Series VI Band 4 · No. 186.

De lingua philosophica

[Ende 1687 bis Ende 1688 (?)]

Latin

 [Ende 1687 bis Ende 1688 (?)]

Vocabula sunt Voces aut particulae. Voces constituunt materiam, particulae formam orationis. Hinc voces per omnem rerum varietatem ducuntur, infinita sunt nomina, infinita verba, infinita adverbia, imo tot quot notiones. Ita habemus nomen risus, verbum rideo, adverbium ridicule; sed neque pronomen neque praepositionem neque conjunctionem habemus quam risus notio ingrediatur; itaque nomen, verbum, adverbium appello voces, at praepositionem, conjunctionem et pronomen (imo et verba auxiliaria) particulas. Voces ad specialia descendunt; particulae sunt generales. Voces pertinent ad Dictionarium, particulae ad Grammaticam. Ad particulas refero affixas, postfixas seu terminationes, omnesque adeo flexiones aut variationes vocis. Ubi tamen notandum esse quaedam adverbia generalia quae debent referri inter particulas, ut quomodo, tanquam, nunc, ibi. Interjectiones malim referre ad voces quam ad particulas, possunt enim esse infinitae, et significant integras sententias, ut euge id est bene fecisti, ah id est dolet mihi. Et quemadmodum characteres inventi sunt a tachygraphis qu[i] significant integras voces, imo sententias, ita nihil impedit innumeras excogitari interjectiones. Sic apud Pisanum in Lycurgo illud Adiobanno interjectio est. Quia tamen paucae vulgo sunt interjectiones, hinc in Grammatica enumerari, et ad particulas referri solent.

Copula Est est particula necessaria in oratione, ubi abest verbum, sed si verbum adsit abesse potest, quoniam in eo latet. Nam amo significat sum amans. Verbum ergo est nomen quod copulam includit. Adverbia sunt ad verba ut adjectiva sunt ad substantiva, ita: Amicus sincerus, amare sincere.

Copula semper includit tempus aliquod, ut facit etiam omnis propositio seu enuntiatio, hinc est cur verba Grammatici esse dicant voces tempus connotantes; causa autem cur omnis enuntiatio connotet tempus haec est, quod eadem enuntiatio potest esse vera et falsa diverso tempore, reliquis omnibus manentibus; equidem constat esse aliquas necessarias propositiones, sed has dijudicare non solent Grammatici, utile tamen videtur excogitare tempus quoddam Aoristum, quod adhibeatur in perpetuis propositionibus, ut quia Triangulum semper est Trilaterum, utile erit adhiberi tempus quod significet perpetuitatem, seu Triangulum et fuisse et esse et futurum esse trilaterum, vel potius etsi nullum nunc existeret Triangulum, attamen si quando existet aut extitit trilaterum fore vel fuisse. Fortasse proderit in enuntiationibus, copulis et verbis, loci quoque rationem aliquam habere ad imitationem temporis.

Pronomen est vocabulum vicarium, quod alterius praecedentis aut sequentis loco adhibetur, quin etsi id non sequatur nec praecedat, si tamen sequi aut praecedere debeat, sufficit ad usum pronominis. Idem est si loco ipsius vocabuli enuntiatio praecedat vel sequatur, vel etiam comitetur rei ipsius demonstratio. Ut si dicam: hic fecit, ostendendo hominem. Cum rogo quis fecerit; pronomen quis vicarium est nominis secuturi, nempe in responsione. Ut dantur pronomina, ita et proverbia vel proadverbia, ut sic, aliter; quae proverbia sunt communiter particulae adverbiales; et manifestum est: sic, aliter eodem modo referri ad verbum cum suo adverbio seu adjectivo verbali, ut idem, alter referuntur ad Nomen aliquod substantivum cum suo forte adjectivo. Am Fuß der Seite: sic idem quod hoc modo Ut ergo pronomina sunt particulae nominales, seu nomina quae inter particulas referri debent, quia generalem habent usum, ita similiter dantur particulae adverbiales. Itaque pronomen possit breviter definiri particula quae est nomen.

