Series VI Band 4 · No. 18.
De propositionibus probabilibus in physicis adhibendis
[1678 bis 1680 (?)]
[1678 bis 1680 (?)]
in praxi specialiori quaedam propositiones rationibus probabilibus nixae et quasi praesumtivae, ut mulum participaturum esse de equi et asini qualitatibus, majoris animalis majorem fore foetum, quod tamen saepe falsum, corpora volatilia reddi, si volatilia saepe ab ipsis sublimentur: si ea quae per vim a se invicem separata sunt reconjungantur ipsa sese rursus attractura cum aliquo nisu; quae pugnent cum uno tertio, non esse pugnatura inter se. Ipsae propositiones probabiles serviunt saltem ad inveniendum et occasionem dant tentandis experimentis secundum has propositiones conjecturales, ut appareat qua- Βtenus succedant. Cavendae tamen ineptae quaedam et divinatoriae, quae in astrologicis aut similibus analogiis longe remotis sunt fundatae, quibus homines chimaericoteri utuntur. Simili fere arte etiam in Arithmeticis utimur ad theoremata observatione sive inductione invenienda, quae postea comprobantur inquaerendo in rationes solidas et necessarias.