Series VI Band 4 · No. 206.
Paraenesis de scientia generali
[August bis Dezember 1688 (?)]
[August bis Dezember 1688 (?)]
Idea felicitatis cujus capax est genus humanum.
De utilitate scientiarum et verae eruditionis efficacia ad humanam felicitatem.
De causis ignorantiae et errorum.
De ortu et progressu scientiarum seu de Historia literaria.
De Statu praesenti Reipublicae literariae.
Historia Inventorum.
Varia consilia de Instauratione et Augmentis Scientiarum.
Consilium Autoris in duobus consistit, primo in Scientia generali tradenda,
qua datis jam cognitionibus ad alias inde inveniendas quantum possibile est utamur; et
secundo in condendo Humanae cognitionis aerario, in quod omnia quae jam
hominibus sunt explorata et vel in libris extant, vel inter homines cujusque facultatis aut
professionis sunt sparsa,
Dari Scientiam Generalem seu Logicam quandam arcanam, cujus ope omnia ex datis inveniri et dijudicari possint intra paucos annos, ad quae alias homines usitata hactenus ratione vix post multa secula perventuri videantur.
Paraenesis ad viros pios, voluntate et viribus instructos ut conferant ad tantum bonum malintque se vivis quam extinctis humanam felicitatem augeri.
Scientia Generalis consistit in judicio et inventione, sive Analyticis et Topicis, id est in Notis veritatis et filo inveniendi. Itaque tradentur ante omnia Elementa Veritatis aeternae, nam nisi quis notas habeat agnoscendi veritatem ubi occurrerit, frustra eam quaeret.
Hic ergo dicendum erit de Natura Veritatis, et de Veritatibus absolute primis seu per naturam rerum indemonstrabilibus; et quomodo caeterae ab illis deriventur.
De Veritatibus primis quoad nos, sive de Experimentis quae in dubium revocari non possunt.
Considerationes circa scepticos.
De Veritatibus Intellectualibus et Sensibilibus, seu Rationis et Facti.
De Materia Veritatum sive conceptibus atque ideis; et quomodo conceptus esse genuinos minimeque fictitios cognoscatur.
Conceptus vel sunt obscuri vel clari, et clari confusi vel distincti et distincti plus minusque adaequati. Conceptus obscurus est cum quis ope ejus rem dignoscere non potest. Conceptus clarus est cum quis ejus ope rem ubi occurrerit agnoscere, et aliam supposititiam a genuina discernere potest: conceptus clarus at confusus est, cum quis notas quas habet aliis tradere non potest, sed cogitur eandem rem vel similem aliorum sensibus offerre, ut eam etiam agnoscere discant. Sed cum quis conceptum clarum et distinctum habet tunc habet definitionem Nominalem, quae nihil aliud est quam aggregatum notarum, quibus rem unam ab alia discernimus. Conceptus distinctus est vel adaequatus vel inadaequatus. Conceptus distinctus adaequatus est definitio realis, seu definitio talis ex qua statim patet rem de qua agitur esse possibilem, seu qui constat omnibus rei requisitis, seu natura prioribus sufficientibus. Conceptus autem inadaequatus tanto proprior est adaequato, quanto pauciora requisita desunt. Denique conceptus perfectus est, si de omnibus rei requisitis iterum conceptus adaequatus habeatur. Hinc ergo capita orientur:
De discrimine inter conceptus obscuros et claros ubi ostendendum saepe nos conceptus tantum caecos de rebus habere, per analogiam et characteres, aut aliorum ingenio fideque explicandos.
De discrimine inter conceptus confusos et distinctos ubi de explicationibus per ostensionem et per definitionem, deque iis quorum definitiones non sunt quaerendae.
De discrimine inter conceptus inadaequatos et adaequatos, sive definitionum nominalium et realium, ubi occurrendum Hobbesianae difficultati de veritate arbitraria, Cartesianae, de ideis eorum de quibus loquimur.
