Series VI Band 4 · No. 207.
Ad scientiam generalem praefatio. De insula utopica
[August bis Dezember 1688 (?)]
[August bis Dezember 1688 (?)]
Ajunt insulam jacere in Atlantico mari, habitatam beatissimis mortalium, et proxime
ad auream Paradisi terrestris vitam accedentem. Sed plerumque invisibilem esse, aut
conspectam velut per nebulam mox evanescere, interdum fugere insequentes, aut appropinquaturos
tempestatibus ac violento quodam Euripo repellere. Paucissimis datum esse
applicare ad litus, esse enim fatales periodos temporum, quibus emicet lux quaedam;
hanc qui conspiciant, et felici momento utentes, statim directo cursu vocantia fata ventosque
sequantur, ad has beatorum sedes pervenire; qui vero occasionem semel neglexerint
frustra ad eadem maria idem ostentum quaesituros redire. Porro intus optatam aëris
temperiem, et corporibus sanitatem firmam, et animis vigorem admirabilem largiri;
alimenta illic atque odoramenta omnibus medicamentis nostris superiora, quo gratiora
gustu olfactuque hoc efficaciae majoris esse, ad vires membrorum servandas, et sensuum
acumen augendum. Regnare autem fraternam inter incolas concordiam, tenerrime omnes
omnibus amari, procul illis non odia tantum, et invidiam, sed et contentum esse et dum
nemo non habeat, quo super alios omnes excellat, unumquemque naturali quodam jure
quandam in Republica habere partem potestatis. Unam immortalitatem deesse, sed nec
optari. Non morbis fati praecursoribus frangi naturam, aut violentam extractionem pati,
sed ut poma matura sponte decidunt, ita naturali laxatione vinculorum, cum incredibili
quadam voluptate spiritum jam meliora praegustantem emitti.
Den folgenden Text in Kleindruck hat Leibniz anschließend ersetzt:
naturam ex matre novercam fecimus. Neque enim dubium est, quin molli educatione et vivendi intemperantia vires fregerimus, quibus barbari pollent, et infra animalia deciderimus, quae utilia et noxia gustu discernunt. Caeterae autem infelicitates nostrae a stultissima quadam injustitia profi[ci]scuntur, qua alter alterum affligit. Nemo enim est, qui sibi applaudat, qui se aliquid esse credat, nisi habeat aliquem, quem despicere aut cui injuriam facere possit. Potentes non putant sese gustare felicitatem suam, nisi ostendant, sibi privilegium esse impune laedendi; et qui Moderatiores sunt satis habent vires monstrasse. Plerique aequalibus insultare quaerunt, quos insectos expositosque offendunt; ita enim et ingenio superiores videntur. Hae mortalium ineptissimae deliciae sunt. Inde vero conjurata omnium in omnes malitia, quod in corpus, et possessiones per leges aperte non potest in existimationem exercet. Alter per alterius ruinas sibi viam ad potestatem parat. Quaerunt plures quae pauci habere possunt, negligunt parata et de quibus nemo contendit, etsi meliora. Et eo res rediit, ut nemo nisi qui nocet, aestimetur. O miseros mortales, quibus felicibus esse per se ipsos non licet. Certum enim est ita abundare naturam opibus, ut omnibus sit satis, iis dotibus ornatam esse mentem humanam, ut omnes cum sua maxima voluptate ad communem felicitatem conferre partem possint. Quid igitur alienis malis mihi plaudo, cum meis ipse bonis frui possim, quid me quod multi me miseriores sunt occulta malitia jacto, cum potius et ostendi possit miserum esse qui inter miseros; felicem qui inter felices, et felicitatis eam esse naturam, ut quanto plures felices sunt tanto singuli sint feliciores.
Quanti jam faceremus Geographum, qui nobis hanc insulam gradibus designaret, qui
tempora aditus, notasque omnes felicis cursus describeret. Ita scilicet mortales felicitatem
extra nos quaerimus, quam domi in potestate habemus. Nos scilicet ipsi abjecimus dona
coeli, nos ex Macaria regione quotidie aufugimus, et ex natura matre novercam fecimus.