Particulae differunt a vocibus, ut in algebra signa a quantitatibus sive a numeris, possunt tamen quaedam signa simul esse numeri, ut + significat +1, et  ^&.v9 ─a    ^&.v- ^&!mo*+a*  ^&.v. significat +a per  ^&.v9 ─1   ^&.v- ^&!mo*+1*  ^&.v. multiplicatum. Sunt tamen et signa quae non sunt quantitates, talia sunt signa connexionum, ut vincula, item signa aequalitatis.

Quoniam porro ad eandem Enuntiationem plura concurrunt nomina diversis modis in recto scilicet vel in obliquo, et quae in obliquo rursus varie, hoc significant casus et interdum additae casibus praepositiones. Sane in lingua philosophica adhibitis praepo sitionibus non est opus casibus, et adhibitis casibus careri potest praepositionibus. Vel potius meo more characteres designandi coincidunt ambo, et praepositio voci annexa per modum affixae facit casum. Videmus sane Gallos, aliosque populos qui linguam habent ex latina corruptam genitivum latinorum exprimere per nominativum cum praepositione, ita: Gladius Evandri, l'épée d'Evandre. Germani utuntur affixa. Evanders Schwerd. Tot deberent esse casus quot sunt praepositiones pure formales; seu quae a specialibus abstrahunt, et pro modis [particularum] haberi deberent. Sed cum id parum observarint populi, hinc mirum non est constructiones redditas tam implicatas.

Rursus cum ad eundem sermonem concurrant plures Enuntiationes, et saepe diversis modis, hinc ortae sunt conjunctiones. Quae etiam locum habent, si plures periodi seu aggregata enuntiationum, inter se connectantur. Est autem periodus quod sententiam absolvit, et per se stare possit. Etsi forte aliarum enuntiationum causa adhibeatur.

Articuli nihil aliud sunt quam pronomina, et mea sententia nullum habent usum, nisi quem pronomina habent.

Ut praepositiones regunt casus nominum, ita conjunctiones regunt modos verborum. Ita ut facias dicitur in conjunctivo. Difficultas est an tot esse debeant modi verborum quot sunt conjunctiones nude formales, quemadmodum tot voluimus esse casus nominum quot sunt praepositiones nude formales. Videtur eodem modo non opus esse conjunctione regente cum adhibetur modus, et contra non opus esse modo cum adhibetur conjunctio regens, prorsus ut de praepositione et casu diximus; sed adhibuere opinor homines majoris efficaciae causa, ut idem bis dicerent atque inculcarent. Conjunctiones quae periodos periodis connectunt sunt non-regentes. Modi afficiunt copulam verbi, seu modum affirmandi, ut cum dico ut facias, verbum facias, non affirmat te facere, sed si faceres te rem mihi gratam facturum esse.

Tempus et locus possunt ingredi non tantum verba, sed et nomina, ut in participiis videmus, quae nihil aliud quam nomina sunt a verbis derivata, abjiciendo copulam et retinendo tempus, quin et adverbia possent tempus habere, ut si fingerem adverbium ridiculure, id est id quod non statim ridiculum est, sed aliquando fiet ridiculum, quale erat insigne sartorum, quod pictor facetus splendidum et elegans fecerat, sed coloribus aquosis, qui ubi evanuere, apparuere oleosi, in quibus capra, quam illi in contumeliam sui accipere in Germania solent, posses dicere hunc hominem pinxisse rem ridiculuram, vel ridiculam futuram seu pinxisse ridiculure, id est ridicule quoad tempus futurum.

Possunt esse signa quaedam seu particulae significantes usum vocis tropicum, talis est apud latinos quasi. Ut cum dicitur Herodes est vulpes; posset dici, Herodem quasi vulpem quandam subdolam magos circumvenire tentasse. Ita possunt quoque signa esse denotantia integrae periodi schema. Et haec utilia videntur cum in rigore falsa esset propositio, vel inepta, sed adjecta cautela et velut excusatione redditur tolerabilis, hoc autem fieri potest, elegantiae copiaeque causa, quae oratoribus et poetis permittenda est, praesertim cum pia interdum fraus sit vulgus sermone decipere utilitatis suae causa.

Possunt Nomina, verba et adverbia esse activa, passiva, communia, neutra.

