Definitiones: Aliquid, nihil, possibile, positivum
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
Facsimile: Teilband A (pp. 509–1002)
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
Aliquid est quicquid cogitari potest, ut A, vel B vel C, vel alius terminus quicunque. Generalissima haec notio est, complectiturque etiam impossibilia ea quae confuse tantum cogitari possunt, distincte autem explicari nequeunt. Ut triangulum quadrilaterum, corpus indivisibile.
Nihil est a quo removetur quicquid cogitari potest, ut non A, neque B, neque C neque D, neque etc.
Atque hoc est quod vulgo ajunt Nihili nulla esse attributa.
Possibile est quicquid distincte cogitari potest, seu cujus notio non involvit contradictionem. Hoc est si sit A ∞ B, C, etc. et sit B ∞ D, E, etc. et C ∞ F, G, etc. et ita porro, nec unquam prodeat L non L, erit A Ens vel possibile.
Positivum est quod sine negatione distincte cogitari potest. Hoc est si sit A ∞ B, C, etc. et ita porro, ut paulo ante, nec unquam prodeat terminus negativus ut non L, nisi is sit negativus negativi, erit A positivum.