Neque enim dubium est quin variis erroribus, ac molli educatione et vivendi intempe-
rantia fregerimus vires, quibus conditor rerum hominem munivit; nosque ipsos infra
animalia dejecerimus, quae noxia et utilia gustu discernunt. Caeterae autem infelicitates
nostrae, quae magis ad animos pertinent, omnes a nobis ipsis, et a stultissima quadam
superbia proficiscuntur, qua cuique jucundum est alteri insultare posse, ita enim sibi
tanquam superior plaudit. Hae mortalium deliciae sunt pasci mutuis malis. Inde vero
conjurata omnium in omnes improbitas hostili propemodum animo, etsi civilibus verbis
tecto, quod in corpus et possessiones per leges aperte non potest, in existimationem
exercet qua eversa caetera maxima mala consequuntur; alter per alterius ruinas viam sibi
ad potestatem parat; petunt plures quae pauci habere possunt, negligunt parata et meliora
de quibus nemo contendit. Miseri esse, non curamus, dum vana persuasione gloriari
possimus alios esse multo miseriores. Quid aliud enim ambitiosi et avari moliuntur quam
ut maximis laboribus, et sanitatis, ipsius innocentiaeque jactura eo perveniant unde
multos despicere possint, frustra tamen ad quietem animi, quia semper supererunt cum
quibus certent, quorum magis molesta erit mentique obversabitur oppositio, quam superatio
aliorum praecedens afficiat. Et objecta difficultate aut natante fortuna ipsa pristina
felicitas impatientiores facit majore scilicet sensu injuriae aut obstaculi apud eos qui
successibus assuevere. Si qui vero satis emerserint aut sibi modum statuere tranquillitatis
portumque circumspicere velint tum nimio redemta honorum opumque vanitas sero
agnoscetur, et inter corporis dolores, et terrores animi dubios futuri et de rerum summa
incertos cruciabit nisi forte animus ignavia ignorantiave torquescens aut negotiorum
strepitu obturbatus sine boni malive sensu, sine agnitione sui similem bruti vitam
absolvat. Quodsi nossent mortales naturam felicitatis tum certe non bona inania quae
certa mala sunt improbis, sed Scientiam et amicitiam quaererent duo maxima intra
extraque nos ad beate vivendum instrumenta. Scientia enim rerum fontes aperit, et
potestatem nobis in naturam tribuit, et nos contra noxia quaeque munit. Amicitia autem
facit, ut mutuo adjutorio tutiores simus, et nostras cognitiones viresque communicemus,
et facilius nobis res externas subjiciamus. Utrinque autem per se purissima quaedam et
fastidii expers voluptas exurgit, quo natura charactere veras utilitates insignivit. Pro certo
habendum est (tametsi homines vulgo in alia omnia abeant), eam esse naturam verae
beatitudinis, ut ipsa communicatione augeatur, et quanto plures socii sunt felicitatis, eo
singulos esse feliciores. Cum igitur his duabus rebus, Scientia et Amicitia, potissimum
opus habeamus, amicitiae autem ipsius atque in universum societatis humanae rite ordinandae
et formandorum ad praeclara quaeque hominum praecepta propria quadam doctrina
contineantur, nihil aliud igitur opus est ad humanam Felicitatem, quam unum hoc ut
solida rerum et quod hinc sequitur officiorum scientia acquiratur. Unde clarissima Luce
verae cognitionis in intellectu accensa Voluntas magno recte faciendi calore exardescat.
Ex quibus porro nascitur exercitatio virtutum, et acquisitio instrumentorum augendae
nostrae perfectionis, et rectus usus bonorum quae nobis jam tum liberalitas divina concessit.
