Series VI Band 4 · No. 201.
De termino, praedicato, relatione
[August 1688 bis Oktober 1690 (?)]
[August 1688 bis Oktober 1690 (?)]
Terminus omnis propositionem ingreditur in recto vel in obliquo. Qui in recto est primarius, et aliis suppressis sensum facit; qui in obliquo ingreditur est dependens. Terminus qui in recto ingreditur est subjectum vel praedicatum vel certe horum pars primaria.
Etsi duo termini propositionem non in recto sed obliquo ingrediantur, tamen fieri potest ut in recto id est homogenee praedicentur de se invicem, hoc est, ut uno existente recto etiam alter sit in recto; v.g. si dicatur: Ego novi hominem doctum, homo et doctus se afficiunt in recto.
Praedicatur terminus de termino, vel homogenee seu in recto, vel heterogenee seu in obliquo. Praedicatum in recto est vel latius vel aequale vel angustius. Vel si mavis est universale vel particulare; et universale vel latius vel aequale. Rursus est vel proprium vel commune, et proprium vel angustius vel aequale. Coincidunt inter se: universale aequale et proprium aequale, sed non omne commune est universale; sic beatum esse commune est homini cum angelis, sed neutri universale, neque enim omnes homines aut omnes angeli sunt beati; neque omne proprium est particulare; nam risus est homini proprius et omni homini competit. Datur igitur proprium universale ut risus, omne proprium universale est aequale. Non datur proprium latius, nec universale angustius.
Praedicatum est vel substantivum vel adjectivum. Praedicatum substantivum latius
est genus; praedicatum substantivum angustius est species vel individuum; praedicatum
substantivum aequale est synonymum. Inter praedicatum substantivum et adjectivum
videtur hoc interesse, quod qui dicit Petrus est homo, dicit Petrus est substantia rationalis,
qui vero dicit Petrus est rationalis non meminit substantiae, etsi eadem insit. Itaque
nullum ego usum magnopere substantivorum concretorum prae adjectivis video. Illud
tamen videtur quodammodo subesse: substantia rationalis, mortalis, et substantia risiva,
differre videntur a termino, homo, quod terminus homo formaliciter et immediate dicere
intelligitur omnia quae de omni eo, de quo homo praedicatur vere praedicari possunt;
Porro praedicatum est vel simplex vel compositum. Et compositum vel in recto vel in obliquo. In recto componi potest copulative vel disjunctive. Ex. g. copulative, Omne quadratum est rectangulum aequilaterum, seu rectangulum et aequilaterum. Disjunctive, ut Omnis Sectio Conica est Parabola, Hyperbola vel Ellipsis. Praedicatum in recto imperfectum est, cum aliquid (in obliquo) adjici debet ad sensum supplendum, v.g. Deus produxit seu fuit [producens]. Expectatur quid produxerit, v.g. coelum et terram.
Quod nondum praestitum a quoquam memini est investigatio obliquitatum. Et discernitur per casus et praepositiones, daturque adeo obliquitas obliquitatis.
Videntur plerunque substantiva regere genitivum, sermo hominis, non dicimus sermo homini, sed sermo factus homini.
Relationes sunt vel comparationis vel connexionis. Relatio comparationis
ex eo nascitur inter A et B, quod A reperitur in aliqua propositione, et B in alia propositione,
Relatio connexionis ex eo quod tam A et B sunt in una eademque propositione
(quae in relationem comparationis resolvi non potest). Nam alioqui etiam relatio
comparationis foret relatio connexionis, nam formari potest una propositio comprehendens
A et B, nempe A est similis B. Sed ea resolvitur tandem in duas quarum una
singulatim agit de B, altera sigillatim de A, verb. gr. A est ruber et B est ruber, et ideo A
est similis (quoad hoc) ipsi B. Per A autem et B, intelliguntur res seu individua non
termini. Sed quid de his dicemus: A existit hodie, et B etiam existit hodie, seu A et B
existunt simul? An erit haec relatio comparationis, an connexionis. Idem est de coexistentia
in eodem loco.
Videntur relationes inter duas res vel esse solum rationales vel reales, seu esse Essentiae vel Existentiae. Reales sunt vel Positionis (temporis nempe et situs), vel Influxus; cum per unum Mutatio aliqua fit vel impeditur in aliquo. Ut cum dico Homo est mortalis, et animal est mortale, est relatio rationis, et haec dat quod vulgo vocant denominationem extrinsecam, quod et dici potest de Relatione positionis. Itaque si dicam Petrus distat a me 100 leucis est denominatio extrinseca, et si ego movear quiescente Petro, mutatur quidem distantia Petri a me, sed sine mutatione Petri, nisi quae fit in virtute connexionis rerum universalis. Sed relatio influxus denominationes intrinsecas parit, quanquam in praeteritis etiam extrinsecis serviat. Sic si pater mihi oriatur verum quidem est relationem inter me et patrem esse influxus; sed nunc cum cesset influxus, amissio patris denominatio (per se) extrinseca est.
Relationes fundantur in Essentia vel Existentia. Quae in Existentia sunt Positionis vel Influxus. Rursus [bricht ab]