstrationis principalis estque vel theorematicum vel problematicum. Sunt propositiones quae censentur non scientiales, quia, ut omnis peripheria est linea curva, sunt propositiones quae extra demonstrationem non aestimantur ideo in censum systematicarum non recipiuntur.

Cap. 16. De scientia totali.

Cap. 17. De ordine didascalico, incipiendum ab his quae facilius cognoscuntur, ergo a simplicioribus et ab his quae caetera sunt probanda, ab universalioribus. (+ Putat interdum de genere nihil posse demonstrari, verbi gratia Am Rande: ^&.!! de speculo in genere, sed hoc est erroneum. Potest enim de eo demonstrari quod angulus reflexionis et incidentiae sint aequales respectu plani speculum tangentis. +) (+ Transsilit scientiam inveniendi. Hanc enim servavit alteri tractationi. +)

Lib. V. Cap. 1. (+ Probabile etiam definit ab opinione, cum sit fundamentum ejus in natura. +) Persuasio in probabilibus est error, opinio est gradus ad scientiam. (+ ^&.!! +)

Cap. 2. De Quaestione. Eam Stoici dividebant in interrogationem ubi respon- detur affirmando vel negando; et in sciscitationem vel percontationem, ubi aliquis terminus vel termini pars adjicienda. Est igitur interrogatio nihil aliud quam dubia enuntiatio, responsio vero dubitationem determinat. Sunt quae poena vel sensu sunt solvenda, ut utrum Deus sit colendus poena; an ignis sit calidus sensu. Est quaedam interrogatio quae aperit, utrum contradictionis partem magis probet interrogans, utrum an non virtus est habitus. Num continuo si vespertilio volat etiam pennas habet. Duplex interrogandi modus magis tegit, ut estne interiturus Mundus an non. Multiplex interrogatio conjunctim estne Musica utilis et necessaria. Disjunctim estne corylus frutex an arbor. Tecte multiplex num soli ex sanctis Apostoli sunt invocandi, nam simul quaeritur an sancti sunt invocandi. An homo homini quia homo est consultum velle debet. Est quidam modus tectus quasi per praesuppositionem, ut si ex temperante quaeram, an helluari desierit. Sunt et sciscitationes insidiosae Quodnam sit initium duodecimae Eclogae Virgilij. Quaestio est vel realis vel notionalis, v.g. Quodnam sit genus proximum semitonij. Realis est vel absoluta vel comparata, v.g. utrum virtus expetenda; utrum magis expetenda quam sanitas. Transcendentalis quoque alia vel praedicamentalis. Transcendentalis, ut an id quod meliorem rem cui inest efficit sit melius, mixta, ut an pilus pars corporis.

Cap. 3. De Locis argumentorum. Argumenta sumuntur partim a locis partim ab instrumentis dialecticis. Locus est titulus a communissima relatione desumtus sub quo plures maximae continentur. Maxima est propositio probabilis maxime universalis. Sunt quidam loci inter se quasi relati, ut species et genus ab uno scil. ad aliud.

Cap. 4. Cum unico syllogismo constat argumentatio potest determinari locus ex habitudine medii aut ejus partis ad extremum. Et quia diversa potest esse relatio ad minorem terminum ab ea ad majorem hinc potest referri ad diversa loca. Quo pluribus vel multiplicioribus syllogismis constat argumentum eo plures continet relationes Topicas.

Cap. 5. Maximae directae vel reflexivae, reflexivae ut quae dicit affirmari, negari, convenire etc. Sunt et maximae aliae dirigentes argumentum aliae constituentes, maximae directae semper sunt constituentes, reflexivae plerumque dirigunt tantum, possunt tamen et constituere. Dirigentes maximae rectius omittuntur in argumentatione tanquam superfluae. (+ Interdum tamen utile est eas quasi admonitionis causa adjici. +) Autor in locis exempla adducens saepe ea reducit ad dianoeas in forma, ubi interdum utitur inversione relationis, aequipollentia verborum (ut sol nobilior est quovis suo effectu. Ergo sol nobilior est quovis solis effectu). Contractio seu contractiva consequentia (v.g. Quod universaliter competit generi id etiam speciei. Ergo quod universaliter animali, etiam speciei animalis). NB. Consequentiae Immediatae Aequipollentia reflexivae et directae Enuntiationis (Piscis universaliter participatsensu praeditum. Ergo piscis est sensu praeditus). Si quis maximas reflexivas faciat constituentes, necessario opus habet hac aequipollentia. Consequentia a rectis ad obliqua. Directae maximae fere conclusionis transcendenter relativis serviunt. Sunt quaedam maximae duobus locis communes, ut majoris causae major effectus.