Discrimen adjectivi et substantivi in lingua rationali non est magni momenti. Cum substantiva cogitamus, concipimus res ad instar personarum seu individuorum, cum adjectiva, consideramus horum individuorum attributa, ut cum dicimus mors, personam aliquam nobis pingere videmur, mors venit, mors tarda est, pallida mors aequo pulsat pede pauperum Tabernas regumque turres. Videtur substantivum esse adjectivum cum voce generali Res seu Ens, combinatum, est enim Res substantivum primitivum, reliqua sunt adjectivis orta, ut Aurum, id est Res flava, gravis, ductilis. Nam etsi dicas: Aurum esse corpus flavum grave etc. tamen corpus rursus est substantivum, seu significat rem extensam. Ita mors est res qua animal cessat vivere.

Si ex Nomine substantivo fiat verbum, ex adjectivo fit adverbium, ut homo bonus, sum homo bonus; vel sum homo bene, et pro verbo bivocabulari sum homo, hominem ago uno vocabulo cum Graecis dici potest, ănurvpízv. Itaque sum homo bonus, ănurvpízv kalṽw*. Interea tamen et adjectiva transeunt in verba, ut vivus sum seu vitam ago, dat:* *vivo. Am Rande: vitulum agere Latini enunciant vitulare vel vitulari, ita et hinnire hinnulum agere, eine hindin hinnula, hoc obiter hindin de cerva, equa

*Uti innumera fieri possunt substantiva combinatione nominum adjectivorum cum substantivis, et sunt quaedam combinationes generales seu formae nominum, ut nominum gradus seu comparativa, sexus seu genera, pluralia item; diminutiva, augmentativa, ita possunt verborum quoque formae multiplices fieri, ut augmentativa, frequentativa, inchoativa, et ita porro. Quorum maximam inprimis copiam habet lingua Georgiana: neque enim pro modis habendi sunt, non magis quam gradus, generaque pro casibus.

Omnia in oratione resolvi possunt in Nomen substantivum Ens seu Res, copulam seu* *verbum substantivum est, nomina adjectiva, et particulas formales.

Abstracta saepe mentis nostrae figmenta sunt ut Homo est substantivum concretum, *hujus adjectivum concretum est humanus, ănurv́pinow, idem enim homo quod *Ens humanum.* Sed ex hoc adjectivo concreto rursus fieri potest substantivum abstractivum* humanitas, ita ut humanus sit idem quod habens humanitatem. Sed pari jure in fingendo *procedere licet, nam si humanitas est res aliqua, utique intelligi potest essentiam ejus ab ipsa re esse distinctam, et habebimus si ita fingere placet quandam humanitalitatem; et* *hoc ibit in infinitum. Unde scholasticorum tricae circa abstracta. Humanitas erit *Ens humanitaticum*, seu habens humanitalitatem. Nugae. Certe si omne Ens habet Essentiam,* *et Essentia est Ens, dabitur Essentia Essentiae in infinitum; nullo fructu atque effectu. Wilkinsius a calore, qui ipse est abstractum facit aliud abstractum caloritatem.

*Circa tempora multae possunt esse varietates, erit enim tempus absolute praesens, praeteritum et futurum, erit rursus ratione praeteriti praesens, praeteritum et futurum, ut si narrem quid mihi olim accidere, et dicam me tunc voluisse aliquo proficisci, dicam *me fuisse profecturum.* Notandum hic Eram, dicebam, male appellari praeteritum imperfectum,* cum potius, fui, dixi sunt imperfecta. Quod ex usu judicari potest. Ut si narrem rem *longinquam et quae nihil amplius connexionis habet cum praesentibus negotiis, dicam: Studebam aliquando Lipsiae, et multis dicebam mihi philosophiam vulgarem displicere,* *sed cum loquor de re magis recente, et quae nunc quoque aliquem effectum habere debet, utar voce: dixi. Sic qui finit orationem, profecto non dicet: dicebam, crederent eum loqui* de oratione olim habita, sed potius dixi. Hoc discrimen et Galli observant inter je parlay, et j'ay parlé. Habeo dictum de re propinqua, quasi scilicet dictum illud adhuc in marsupio *haberem, nec evolasset. Itaque si pro aliquo intercessi apud principem, venienti dicam; intercessi pro te, j'ay intercedé, ich habe vor dem Herrn geredt. At de veteri intercessione* dicerem, intercedebam aliquando, j'interceday; ich bate vor. Est tamen Latinis non ita accurata horum observatio ut in principio creavit Deus coelum et terram, melius: creabat. Et ita Lutherus, im anfang schuf Gott Himmel und Erde, Ulenbergius vero non bene, im anfang hat Gott Himmel und Erde geschaffen. Habent tamen ista suas quasdam *varietates atque deflexus; ut aliquando dicemus, certo vocis tono observato: *im anfang hat* Gott Himmel und Erde erschaffen, sed forte sequetur: nun aber unterhalt er sie, ita ut* *ista creatio non historiae instar consideretur, sed instar facti ad negotium praesens pertinentis.