Sed veritatum circa quas versantur scientiae duplex differentia hoc loco consideranda
est. Sunt enim aliae aliis majoris momenti et propioris usus ad felicitatem, de quo
mox pluribus dicetur; deinde sunt aliae jam inventae, [aliae] adhuc inveniendae. Et
quidem ita sentio, excepta cognitione rerum primordialium universi, et rerum ad sanitatem
pertinentium, in quibus magnas adhuc tenebras relictas video, quae illic meditatione
«quadam» ordinata, et profunda hominis valde in se reducti dispelli possunt, hic
magna observandi, et ex observatis colligendi industria tolli debent; in caeteris plerisque
doctrinis, utiliora jam reperta haberi, sed per homines librosque ita dispersa, ut vel
ignorentur, vel non cum opus est in promtu habeantur. Et proinde magnum felicitatis
gradum jam tum in nostra potestate esse; sed tamen mira hominum negligentia vix
attingit. Quid autem miserius est quam in mediis undis sitire, et fructum laboris bonorum
suorum ignorantia amittere. Et haec tamen nunc conditio est generis humani. Fateor
magnam et late patentem hoc seculo cupiditatem discendi exursisse, qualem nulla
omnium retro temporum memoria novit; et quasi lucem quandam invitatricem ex illa raro
visibili beatorum insula emicuisse, sed si negligimus ostendentem tanta bona Deum, si
prorsus irritum transire patimur, hunc coelibus immissum mortalibus sciendi impetum,
vereor ne mox ut raro solet in summos dari fastidium succedat, et desperatione veritatis,
utilitatisque solidae, in barbariem revolvamur damnata rursus ad scholas doctrina, cujus
amor aulas invaserat, et homines elegantes potentesque accendere coeperat. Etiamsi vero
duraret curiositas ad multam posteritatem, profecto tamen praestat nos ipsos frui nostris
opibus, quam tantum venturis hominibus laborare, et rationis est non arbores tantum
plantari post nos frugiferas, sed et sementem spargi unde messis matura jam nunc
speretur. Quodsi illi quorum in potestate est homines sibi creditos ad magnas res brevi
tempore praestandas excitare, considerarent quantum recta methodo et aliquot annorum
diligentia effici posset ad vitae commoda, et inprimis ad sanitatis tuendae reparandaeque
modum cujus ignorationem ipsi potentissimi mortalium caeteraque fortunato magno suo
suorumque malo saepe sciunt; mirifice augerent et suam gloriam et seculi felicitatem.
Nec adeo magna molimina sunt. Opus esset inventarium quondam recte ordinatum condi
potissimarum notitiarum quas jam possidet humanum genus, et quibus Europa nostra a
Nigritarum aut Canibalum barbarie distinguitur, sive illae in libris contineantur sive per
homines varios pro vitae genere cujusque spargantur. Deinde Scientia Generalis perficienda
est, cujus hic tentamina dabimus, ex qua et methodus inveniendi novas veritates
tanquam corollarium consequitur; postremo augendae scientiae gratia in tanta eruditorum
curiosorumque hominum multitudine, in certa instituta commerciave coeundum est,
partiendique labor vel colligendi cognita vel detegendi nova, ne plures eadem, multi
actum agant; aliqui stipendiis animandi sunt, qui toti se studiis singulari spe successus
dare possunt voluntque. Eo delectu ante omnia habito, ne mercenarii invidi, male animati
nec nisi in speciem ne nihil agere videantur laboraturi, pro candidis et ardentibus doctrinae
et profectus publici amatoribus per artes irrepant, inventis egregiis desideratisque
plurimis praemia praeconstituenda. Omni ope et ardore ex publico succurrendum, non
sumtu tantum bibliothecis, relationibus, diariis, gazophylaciis, hortis, theriotropheis,
modulis artium, observatoriis, laboratoriis suppeditatis, sed et potissimum commodata
ubi opus inquirendi autoritate, de quibus omnibus amplior institui posset consultatio, si
qua hujusmodi spes affulgeret. His ita constitutis prudentes et periti, plus a tali decennio,
quam alias a seculo ut nunc, «temere» transmisso audebunt ad humana commoda polliceri.