Series VI Band 4 · No. 209.
De realitate accidentium
[September bis Dezember 1688 (?)]
[September bis Dezember 1688 (?)]
Consideratu dignum est, utrum Accidentia realitatem aliquam plus quam modalem, habeant, et in qua illa consistat. Et quidem si Accidentia ponimus realia, aut realitas earum pars est realitatis substantiae, aut addit substantiae realitatem novam. Si pars est realitatis substantiae, sequitur substantiam ipsam in mutationibus accidentalibus interire, seu rem aliam fieri, et me heri nondum fuisse, sed alium mihi licet valde similem, uti navis quae reparatur, aut respublica, aut fluvius, nomine idem sunt, revera non sunt. Nam parte sublata res vere eadem res non manet, etsi a potiore parte superstite adhuc eadem denominetur, alioqui fieri posset, ut sublatis paulatim partibus omnibus, quae nunc insunt, tamen aliquando res eadem dicatur, ut navis Thesei. Si vero pars manere semper intelligatur, ea quidem eadem erit, totum cum ipsa positum non erit. Itaque si qui partem realitatis permanentem, partem mutabilem volunt, incidunt in eorum opinionem, qui substantiali realitati addi aliquid ab accidentibus volunt. Si qui autem substantiam fatentur interire et nasci mutationibus (quae fuit sententia ducis Buckinghamii in Schediasmate ingenioso pro religionis veritate scripto) revera tollunt omnem substantiam mutabilem. Cum enim perpetuae sint rerum mutationes, ut nihil per minimum temporis spatium in eodem statu permaneat, sequitur nullam unquam substantiam mutabilem existere et vel minimum durare, quod enim quovis momento nascitur et perit, nec existere proprie dicendum est, nec agere, aut efficere aliquid aut pati potest cum nihil nisi aliquo tempore durante efficiatur. Sequetur ergo omnes sublatas esse de natura substantias mutabiles, qua ratione incideremus in dogmata Spinosae et Averroistarum, et quorundam veterum, qui solum Deum tanquam substantiam sive Naturam considerantes, creaturas non aliter quam ut Dei modos habent. Verum nec sic [effugiunt], quin hoc modo mutationes quas ademere substantiis creatis (quippe sublatis), in Deum transferre cogantur, atque ita nec Deus ipse durabit, sed continue interibit et nascetur. Unde sequitur tandem nihil omnino existere, nam si semel omnis res intereat, uti hinc sequitur, nihil erit quod eam reparet; nam ex nihilo fit nihil, ac nihil sua sponte nascetur. Itaque oportet aliquid in rerum mutatione persistere. Quodsi jam pars realitatis divinae manet, pars perit, redimus rursus ad illos qui realitates accidentales substantialibus addunt, et cur non id in creaturis admittemus, quod nunc in Deo dicimus, atque adeo substantias creatas relinquemus?
Veniamus jam ad eos qui putant substantias duplicem habere realitatem unam substantialem aliam accidentalem. Hi non carent ipsi quoque difficultatibus suis. Quaeri enim poterit cur illa realitas superaddita dicatur inesse substantiae tanquam subjecto, et cur non consideretur ut res per se, licet non-permanens. Quodsi inhaesio illa videtur realiter afficere realitatem substantialem, ut in connexione aliqua reali consistat, non apparet, quomodo accidentalis possit interire, quin oriatur mutatio in realitate substantiali, ergo rursus ipsa dividenda erit in partem pereuntem, et permanentem, contra hypothesin.
Quodsi autem negemus realitatem ullam in accidentibus, quasi nihil aliud sint quam relationes, iterum haeremus. Nam relatio cum resultet ex rerum statu, nunquam orietur vel interibit, nisi mutatione aliqua facta in ejus fundamento.
Nec hactenus alium video modum evitandi hos scopulos, quam si abstracta non ut res, sed ut compendia loquendi considerem, ut cum calorem nomino, non opus est ut mentionem faciam subjecti alicujus vagi; seu ut dicam aliquid esse calidum, et eatenus sum nominalis, saltem per provisionem. Dicam igitur substantiam mutari, seu diversis temporibus diversa ejus esse attributa; hoc enim dubitationem non habet, an autem mutatione aliqua realitas intereat, et oriatur; et an diversae sint realitates in substantia, quae sint fundamenta diversorum praedicatorum, quaeri necesse non est, et, si quaeratur difficile est dijudicatu. Sufficit solas substantias tanquam res poni, et de ipsis enuntiari veritates. Geometrae quoque non utuntur definitionibus Abstractorum, sed reducunt ipsa ad concreta, sic Euclides non utitur definitione rationis, quam ipse habet, sed ea in qua explicat, quae eandem, majorem, aut minorem rationem habere dicantur.