Series VI Band 4 · No. 208.

De Abstracto et Concreto

[September bis Dezember 1688 (?)]

Latin

 [September bis Dezember 1688 (?)] De Abstracto et Concreto

Ad Notionum Analysin promovendam, discrimen Concreti et Abstracti investigare operae pretium est. Sunt autem Abstracti termini inventi ad significandas concretorum terminorum rationes formales. Exempli causa justitia est ratio formalis justi, bonitas boni. Plato vocat, ipsum Bonum, ipsum Justum, cujus participatione boni et justi dicimur. Sed res ad propositiones consequentiasque earum transferenda est, ut vera horum indoles appareat. Verum est sapientem esse justum, sed falsum est Sapientiam esse justitiam, cum justitia sit effectus Sapientiae, non ejus praedicatum. Aliud est magnum esse calorem, quam magnum esse calidum; et calor duplicari potest, etsi calidum non duplicetur; ita duplicatur velocitas, etsi duplicatum non sit corpus velox. Am Rande: Duplo calidius dicitur aliquid, si effectus similaris, per quem quid agnoscitur calidum sit duplus. Is effectus est rarefactio; vel si mavis Elastrum aëris auctum, ut si duplo vel triplo majus pondus sustineat.

Sed ut vere intelligatur discrimen Concreti et Abstracti, considerandum est, fieri posse ut in concretis sint duo termini, qui tamen non sint duo Entia, v.g. sapiens et dives, nihil enim repugnat eundem esse divitem et sapientem; et tamen fieri simul posse ut abstracta eorum, nempe sapientia et divitia, sint duo Entia. Quanquam nec id semper contingat, nam idem qui est sapiens etiam est virtuosus, et ipsa etiam sapientia est virtus.

Considerandum etiam est cum dicitur sapiens, quod concretum est, duo dici: Ens in recto, et abstractum sapientis in obliquo et quidem simplici obliquitate. Itaque si A ^&.SE Ens ^&.sk B, sitque haec propositio per se manifesta, erit A concretum, B ejus abstractum.

Immediate nimirum pertinet B ad A, sapientia ad sapientem, hoc est si sapientia non est, etiam sapiens non erit, idque apparet non consequentia aliqua, sed ex ipso hujusmodi terminorum instituto. Et proinde dici potest sapientiam esse immediatam conditionem sapientis. Et sapientem habere sapientiam, propositio est per se nota, nec opus est ut ejus cognoscendae causa explicentur termini.

Praeterea Concretum et abstractum eadem omnia involvunt, et quidem eodem modo seu ordine. Et quia plus est dicere quam involvere (dicere enim est continere manifeste vel certe facili consequentia) recte asseretur utrumque etiam eadem dicere, cum enim ambo eadem eodem ordine involvant, consequens est ut quod unum manifeste continet, id contineat alterum similiter. Am Rande: Abstractum est respectu sui concreti, ingrediens obliquum inhaerens, eadem involvens eodem ordine. Abstractum philosophicum praeterea requirit ut sit prius, seu consistat in ratione immediata cur concretum dicatur de aliquo subjecto. Itaque Abstractum philosophicum est ingrediens obliquum inhaerens, subjecto, consistens in ratione immediata cur praedicatum dicatur de subjecto. Ac proinde ex subjecto et abstracto concretum immediate resultat. Abstractum ut sapientia, est res quaedam quae (cum aliis) constituit subjectum A et quae est ratio immediata quod est sapiens, scilicet ex Hypothesi Accidentium realium, aliquid praeter modos seu relationes substantiae addentium, quae hypothesis sequitur si eandem substantiam manentem mutari ponentes, aliquid reale per mutationem in ea, poni aut tolli, seu oriri et destrui concedimus: Itaque Accidens reale est Ens quod ponitur oriri et destrui eo ipso dum ponitur mutari substantia. Unde suspicari licet proprietates necessarias non esse debere nisi modos substantiae. Sed [si] omnia accidentia nihil aliud essent quam modi seu relationes, nihil unquam interiret et ex generibus relationum haberentur classes quae rationem redderent, cur quaedam abstracta de se invicem praedicentur. Non apparet quomodo mutentur relationes non mutato fundamento.

Caeterum quemadmodum sapiens est Ens habens sapientiam, ita sapientia est Ens quod habetur a sapiente. Sed hoc interest inter has duas propositiones, quae tamen sola relationis inversione differunt; quod prior est reciproca, posterior vero non item.

