Series VI Band 4 · No. 210.
Inquirenda logico-metaphysica
[Frühjahr bis Winter 1689/90 (?)]
[Frühjahr bis Winter 1689/90 (?)]
Ex definitionibus nostris videtur interesse inter Ens necessarium et necessario existens.
In quo latet difficultas, quam discutere operae pretium erit. Si impossibile
definimus quod implicat contradictionem, et possibile quod non implicat contradictionem,
et necessarium cujus contradictorium est impossibile, dabitur Ens necessarium
non existens, verbi gratia circulus non capacissimus isoperimetrorum est Ens impossibile,
ergo circulus capacissimus isoperimetrorum est Ens necessarium, cum tamen fieri
possit ut nullus in natura rerum detur verus circulus, adeoque nec circulus isoperimetrorum
capacissimus. Sed respondeo sophisma hic latere, perelegans quidem, sed
tamen sophisma. Scilicet licet concedatur circulum non-capacissimum isoperimetrorum
esse impossibilem, negandum est tamen hinc sequi circulum capacissimum isoperimetrorum
esse necessarium. Sit impossibile A, nempe circulus non-capacissimus etc., erit
necessarium non-A, hoc est non-^#6+circulus non capacissimus etc.^#6- quod etiam certo existit.
Sequitur enim hic non quidem circulum capacissimum etc. existere, sed tantum
alterutrum, vel circulum ipsum non existere, vel si existat circulus, eum existere capacissimum.
Definiveram alicubi natura prius esse idem quod involutum simplicius. Deinde
dixi natura posterioris possibilitatem posse per natura prioris possibilitatem sine ambagibus
demonstrari, sed hae duo definitiones non videntur coincidere. Nam notio figurae
eundem in quovis eodem segmento ubique angulum capientis simplicior est quam notio
figurae capacissimae isoperimetrarum; tamen ambages sectabitur qui volet exsculpere
demonstrationem possibilitatis hujus ex illa supposita.
Omne Ens completum existens simplicius, est simul natura prius, quia omne Ens completum omnia alia existentia involvit.
Unde sequitur quae in speciem simpliciora apparent, modo tempore posteriora sint, reapse magis composita esse.
Videndum an non omne individuum, etiam accidens, involvat omnia alia existentia, quia involvit suum subjectum.
Ad explicandum continens et contentum seu inexistentia, non videtur opus esse notione requisiti [immediati], nam sufficit ad aggregatum, ut plura Entia ab ipso diversa ad ipsum similariter concurrere intelligantur, nempe si ponantur A, B, C eodem modo, et eo ipso intelligatur poni L, erunt A, B, C aggreganda, L aggregatione factum totum. Interim verum est haec esse requisita immediata.
Videndum quomodo certa definitione distinguamus quae in recto et quae in obliquo
praedicantur, et quidem sit propositio David A est Pater B Salomonis toỹ C. Ajo
eum terminum B praedicari in recto, is enim similariter se habebit cum subjecto A, si
quidem ponamus ex praedicato et subjecto inter se compositis fieri novum terminum, id
enim semper succedit. Is novus terminus est AB toỹ C, seu David pater Salomonis. Est
igitur pater praedicatum in recto, quia simpliciter seu similariter cum termino David
concurrit. Et quidem si alteruter terminorum propositionis sit simplex haec nota mani
festa. Si non sit simplex, sed uterque fortasse etiam compositus ex recto et obliquo
reducatur alteruter ad simplicem uno pro valore hoc termino substituto.
Termini alii significant res, alii objecta conceptuum seu notionum, sive (ut aliqui
loquuntur) conceptus objectivos. Sic doctus A, dives B sunt termini conceptum significantes,
nec enim sequitur duobus his positis, poni duas res; et potest fieri ut YA sit ^&.SE
Video haec jam illis sequi quae alibi diximus nempe priore significatione A et B sunt universalia, hoc posteriore vero sensu sunt singularia. Unde revera video singulare omne et totum esse Ens completum. Hinc videtur inferri, sola singularia res, quia priore sensu, etsi A et B sint diversa, non tamen sunt duae res seu res numero differentes, potest tamen dici doctum esse res docta; sed hoc: res est ipsum Y quod terminum complet.
Quod Animal
Abstractum est quod per propositionem exprimitur. Tò Y esse B seu tò aliquem esse
doctum idem est quod doctrina. Tò aliquem esse hominem idem est quod humanitas.
Et datur abstractum abstracti, sic aliquid esse doctrinam est doctrineitas. Discipulum
esse doctum est doctrina discipuli. Magistrum esse bonum est bonitas
magistri. Quaeritur hinc an dici possit doctrina discipuli est bonitas Magistri, posito [in]
illa hanc contineri. Sane involvit sed non ideo praedicatur unum de altero. An hoc
sequitur? Omnis doctus est homo, ergo doctrina est humanitas, ne hoc quidem. Et cur
dicetur doctrina discipuli, non discipulitas docti.
An hoc sequitur? Omnis sapiens est justus? Ergo omnis sapientia est justitia. Uti omne album est coloratum, ergo omnis albedo est color. Cum tamen contra potius justitia sit caritas sapientis. Certe etsi sapiens sit justus, est tamen justum esse non praedicatum prius, sed posterius, sed tamen succedit: sapiens est virtuosus, et sapientia est virtus. Nempe non opus est collectione per obliqua intervenientia. Explicandum ergo distinctius, quando praedicatio concretorum pariat praedicationem abstractorum.