Tempora nominum, ut enim dicitur amatio, actus ejus qui amat, ita esset amavitio* *vel amaturitio ejus qui amavit vel amaturus est.

*Ut infinitus habet apud Latinos praeteritum ita deberet et habere imperfectum.

Radix Hebraeis est verbum, sed malim eam esse nomen, ut Vita. Non est autem idem* quod vivere, dici solet vita vivitur non vita vivit, quasi vita esset vivendi effectus. Sed *forte tamen sumi potest abstractius pro ea notione radicali quae est in his omnibus. Et ita eodem modo se habebit vita ad vivere et vivi, aut potius nullum erit passivum vivi nisi per* tropum. A vita, radice fit adjectivum concretum vivus seu vita praeditus, et ab hoc substantivum concretum vitor (fictitium, hoc est zvhtv́r) seu res viva, uti dicimus lavator seu res lavans: Et quia dicere possum vivus sum, hinc fiet vivo et a vivo vivens, seu qui vivit, victus (si ita fingere licet), qui vixit; victurus, qui vivet. Hinc porro vitatio seu vegetatio, seu potius vivificatio; id est vitae productio, vivificare vivum facere; vivificari vivum reddi. Distingui deberet vivificatio activa a passiva, tò vivificare, et tò vivificari. Aptum ad vivificandum, vivificamentum, videndum quomodo debent distingui vivificamentum et vivificativum. An forte differunt ut substantivum et adjectivum, ita ut vivificamentum sit Ens vivificativum. Quaedam habentur pro radicibus quae non sunt, ut rex non est radix nam est contractum ex regens seu Ens regens et regens a rego, et rego a riga radice; est autem riga linea recta vel saltem linea bene ducta; uti vivificator est Ens vivificans ita vivificatarius erit Ens vivificatum, ut vivificamentum vel vivificamen est Ens vivificativum, ita vivificaille gallicum ad imitationem vocis mangeaille confictum erit Ens vivificabile, posset forte dicere vivificatarium. Vitosus, vita plenus. Vitalis possessivum ad vitam pertinens, ut regius ad regem pertinens. Sunt et notantia similitudinem, ita Angelicus, angelo similis, sic et posses dicere vitalem vitae similem, mors vitalis. Ita et notantia materiam, ita si quid fingeretur ex vitis factum, ut ferreus ex ferro ita viteus ex vitis paratum. Ut a calore calidus, ita videtur a vita esse *vitalis potius quam vivus.

*Voces sunt concretae vel abstractae. Utraque sunt nomina substantiva adjectiva, verba, adverbia; eaque neutra, activa, passiva. *Calor, calefactio activa, calefactio passiva. Calidum, calefaciens, calefactum. Calide, calefacienter, calefacte.*

*In pronominibus habemus quandam intensionem, ut *ego, egomet; tu, tute; ille, illemet* seu ille ipse, ipsemet. Am Rande: ullus est intensivum, ab aliquis. Si ~~ullus hoc facit, id est si ~~aliquis unquam hoc facit, punietur. Egomet idem est quod ego ipse. Tumet vel tute idem quod* tu ipse, et illemet, vel ipsemet, idem quod ille ipse ita et hic ipse. Ego idem quod loquens, quando scilicet sermo est de praesenti locutione; tu id est ille, quem loquens vult audire. Hic est ille qui nunc designatur vel demonstratur. Idem est, ille qui proxime ante in alia *quaestione, erat designatus vel demonstratus. Quis? ille quem ignoro et scire cupio. *Quis hoc fecit?* significat: volo scire notas ipsius A, seu subjecti in propositione: A hoc fecit.