De discrimine inter conceptus imperfectos et perfectos, ubi occurritur difficultati Pascalii de Resolutione continuata et ostenditur ad perfectas demonstrationes Veritatum non requiri perfectos conceptus rerum. Signum conceptus imperfecti est, si plures dantur definitiones ejusdem rei quarum una per alteram non potest demonstrari, item si qua veritas de re constat per experientiam, cujus demonstrationem dare non possumus. Et quanto haec signa crebrius occurrunt, tanto major est conceptus nostri imperfectio. Omnes nostri conceptus de rebus completis sunt imperfecti.
De His quae per se concipiuntur, seu de Notionibus absolute primis.
De Alphabeto cogitationum Humanarum, seu de Notionibus secundum nos primis ex quibus aliae omnes componuntur, etsi ipsae fortasse non sint absolute primae.
De Veritatibus rationalibus, quae ex axiomatibus sive veritatibus rationalibus indemonstrabilibus, et ex definitionibus demonstrantur. Ubi de propositionibus absolutis; affirmativis, universalibus hypotheticis, negativis particularibus; de usu particularium et negativorum ad instantias, et refutanda speciem veri habentia. De discrimine veritatum quae ad theoremata et quae ad scholia pertinent. Item hic de signis, copulis, particulis; affixis, de recto et obliquo, et variis modis formandi propositiones ex Terminis.
De consequentiis simplicibus et asyllogisti[ci]s.
De conversionibus oppositionibus, de Modis, Joh. Hospinianus.
De Grammatica logica. Hic de linguis et Scholasticorum suppositalitatibus.
De consequentiis vi formae, de consequentiis vi materiae, ubi de Enthymematibus, de rectificatione Analyseos Geometrarum. Verba Conringii afferenda ipso non nominato.
De Argumentationibus quae non possunt nec debent revocari ad syllogismum.
De Argumentationibus in forma diversis a syllogismo scholastico.
De Analysi omnis argumentationis logica qua demonstrari possit ejus bonitas.
De legibus veritatis, necessitatis et [bricht ab]
De partibus Demonstrationum, ĕkuései, etc.
De justificatione sensuum et Morali vel physica certitudine.
De Gradibus probabilitatis, seu Libra rationum verisimilium.
De Sophismatum detectione, ubi sumenda in manus Colloquia, adde Stahlii diss. Ms.
De judice controversiarum humanarum seu Methodo infallibilitatis, et quomodo effici possit, ut omnes nostri errores sint tantum errores calculi, et per examina quaedam facile possint justificari.
Sapientia nihil aliud est quam scientia felicitatis sive perfectionis humanae; et hujus scientiae maxime generalis atque Architectonicae est docere quomodo possint homines ad eam perfectionem tendere, cujus natura eorum est capax. Quod non ita interpretandum est ac si unquam ad ultimum humanae perfectionis gradum perveniri possit, quoniam felicitatis potius natura est, nunquam in ulteriore ad plura aut majora bona progressu impediri. Sufficiet intelligi tanta Dei in humanum genus beneficia esse, ut beati in futurum, et laeti in praesens esse possimus, etiam in mediis maximisque calamitatibus; plerasque autem miserias, quibus affliguntur homines, ab ipsorum voluntate esse et humani generis consensu perinde ex orbe proscribi posse, ac pretio in caput constituto lupi extirpantur. Ad haec autem duo necessaria sunt primum scientia rerum quanta maxima ex his quae in potestate sunt ab hominibus quam primum obtineri potest; deinde firmissima voluntas recta ratione quoad licet utendi cognitaeque veritatis dictamina totius naturae nostrae viribus prosequendi.
Sed de Catholica rerum emendatione, quae a totius generis humani consensu pendet, nunc quidem dicendum non est, haec enim voto magis quam spei patet, nec tam doctrinae practicae, quam fabulae materiam praeberet, quam Romanisci non inelegantis nec inutilis forma conscribere fortassis operae pretium esset, saltem ut appareret magnitudo bonorum, paucis forte credibilis, quae in homines caderet, nisi ipsi sibi deesse mallent.
Sed et illa excludemus, quae Rectoribus quorundam populorum fortasse persuaderi quidem possent maximo civitatum bono; non tamen sine magna publicarum rerum conversione possent introduci. Itaque hoc loco illa tantum attingemus, quae privati homines ad suam pariter publicamque felicitatem conferre possunt; ad suam quidem ipsi per se ad publicam autem tum maxime si opibus mediocribus, et privatum modum non supergressis utcunque adjuventur.