Explicandus etiam est distinctius ipse modus relationis inter abstractum et concretum. Et quidem dicitur abstractum inesse concreto, non vicissim. Diu autem multumque investigavi generalem notionem toỹ inesse, et quidem ea dicimus in alio esse, quae cum ipso moto moventur. Ita moto corpore, verbi gratia cista, moventur quae ei sunt inclusa, et praeterea ejus partes et termini, ac postremo etiam ejus adjuncta, nempe proprietates vel accidentia. Horum autem quae moveri possunt imagine, cogitamus etiam inesse aliquid rebus quae motum non habent, ut Deo, tempori, spatio; et omissa ac sequestrata prorsus eorum notione quae includuntur; cogitemus aliquid commune, rei partibus et terminis et proprietatibus vel accidentibus; nam in corpore aliquo inexistit pars, punctum, et figura. Et quidem hoc interest, quod sublato corpore non superest ejus figura, superest autem pars aut punctum. Videtur tamen aliquis tollendi modus posse excogitari, quo tolletur simul pars, punctum et figura. Si scilicet tollatur omnis realitas ipsius corporis. Et proinde videtur illud inesse in subjecto, cujus realitas est pars realitatis ipsius subjecti. Seu, ut loquar, more magis apto ad propositiones formandas, demonstrandasque, A est ~~in* B, si omnis res quae ad A immediate requiritur, etiam immediate requiritur ad B. Id* *autem quod immediate requiritur ad aliquid, ita ut ad ipsum nihil amplius requiratur immediate, adeoque nec mediate, dici poterit realitas.

*At vero quia omnis creaturarum realitas in Deo est, videtur hinc sequi omnes creaturas esse in Deo. Sed respondendum est, realitatem creaturarum non esse illam ipsam quae in Deo est absolutam, sed limitatam, id enim de essentia est creaturae. Et res imagine spatii et corporis illustrari potest, spatii et creaturae extensio differunt quod spatii extensio per se absoluta est, interminata, impartibilis, omnis mutationis expers; breviter quicquid in spatio reale est, est ipsa omnipraesentia Dei. At corporis extensio omnibus modis est limitata. At vero videtur tamen negari non posse realitatem ejus quod spatio attribuimus, ad corpora immediate requiri, et realitatem absolutam immediate requiri ad limitatam. Itaque videtur corrigenda definitio, ut scilicet dicamus A esse in B, rem in re* diversa, si omnia constituentia ipsius A, sint constituentia ipsius B. Sed quomodo discernentur *quae insunt, et quae involvuntur? Sic inquam: Cum definimus ea quae insunt, intelliguntur res constituentes diversae inter se; cum ea quae involvuntur, intelligimus terminos diversos, qui sunt eadem res. Constituentia autem ea intelligo quae ex instituto rem faciunt, ita scilicet, ut iis positis eo ipso res ponatur, idque tanquam principium assumatur. Constituentia constituentis sunt constituentia constituti.

Sed de abstractis an sint Entia realia multum dubitari potest? Et si Entia sunt, nec in individuo sunt completa. Nam si haec sapientia quae est in Seneca involvit relationem ad ejus divitias, eo ipso non involvit solum sapientiae formale, quod tamen nobis propositum fuit, cum abstractum hujusmodi fabricaremus. Quod si jam abscindamus considerationes accidentales, non apparet in quo consistat reale discrimen duarum diversarum sapientiarum individualium ejusdem gradus; aut duorum calorum aeque intensorum, aut duorum binariorum. An igitur dicemus eodem modo cum his Entibus Metaphysicis comparatum esse, ac cum Entibus Mathematicis, nempe Circulo a materia abstracto, aut partibus temporis, ab his quae insunt animo praecisis; ut enim explicari non potest in quo differant duo circuli aequales, a materia separati, aut duae horae, ita nec explicari potest in quo consistat discrimen duarum sapientiarum similium et aequalium aut duorum calorum ejusdem naturae et gradus. Interea commodioris ratiocinationis causa adhiberi talia possunt, uti adhibemus in Algebra radices imaginarias, et in Geometria fortasse lineas infinitas et infinite parvas. Si quis diceret eandem numero sapientiam, vel eundem numero calorem esse in uno subjecto, et in altero; ex eo refutabitur, quod Sapientia unius interire dicitur, tum Sapientia alterius adhuc subsistit.

Et vero nova se hic offert consideratio de rerum mutationibus. Eo ipso enim dum mutatur substantia dicuntur accidentia ejus interire et nasci nempe status diversi. Est igitur et hoc abstractorum proprium, quod interire possunt et nasci, quod non competit substantiae quae unum revera Ens est. Atque ideo videntur relationes esse tantum plurium. Si tamen verum esset mutationes omnes involvere realiter alicujus rei ortum atque interitum, restituenda essent abstracta, aut fatendum esset, ipsas substantias continue interire. Certe cum in Deo hactenus est aliqua variatio, quod hodie aliquid de eo praedicari potest, cras non potest. Exempli gratia quod olim Adamum et Evam creavit, quos nunc non creat, aliaque infinita, et omnis variatio denominationis etiam extrinsecae habet fundamentum in re, si hinc Entia quaedam realia inferimus, tanquam fundamenta praedicatorum omnium, sequetur hinc quaedam in Deo nasci et interire, quod est absurdum. Haec igitur omnia potius dicendum est Entia rationis esse licet in re fundamentum habentia. Mutatio autem in Deo nulla est quia Mutatio involvit passionem seu imperfectionem.