*Quicunque est idem quod omnis qui, ut quicunque hoc fecit, id est *omnis qui hoc fecit. Quidam* seu aliquis hunc habet sensum: si verum est A hoc fecit, verum etiam erit* *aliquis hoc fecit; ita ut aliquis sit A vel B etc. Ille qui hoc fecit, hunc habet sensum, *si A hoc fecit, ille qui hoc fecit est A.*

*Unusquisque et quisquis ita differunt: Quisquis est civis debet adesse et *unus quisque civis debet adesse*, itaque unusquisque idem est quod omnis, uti quisquis idem est* quod omnis qui, ita omnis idem quod quisquis est. Unde quisquis est civis debet adesse *idem est dicere quod: quisquis est qui  est civis debet adesse9018* omnis qui    *9020 quisquis    Quemadmodum idem est ille qui est civis, et ille qui est ille qui est civis in quo Ravius* *mysterium quaerebat, nam loco hujus omnis homo est animal amabat dicere *quicunque est ille qui est homo, is est ille qui est animal*. Et scholastici quoque discrimen faciunt* inter haec duo, esse hominem, et esse illum qui est homo. Nam in Trinitate differunt haec duo esse Deum patrem, et esse illum qui est Deus pater. Nam Deus filius non est Deus *pater, et tamen est ille ipse qui est Deus pater, nempe unus Deus altissimus. Sed cum hoc sit praeter ordinem naturae, in communi sermone rationem ejus habere non oportet.

Omni pronomini quasi substantivo respondet adjectivum, adverbium loci, temporis, modi: ita pronomini hic respondet hujus (ut ego habet meus), hic, nunc, hoc modo seu sic.* Et ita pronomini tu quoque ut respondet adjectivum tuus, ita deberet respondere tuic, id *est in tuo loco, tuunc id est in tuo tempore, tuiter id est tuo modo. Omnis, *omnigenus, ubique, semper, omnimodo*.

*Interjectiones vulgo sunt residuum illius loquendi rationis quam solam habent bestiae, seu est modus loquendi bestialis, unde significant affectum aliquem etiam in bestias cadentem. Possunt tamen latius extendi, et ad interjectionum bestialium imitationem fingi interjectiones humanae, quae aliquid designare possunt quod in bestias non cadit; sunt interjectiones quaedam quae consistunt in tono Musico, ut nu attentionem* *quandam, et simul expectationem exitus, et nonnihil minarum designat. Potest id fieri etiam sine ulla litera clauso ore simplici tono. Huc referri possunt etiam gestus nutusque, velut interjectiones mutae. Suspiria etiam sunt interjectiones quaedam; designantes considerationem miseriae nostrae; unde etiam suspiria ducimus aliquando in mediis gaudis, quasi subrepente tacite cogitatione, quod gaudia haec non sint futura diuturna sed mox finienda. Et quo major erit voluptas, eo major erit ratio suspirandi.

Interjectiones usitatae aut exprimunt nostra judicia nostrosque affectus, aut tendunt ad aliena, scilicet auditorum. Ita habemus interjectiones admirationis et contemtus, approbationis, rejectionis, suspensionis animi, quibus respondent adverbia affirmandi negandi dubitandi. Habemus et interjectiones gaudii, tristitiae; amoris, odii; metus, spei; cupiditatis, aversionis aliorumque adeo affectuum. Videntur omnes affectus esse judicia quaedam. Habemus interjectiones quibus aliorum attentionem excitamus; silentium imponimus ut st (unde patet interdum ad actus externos non tantum ad affectus aliorum tendere* interjectiones). Interjectio Vae, est Minantis simul et compatientis. Minantis nomine Dei, *compatientis nomine suo.