Haec ergo tota tractatio pro Paraenesi erit ad viros pios, et boni publici zelo ardentes, et a praeclarorum consiliorum conscientia potius laetitiam, quam ab eorundem successu gloriam quaerentes, quae tamen verae virtuti deesse non solet, non magis quam successus ubi Dei causa agitur. Et his quidem ista scientiae generalis initia et specimina proponemus, ut agnoscant quantae res quam exigua opera praestari possint, tum ad perfectionem Mentis (quae maxime in Divinae pulchritudinis cognitione, ortoque hinc amore Dei super omnia consistit, quo nihil vel jucundius homini vel utilius esse potest), tum ad conservationem corporis, vitaeque sublevamentum. Si scilicet alios homines nobis amicos, alia vero naturae corpora nostrae potentiae subjecta reddere possimus, quae a liquida cognitione mentis humanae pariter et naturae corporeae fluere necesse est. Videbunt autem, si recte animum attenderint hac Methodo plus intra decennium praestari posse quam alias ut nunc quidem res vulgo geri solet, a multorum seculorum labore sit expectandum; itaque si sapient malent profecto tantam felicitatem humano generi obtingere ipsis vivis quam extinctis. Nec vereri debent, quasi Methodi hujus autor, ipsis laborem proponere, sibi gloriam vindicare velit; quod alii quidam Novarum Methodorum authores aequo jactantius fecere, qui postulare ausi sunt, ut gratia ipsis non tantum ob inventa sed et ob invenienda haberetur perinde ac si omnia tantum corollaria futura essent eorum, quae ipsi invenissent, in quo quantopere erraverint, ex ipsa Geometria mox apparebit. Quin contra persuasus est autor hujus doctrinae; eorum qui sectae capita haberi volunt vanitatem inter potissima scientiarum impedimenta censeri debere, nam sectatores plerumque in commentatores versi vix quicquam Magistri traditis adjiciunt, quod vellem de Cartesianis hodie dici non posset; alii autem hac ambitione offensi saepe etiam veris Novatorum sententiis sese opponunt inanibusque litigiis tempus consumunt. Itaque malim in philosophia fieri quod in Geometria, ubi nemo Euclidaeus aut Archimedaeus aut Apollinianus appellatur, sed theorema egregium ex eo citari solet, qui primus ipsum demonstravit, ita omnes in partem gloriae veniunt, qui de scientia sunt bene meriti. Quod in Physica quoque tanto justius est, quanto difficilius est praeclaras in ea veritates invenire, licet illa difficultas hujus Methodi ope mirifice imminuatur; non ita tamen ut tollatur plane. Neque enim scientia generalis alias speciales instar corollariorum continet, sed pro instrumento tantum haberi debet; nec magis aliis tandem praecipit quam primus Telescopii inventor Astronomorum famae nocuit, qui nova sidera in coelo invenere. Hoc ergo maxime pollicetur autor hujus methodi, si qui cum ipso consilia communicare velint, circa specialem rerum cognitionem mirifica exiguo tempore praestituros. Si qui vero non otio quidem abundent, sua tamen autoritate suis opibus juvare possint velintve, eos immortalia sibi monumenta erecturos. Quod non tantum de Philosophia, aut Mathesi Mechanicave, aut re Medica sed et de cognitione Historiarum et Antiquitatis, et vera jurisprudentia et pietate erit intelligendum.
Interea vero dum majora auxilia expectamus, ipsi torpescere non debemus. Nam ut Deum ita et principes, et rerum administros non ignavis tantum votis, sed et opere atque industria in partes vocari decet.
Et passim egregii viri in omni studiorum genere praeclara specimina edunt tametsi
illa conspiratio coordinatioque desit quae sola doctrinam in majores humani generis usus
transferre posset. Nobis autem hoc loco ipsam illam Scientiam Generalem tentare
propositum est, quae reliquis omnibus animam infundit, quae et dijudicandi inventa, et
inveniendi quaesita et ordinandi omnia modum docet; quae denique prima principia
constituit, et ad summam rerum causasque supremas aperit viam.