Caeterum duo possunt concipi genera abstractorum, alia priora, alia posteriora concretis. Illa vulgo nota sunt, consideranturque ut quaedam realitates in subjectis quarum participatione ipsa concreta exurgunt, ut sapientia concipitur ut qualitas quaedam realis quae constituit sapientem. Sed a me alia quaedam abstracta posteriora concretis in philosophiam introducuntur, verbi gratia tò esse sapientem, ut Horatius ait virtus *est vitium fugere*, et Graecis nihil frequentius, ita Paulus non rapinam arbitratus est tò ^%)/ison* e^%)?inai Ue^ṽ. Mihi ad meas generales calculi in Philosophiam introducendi rationes percommoda sunt haec abstracta, ut enim propositiones categoricas reduco ad simplices terminos t^ṽ est affectos, ita hypotheticas reduco ad categoricas quas ingrediuntur haec abstracta, verbi gratia, hanc propositionem hypotheticam Si Petrus est sapiens, Petrus est justus reduco ad hanc categoricam: Petrum esse sapientem est Petrum esse justum. Ita valent eaedem regulae in hypotheticis quae in categoricis. Et quidem communis modus est relationis Concretorum tam ad abstracta Scholarum quam ad abstracta mea. Ut enim sapiens habet sapientiam, justitiam, ita et habet tò esse sapientem, esse justum. Et quemadmodum Sapientia et justitia inest sapienti, ita et tò esse sapientem, tò esse justum. Sed multa tamen sunt discrimina, sic quia sapiens est justus, ideo dicere possumus: sapientem esse est justum esse. Sed non dicimus sapientiam esse justitiam. Illud dubio adhuc an debeam permittere ut quia Salomon est sapiens, qui simul est dives, dicatur quoddam sapientem esse est divitem esse (ut quidam sapiens est dives) nempe tò ^#6+sapientem esse^#6- Salomonis. Illud certum est. Salomonem esse sapientem est quendam sapientem esse divitem. Jam quoddam ^#6+Titium esse sapientem^#6- est Salomonem esse sapien tem. Ergo quoddam ^#6+Titium esse sapientem^#6-, seu quoddam sapientem esse estquendam sapientem esse divitem seu tò Titium esse divitem. Habemus ergo: quoddam ^#6+Titium esse sapientem^#6- est ^#6+Titium esse divitem^#6-, hoc est, quoddam ^#6+sapientem esse^#6- est divitem esse.

Sed abstracta philosophica seu realia praedicationes ex praedicatis transsumtas non indiscriminatim permittunt. Nec sufficit necessaria connexio, nam licet necessario sapiens sit justus, non ideo tamen sapientia dicitur esse justitia. Imo nec quaedam sapientia dicetur justitia, considerantur enim ut disparata. Scilicet quia certa quaedam praedicata constituentia his abstractis tribuuntur, quae diversas eorum classes efficiunt. Nimirum abstractum omne est fundamentum relationis vel ipsa relatio, seu est absolutum, vel respectivum. Absolutum est permanens vel successivum. Permanens est qualitas et quantitas. Qualitas est secundum quam res conceptu discerni possunt. Quantitas est~~ ~~quae in rebus etiam eandem qualitatem habentibus seu similibus discernitur experimento duorum simul sensui subjectorum. His addi forte posset Thesis seu positio, concipimus enim aliqua tanquam solo numero differentia, hae autem differunt positione, et licet ne comparatione quidem inter se discerni possint, possunt tamen discerni coexperientia cum tertio. Sed re recte considerata hoc modo Qualitas tam late sumitur, ut etiam actionem, et relationem comprehendat. Potest igitur rursus dividi in Qualitatem strictiorem, accidens successivum, et Relationem, sed sunt etiam quaedam abstracta substantialia, tale est Essentia respectu Entis, substantialitas respectu substantiae, item subsistentia, personalitas, opposita Naturae, Natura tanquam substantialitas seu essentia corporis naturalis. Existentia opposita Essentiae. Sed nisi horum accurate constituantur definitiones multis modis laboratur.

An Essentia est Ens? Ita sane si philosophi scholae consequenter loqui volunt. Ergo Essentia habebit etiam essentiam, et sic in infinitum, inutili reciprocatione. Forsan Re considerata, uti Homo, animal, etc. multa habet praedicata essentialia communia, ut docilem esse, non tamen omnia ponuntur in praedicamento substantiae; sed ea tantum quae primo insunt; ita in concretis accidentium idem videtur dici posse sic sapiens omnis est justus, sed non ideo justus est genus sapientis, sed virtute praeditus, itaque nec sapientia est justitia, sed sapientia est virtus. Eodem igitur modo dicendum erit humanitas est animalitas. Sed non videtur de his magnopere laborandum. Sufficiat nos de concretis recte ratiocinari.