Loci sunt artificiales vel inartificiales. [Cap. 6.] Artificiales sunt verbales, notionales, reales. Locus notionalis singularibus vere tribui nequit ut genus animali non animalibus. Locus realis vel internus vel externus. Internus cujus extrema subjectum et terminus alterum alterius essentiam constituit, ut totum et pars, causa interna. Externus conjunctus vel disjunctus. Conjunctus locus ubi cohaerentia loci aut temporis. (+ ubi positio aliqua accedit +) Huc locus causae externae, antecedentis et consequentis, concomitantium, subjecti et adjuncti. Disjunctus locus est comparatorum et dissentaneorum.

Sunt et loca relationis parilis vel disparilis, parilis, ut similium contrariorum, disparilis, ut generis et speciei, causae et effectus.

[Cap. 7.] Consequentia a rectis ad obliqua inversa. Omne reptile est animal, Ergo qui creavit omne animal creavit omne reptile. Dianoeae

[Cap. 9.] Fortitudo est virtus, Fortitudine praeditus est virtute praeditus, Fortis est virtute praeditus. Universa loci, ut ubique, nullibi; temporis, ut semper nunquam.

Loci notionales: Generis, Speciei, universalis cujuscunque; Definitionis vel Descriptionis.

Loci reales: Totius et partis, Causae et Effectus, Antecedentis Consequentis et Concomitantium; Subjecti et adjuncti. Locus comparatorum, nempe parium, majoris minoris; similium et dissimilium; locus dissentaneorum seu oppositorum.

[Cap. 11.] Totum quantitativum est vel Essentiale. Quantitativum vel integrale est permanens vel successivum; utrumque similare vel dissimilare. Totum successivum similare est motus, et tempus; dissimilare succesivum, ut oratio, convivium, comoedia, bellum. Totum quasi medium inter Essentiale et quantitativum, quod per mistionem est constitutum, potius tamen quantitativum est; ut muria, oxymel, drama. Pars totius quantitativi seu integrantis, est alia principalis, sine qua totum existere nequit, alia minus principalis, sine qua existere quidem potest, sed non nisi mutilum.

[Cap. 13.] Causa externa vel interna. Interna materia vel forma. Materia ex qua, in qua et circa quam. Materia ex qua Permanens vel transiens. Materia permanens est etiam pars constituens ut lignum statuae, transiens ut truncus est materia statuae. De materia in qua et circa quam infra ubi de subjecto. Causa externa est vel Efficiens vel finalis. Efficiens est, a qua primum mutationis principium est. Efficiens est vel procreans vel conservans vel corrumpens. Item est vel principalis vel minus principalis, et haec vel impulsiva vel instrumentalis; illa quae primariam efficientem movet, haec quae a principali agente movetur. Impulsiva est interna (prohgoyménh) externa (prokatarktikh́). Instrumentalis est vel administra ut in bello miles; vel instrumentum in specie dictum, ut arma. Causa autem auxiliaris ad principales pertinet, quia principalis defectum supplet. Causa meritoria est impulsiva praemij aut poenae. Id quoque quod deterret refertur ad causam impulsivam. Item Efficiens est vel solitaria vel socia. Solitaria vel simpliciter vel respectu causae ejusdem ordinis, simpliciter, ut sol respectu diei, secundum quid, ut cum una tantum est causa principalis, vel una tantum administra etc. Unde et socia causa intelligi potest vel ejusdem ordinis, vel utcunque. Efficiens quoque est vel naturalis sive necessario agens vel voluntaria et haec libera vel coacta.

Rursus causa Efficiens est vel aequivoca vel univoca. Item sufficiens vel insufficiens. Item necessaria vel non necessaria. Item Efficiens per se vel per accidens quia aliquid accidit ex parte causae vel effectus. Improprie causas per accidens dicimus requisita agendi seu causae sine quibus non, item causa quae applicat conditiones sive requisita, ut arcum sagittae. Talis est quae jungit causas socias, item principalem et minus principalem. Item quae praeter intentionem efficit, et tale dicitur factum casu.

[Cap. 16.] Ut causae opponitur effectus, ita fini, destinatum seu causatum a fine. Finis et efficiens sibi solent mutuo esse causae. Finis est vel cujus vel cui, ut sanitas, et homo. Finis, cum est proprie dictus est primarius vel secundarius. Item alius propinquus alius remotus. Propinquus dicitur remoto subordinari. Inter remotos unus est ultimus. Finis per se vel per accidens, temere est sine fine certo agere.