Circa praepositiones observandum videtur omnes in nostris linguis usitatis originarie significare respectum ad situm, et inde transferri tropo quodam ad notiones quasdam metaphysicas minus imaginationi subjectas. Quod mirum non est, quia homines etiam ea quae imaginari non possunt per res imaginationi subjectas explicare conantur. Ita illud dicitur esse abs te, a te, de te, quod est vel fuit pars tua vel rerum tuarum, et inde ad alia* *venit. A te hoc factum est, id est est factum tuum. De te hoc agit, id est *hoc est elogium tuum, descriptio tua. Et hoc de meo. A domino est istud.* Uti aquam a fonte petimus, et *de lumine lumen accendimus*, differunt tamen a te et de te, licet alioqui confundantur. Ita* dicimus lumen de lumine, et lumen a lumine. Et quoties a adhibemus, videtur id quod regitur se habere magis active, cum vero de tunc se habet magis materialiter, ut cum lumen a lumine sumo est repraesentatio hominis a lumine quasi implorantis ut sibi aliquid de suo concedat; cum de lumine lumen peto, est repraesentatio luminis sese habentis passive, cujus pars aliqua adimitur. Itaque non dicimus scribere a jure, sed de jure. Itaque a repraesentabitur per radium ex aliquo exeuntem vel effluvium aliquod, at de repraesentabitur *per aliquid avulsum impetu non ipsius a quo disceditur, sed ejus quod discedere conatur, aut alterius quod ipsum avellit. Dicimus tamen venio ab urbe cogitando* quasi urbs me emiserit. Addi et hoc videtur posse, ab urbe esse cum aliquid venit ab urbe ita tamen ut ab ea nihil decerpatur, videtur et cum quid de Italia, de urbe venire dicitur, *significari id adhuc in se continere aliquid quod urbem quod [Italiam] sapit; itaque dicemus aliquem a Germania venire, et de Germania venire, sed non dicemus aliquem* esse de Germania, nisi sit Germanus, aut sapiat Germanum. Et in hac distinctione *quiescam donec vacet exempla inspicere.

Ex significat eum qui ab aliqua re venit, fuisse intus. Itaque possum *venire a Germania*, etiamsi a finibus Germaniae veniam, sed non ideo ex Germania venire dicar.* A mari veniunt, qui ex locis maritimis veniunt, sed non dicentur venire ex mari. Hinc non mirabimur cur ex adhibeatur pro causa materiali, ut ex ligno Mercurius. Nam videtur *Mercurius intus in ligno latuisse, et ex eo in lucem productus esse, tollendo superflua. Germani dicunt aus Holz et von Holz, id est non tantum vocabulo ex sed et vocabulo de* utuntur, vocabulo de solo utuntur Galli de bois, quia id quod ex ligno factum est et a ligno *venit, et lignum sapit.

Secundum aliquid est id quod alteri est accommodatum atque adaptatum, ita ut* *extremitates eorum congruant unumque alteri haereat seu alterum sequatur, ideo mirum non est hanc particulam adhiberi ad significandum exemplar cujus imitatione aliquid factum est. Instar non est praepositio sed nomen, alicujus instar esse, idem est ac dicere* *esse alicujus exemplum, copiam, effigiem.

Pro aliquo esse, significat esse collocatum ante aliquid, sed hinc duae sunt ortae *significationes, una, ut idem sit pro alio, id est loco alicujus, quoniam id quod ante aliud collocatum est, saepe ab ignavis et festinantibus ipsius loco arripitur, putamen pro nuce: fit etiam saepe ut dum interius et remotius obtinere non possumus anteriori et propiori ac proinde faciliori contenti esse cogamur. Alio sensu etiam pro aliquo esse dicimur, quem* *defendimus, quoniam is qui ante alium collocatus est, ictus excipit, qui alioqui ad alium essent perventuri. Vice alicujus non est praepositio sed nomen, ut de voce instar* diximus. Nam vice alicujus esse, vice alicujus fungi est fungi ejus munere. Nulla apud Latinos praepositio regit genitivum; sed signum est esse nomen, ut tui ergo; quemadmodum *tui gratia. Est enim ergo ablativus ab ergon, opus.

