Series VI Band 4 · No. 200.
Definitiones: Aliquid, nihil, impossibile, possibile.
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
Aliquid, quicquid quomodocunque cogitari potest, etiamsi impossibile esset, ut
motus perpetuus, vel terminus alius verus aut falsus quivis, ut A, B, C. Item Y, si Y scilicet
sumas generalissime.
Nihil est non-Aliquid, vel Non A et Non B et Non C etc. sive generaliter Non Y.
Hinc Nihili nulla sunt attributa.
Impossibile, seu Terminus falsus est, qui contradictionem continet, seu qui talem
formam
Possibile est, quod distincte cogitari potest, seu quod resolutum cogitando (pro
terminis substituendo definitiones) non dat contradictionem. Seu possibile est non impossibile
non ^#6+Y X non X^#6- seu non ^#6+A L non L,^#6- et non ^#6+B M non M^#6- etc., nam ut per A L non L
designo aliquod impossibile, ita per Y X non X designo omnia impossibilia distributive ad
imitationem Analyseos speciosae.
Non-Non A idem valet quod A, et non-non-non A idem quod Non-A, negativum
A non B quod continet negationem, positivum non, ^#6+Y non X^#6- seu non negativum. Sed
explicatio debet fieri eo usque ut non amplius lateat non in aliqua litera.
Si C ^&.SE
Substantia est terminus completus, seu ex quo concludi possunt omnia praedicata
ejusdem subjecti cui terminus iste inest. Sit praedicatum quodcunque P, subjecti S,
demonstrabile ex ipso A, erit A terminus substantivus, sed nobis non multum initio opus
est hac disquisitione, cum regulariter usuri simus concretis, abstracta autem nobis oriantur
ex propositionibus.
Si ex propositione A existit, sequitur propositio B existit, erit A inferens, et B
illatum.
Si A sit natura prius quam B, erit A ratio ipsius B, modo revera existat.
Si A non existente B non existit, sitque A natura prius quam B, erit A conditio, B conditionatum.
Conferens est, quod est ratio conditionis seu quod rem facit faciliorem.
Impedimentum est quod facit rem difficiliorem.
Causa est conferens cum successu, si scilicet vera existentia ejus prodit cujus
conditionem aliquam posuit, et quidem secundum istum producendi modum. Fieri enim
potest ut aliquando frustra ponatur illa conditio, et res maneat imperfecta; alio autem
tempore conditio illa iterum ponatur, et aliae etiam accedant.
Etsi autem causae ejusdem rei sunt multae, maxime tamen illi res ascribitur, qui plures aut majores conditiones posuit.
Quaeritur an tale argumentum valeat, si ego hoc non fecissem, istud non evenisset, ergo ego sum causa? Ita sane aliqualis, ut hodie vox sumitur.
Agere est esse rationem mutationis, seu si B mutatur, quia A est tale, A est agens, B
patiens. Videndum an addendum: eodem tempore, vel: ratio immediata, vel aliud quiddam.
Id quod incipit existere dicitur Effectus.
Si A vult B existere, et A putat aliquem statum C, conferre ad B, erit B finis, C
medium. Seu Medium est conferens ad id quod volumus.
Materia est cujus mutatione fit aliquid immediate, seu resultat, si mutatione
ipsius manentis est materia immanens, alioqui materia est extraria ut lignum flammae.
Forma est aggregatum attributorum rei, caeteris priorum, et ad alia ejus praedicata
deducenda sufficientium.
Permittere, est posse impedire, et non impedire, scientem.
Instrumentum est agens secundum directionem alterius agentis, seu ita ut actio
instrumenti certo modo secundum actionem voluntariam principalis se accommodet.
Atque ita agens agit in instrumentum agendo in objectum.
Conservare est impedire destructionem seu efficere non-destructionem, seu efficere
durationem.
Exemplum est casus probans;
occasio est facilitas oblata, vel status rerum (conjunctura), in quo facilis est aliqua
actio.
Meritum est actio pro qua agenti praemium debetur.
Fortuitum est factum quod rationi agentis non est tribuendum.
Dependens est cujus status perfectionis causa est in alio.
Simplex est, quod non habet (: multas :) partes.
Pertinet ad aliquid quod ad ejus commodum est destinatum.
Periculum mali facilitas.