[Cap. 17.] Antecedens Concomitans et Consequens intelliguntur hic ordine temporis. Unde alii ad vitandam aequivocationem malunt dicere praecurrens, subsequens et concomitans. Quodlibet horum est vel necessarium vel quasi necessarium seu plerumque. Concomitantia nonnulli referunt ad adjuncta.

[Cap. 18.] Subjectum sustinet rem loco sibi conjunctam. Adjunctum a subjecto sustinetur, alias accidens. Subjectum est recipiens vel occupans; Recipiens vel in se vel ad se. In se recipiens est proprie subjectum cui respondet adjunctum inhaerens, quod et adjunctum internum, ut substantia accidentibus, accidens perfectum imperfectioribus, ut calor intensioni et remissioni. Subjectum ad se recipiens habet adjunctum externum, quod et dicitur Adjacens vel circumstans ut solum subjicitur aedificio. Subjectum occupans alias objectum seu materia circa quam est id quod terminat in se tam relationem potentiae actus habitus. Per actum intelligitur actio immanens. Nam actio transiens idem quid est cum passione, et habet subjectum non occupans sed recipiens, ut terra calefactionem, licet possit terra dici solis objectum. Faciunt alii subjectum in se recipiens vel inhaesionis vel imputationis, sed subjectum imputationis est solum denominationis, estque posterius objecto, nam subjectum denominatorium, supponit objectum. Abrahamus subjectum justitiae imputativae objectum justificationis. Subjectum et adjunctum vel necessariam habent connexionem vel non. Interdum subjectum necessarium adjuncto, interdum adjunctum subjecto, interdum utrumque utrique quod est reciproce necessarium. Necessarium intellige vel quasi necessarium.

[Cap. 19.] De loco comparatorum. Comparata aliquo adjuncto conferuntur. Paria similia, imparia dissimilia, scil. quantitate, vel qualitate. Quantitas hic omnem continet etiam intensionem et perfectionem.

[Cap. 20.] Comparatio fit vel simpliciter vel secundum quid.

[Cap. 21.] Pro argumentis a majori ad minus vel contra Aristoteles adhibet argumenta a magis probabili vel minus probabili.

[Cap. 22.] Similitudo est rhetorica vel logica, rhetorica adhibetur ad ­illustran- dum, Logica ad probandum. Rursus similitudo est vel contracta vel explicata. Contracta qualitatem illam in qua duae res sunt similes vel reticet vel imperfecte proponit; ut Homo bullae similis est, homo bullae instar fragilis est. Similitudo explicata est quae per enuntiationem relative compositam proponitur, duasque partes habet discretas, protasin et apodosin. Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides. Explicata similitudo est vel continua vel disjuncta. Continua cum idem terminus in protasi est consequens in apodosi antecedens, ut sicut Magistratibus leges, ita populo praesunt Magistratus. Disjuncta aurum : ignis : : fides : calamitas. Sex termini: ut Iere- miae c. 17: perdix ova cumulat sed non excludit, sic impii divitias congerent, sed non fruentur: perdix : ova congerere : ova excludere : : impius : divitias congerere : divitiis frui.

[Cap. 23.] Dissentanea sunt ita diversa ut sibi invicem tribui nequeant, et sunt vel disparata vel opposita. Disparata sunt, quorum unum pluribus eodem discrepantiae modo adversatur (+ ^&.!! +) vel quorum alterum absque altero simpliciter existere potest (+ ^&.!! +). Disparata sunt vel tantum disparata, ut homo et equus, motus et figura, vel repugnantia, ut nigrities et rubor. Opposita sunt, quorum uni tantum eodem discrepantiae modo adversatur, suntque vel affirmate opposita vel negate. Affirmate quorum utrumque affirmativa sive positiva notione exprimitur; suntque vel relative opposita, vel contraria. Relative opposita dicuntur et correlata, ut dominium et servitus, dominus et servus, dominus Davi et servus Davi. Contraria quae sub eodem genere late sumto plurimum distant ut Albedo et Nigredo, prodigalitas et avaritia. Strictius dicta contraria quae sui eodem subjecto non tolerant, ut virtus et vitium, calor et frigus. Et haec strictius dicta contraria etiam sub repugnantibus sunt comprehensa. Mediata contraria sunt ex pluribus repugnantibus extrema, ut Album et nigrum; medii enim alii colores. Et horum contrariorum proinde utrumque a commune subjecto abesse potest. Immediata par et impar, curvum et rectum. Negate opposita sunt vel privative, vel contradi- ­center. Privative, ut lux et tenebrae, contradicenter ut lux et non lux.