Itaque maximi est momenti ad Felicitatem. Nimirum paulo ante monuimus veritates alias aliis supremum hominis finem propius attingere; hoc igitur paulo distinctius exponi oportet.
Scilicet Sapientia est scientia felicitatis:
Scientiam esse cognitionem certam omnes scimus, et certitudinis criteria suo loco
trademus.
Porro Felicitas est status laetitiae durabilis.
Laetitia autem est praedominans in nobis sensus perfectionis in quo a voluptate
differt, quae et ipsa in sensu perfectionis alicujus consistit, sed nisi in universum compensatione
diversarum perceptionum praesentium facta sensus perfectionis notabiliter
praevaleat laetitiam non facit. Sed nec ipsa laetitia ad felicitatem sufficit nisi in futurum
persistat. Posset enim brevis jucunditas in magnam et longam tristitiam converti. Hinc
sequitur quaerendam esse ante omnia certam qua licet notitiam eorum quae perfectionem
nostram augere aut minuere possunt.
Perfectio autem est excellentior quidam gradus sanitatis; ut enim morbus est,
quod laedit actiones, sanitas autem in earum medio statu consistit; ita perficit nos,
quicquid proxime actiones nostras juvat potentiamque auget. Et omnis quidem voluptas
etiam corporea juvat impraesens, sed quoniam in illa confusus est sensus, et quicquid
inest boni malive experimento potius percipitur, quam intelligitur ratione, fieri potest, ut
majus inde malum accersatur in futurum, et imperfectio aliqua ingens consequatur. Nec
corporea tantum bona nocere possunt, sed et illa quae in mente consistunt, nam non
ipsam quidem per se scientiam, aut virtutem, sed tamen modum quo obtinetur noxium
aliquando esse, et homines multis officiis ineptos reddere posse constat. Igitur ad felicitatem
opus est Mentis nostrae corporisque naturam et rerum circumstantium potiores
impressiones nosci postremo perfectissimae substantiae, quam Deum vocamus cognitio
necessaria est, hujus enim in res omnes maximam potestatem esse oportet.
Haec autem varietas et multitudo cognoscendorum efficit, ut frustra speretur cognitionem
eorum quae tantum nostra sunt, ab aliis avelli, et separatim haberi posse; et licet
infinitae rerum minutiae utcunque utiles aliquo modo et certorum hominum indagationi
transcribendae, seponi possint a caeteris, omnino tamen ad sapientiam opus est Scien-
tia illa Generali quae causas rerum et harmoniam universi et principia oeconomiamque
veritatum tradit. Hujus enim ope omnia sub uno conspectu ponuntur, unde seligi
praestantiora possunt et exacta hominum inquisitione digniora ipsaque inquirendi ratio
apparet. Itaque in fontibus aperiendis non utilitatis humanae, sed rerum naturae ratio
habetur, ut in proprietatibus numerorum et figurarum quasi nihil interesset angelisne an
hominibus scriberetur sed ubi a theorematis ad problemata, a scientia ad potentiam
denique a primis generalibusque ad posteriora et magis astricta transitur maxime autem
ubi eo producta est synthesis principiorum cujusque materiae, ut in potestate sit Analysis
sive Methodus resolvendi problema ejus materiae datum, transeundum est a vero ad
bonum et illa paulatim respicienda sunt, quae magis ad felicitatem nostram conferre
possunt ut proinde scientia felicitatis ad Scientiam Generalem nobis propositam
sese habere videatur ut Geometria practica usum scientiae in vita ostendens ad Theoriam
in Elementis aut alibi demonstratam. Et licet ipsa veritatum pulchrarum cognitio voluptatem
maximam et purissimam afferat id tamen nunc non agitur, sed constituta scientia
rerum Generali apparere debet, quantum inter caetera vitae officia huic quoque voluptati
porro sit indulgendum.
Ex his intelligitur Scientiam generalem seu principem, quam tractare aggredimur, esse Theoriam sapientis, sapientiam autem esse praxin scientiae principis. Hanc credo scientiam Aristoteles vocavit th̀n zhtoyménhn; et quae ipse in Metaphysicis scripsit velut praelusiones quaedam fuisse videntur ad eam indagandam.