Series VI Band 4 · No. 198.
Definitiones: Aliquid, nihil, opposita, possibile
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
[August 1688 bis Januar 1689 (?)]
Aliquid est quod cogitari potest.
Nihil est quod nominari potest, cogitari non potest ut Blitiri.
Opposita sunt quorum unum alterius contradictorium est.
Possibile est quicquid potest intelligi.
Impossibile est quod intelligi non potest, sive quod contradictionem involvit, ut
Triangulum quadrilaterum.
Necessarium est cujus oppositum impossibile est.
Contingens est cujus oppositum possibile est.
Primitivum est quod per se intelligitur.
Derivativum est quod resolutione in alia intelligi debet; ut ignis resolvitur in
lucidum et calidum.
Prius natura est quod minus derivativum est[,] itaque quod alterius conceptum
ingreditur id ipso prius natura est.