Series VI Band 4 · No. 185.

Grammatica

[Ende 1687 bis Ende 1688 (?)]

Latin

 [Ende 1687 bis Ende 1688 (?)] Grammatica

Videtur pluralis inutilis in Lingua rationali.

Persona accidit etiam nominibus ex sententia Vossii. Nam Titius significat vel ego Titius vel ille Titius. Vocativi semper personae secundae.

Variae declinationes inutiles.

Comparatio etiam pronominis, ut: ipsissimus. Posset et verbis tribui, ut summe currere, currissimare; si jocari libet.

Verbum nota rei sub tempore. Revera: verbum est quod involvit affirmationem aut negationem. Omnia verba activa vel passiva, quae involvunt mutationem, at quae statum significant neutra. Ad activa vel passiva videntur et referri posse, quae negant actionem vel passionem, ut abstineo.

Gerundium, studio adeundi patrem, id est toỹ: adire patrem. Virgil: pacem Trojano a rege petendum. Patet petendum esse neutrum quasi substantivum, alioqui diceretur petendam. Est ergo participium sua natura adjectivum, sed neutre sumtum. Pacem petendum est, id est pacem petere conveniens vel necessarium est.

Supina in eo similia: spectatum ludos, id est ad tò spectare ludos.

Tempora in verbis accurate explicanda. Casus in nominibus.

Facio praesens. Faciebam, cum hoc faciebam, Titius venit. Cum hoc facerem Titius veniebat, cum hoc feceram Titius venit. Cum hoc fecissem Titius veniebat. Feceram activo respondet factum erat passivum.

Feci. Facio. Faciam. Praeteritum imperfectum est proprie praesens in tempore aliquo praeterito, faciebam, id est tunc dicere potui: facio. Res omnis reducatur ad Nomina sic: loquens, locutus, locuturus: loquens sum, locutus sum, locuturus sum. Loquens sim, locutus sim, locuturus sim: pro loquor, dixi, loquar. Dicam, faxim, fecero; faxim, id est péprajaw sim, fecero id est facturus sim. Loquebar, id est loquens fui; loquerer, id est locutus fuerim. Feceram, péprajaw eram seu imperfectum in praeterito vel saltem praeteritum in praeterito: locutus fui, fecissem, id est péprajaw essem vel fuerim, saltem. Eodem modo in futuro rursus praesens praeteritum et futurum intelligi potest. Imo et imperfectum aliaque multa comminisci licet, ut peculiare tempus pro locuturus fui seu dicturiebam. Fui et eram nonnihil exactius distinguenda fui Romae, et eram Romae cum hoc fieret. Quantum differunt locutus sum, et locutus fui, tantum differunt: locutum esse et locutum fore. Nota in principio creavit Deus, etc. germanice im anfang schuf.

Pater et Chremes reversi, pater et Chremes reversus, utrumque recte Vossius lib. de construct. c. 3. Differentia apud Gallos inter haec duo: il a fait cela, et, il fit cela.