Cum aliquo esse dicitur quod est in loco eodem; sine aliquo est, quod in loco ullo est, ubi alterum non est. Hinc fit ut cum Germanis Gallisque regat instrumentum, Latini dicunt gladio occidere, at Germani, Galli, Itali dicent, cum gladio occidere, nam dici potest homo occidit, dici potest etiam gladius occidit, ita ut homo, et gladius sint eadem causa, et quasi in eodem loco statuve quoad rem praesentem; sed Latini voce cum utuntur *tum demum cum duae sunt actiones quod hoc loco non est, nam una eademque est caedes quam homo et gladius faciunt, sed cum duae sunt caedes, aut etiam cum una est caedes sed ea non minus uni quam alteri attribui potest, adhiberi solet cum, ut *Brutus cum Cassio Caesarem occidit*; sunt enim saltem duo homicidae quibus caedes imputari* *potest; ego tecum ridebo, sunt enim duo risus, at ego cultro comedo dicimus non *cum cultro*, nam culter non comedit; de gladio forte dici posset ego cum gladio occido* quatenus dici potest, gladium occidere. Potest et cum adhiberi de alio comitante, etsi non *sit instrumentum actionis, nec ullo modo ad actionem cooperetur, ut *Scipio cum suis crepidis suoque pallio plus* *Graeculum quam Romanum sapiente Hannibalem tamen devicit.* Hic vero loquendi mos Latinis non ita usitatus, quam Germanis Gallisque.

*Omnis relatio rerum exprimitur quodammodo relatione situs corporum. Et ut conjunctiones pertinent ad modos qui involvunt tempora ita praepositiones ad casus qui involvunt loca seu situs, vel aliquid ipsis analogum. Cum consideratur situs corporis ad corpus, unum potest sumi pro basi, quod nimirum regitur a praepositione, alterum refertur ad hanc basin. Situs spectatur aut nudus abstrahens a motu et quiete aut involvens motum vel conatum relati ad basin, aut etiam ipsius basis, involvit etiam partes baseos (vel relati ad basin) aut non involvit.

Cum abstrahitur ab omni motu et partibus, habemus praepositiones: Apud et *procul, In* et Ex, cum et sine, circa, trans; ubi notandum tertii alicujus situm assumi, quemadmodum* *et cum dicimus inter. Nam cis, trans et inter sunt correlata. Si dicam *te esse trans murum*, praeter basin murum, et te relatum ad basin assumo tertium, cujus respectu sis* trans murum, et id est cis murum, ita si sint tria A-B-C, erit B cis C vel inter me et C; cum *dico inter, me exprimo, cum cis subintelligo. At C erit trans B.

Cum abstrahitur a motu, possunt tamen partes baseos considerari, ut Intra, Extra. Quod secus est de praepositionibus in et ex. Nam punctum unum potest in alio esse, *punctum corporis in puncto spatii; at punctum unum intra aliud esse non potest; deberet enim alioqui esse minus eo intra quod est. Ex abstrahit a motu praesente, sed videtur* *designare saltem motum praeteritum, ideo potius ad eas referemus quae motum connotant, deest ergo praepositio quae nec partes nec motum connotet, et ipsi ex respondeat,* sed ejus locum supplet extra. Intra et extra differunt ab intus et extus, ut praepositio ab *adverbio; nam intus non regit; dicimus intra urbem res agitur, sed absolute dicimus *intus res agitur* non adjecta urbe. Etiam per intelligi potest sine motu, si continuatum aliquid* *per aliud transeat ut diameter per circulum.

Praepositiones quae motum solius ad basin relati connotant; sunt ad, a, Ex. In* quatenus accusativum regit seu exprimitur per Germanicum hinein oder darein, non vero per Germanicum drinnen, quemadmodum et differt aller en la ville, et aller dans la ville, de quo tamen adhuc dubito. Circa vel ob-ire quoque huc referri potest, quando connotat *motum quanquam et sine motu intelligi posse supra monuerimus. Interdum cum motu relati ad basin connotantur et partes ejus, ut introrsum, extrorsum, per, et ejus contrarium* praeter-ire. Hic annotandum est quod circa, per, praeter intelligi videantur primo significare *motum, et quando denotant aliquid totum, seu partes ipsius ad basin relati, tunc ad similitudinem motus id intelligi, ita dicimus murum ambire seu circumire civitatem, etsi* non eat, sed quiescat, eodem modo diametrum transire per circulum. Notandum ergo *praepositiones istas vel partes relati ad basin, connotare intelligi vel ejus motum. Ita cum dicitur diameter per circulum, simul connotantur partes circuli, et possunt intelligi connotari* *partes diametri.

Veniamus ad eas praepositiones in quibus Motus vel conatus seu directio ipsius Baseos connotatur, et hujus conatus ratione, dicitur aliquid esse supra vel infra basin,* quia basis intelligitur esse corpus grave, et ratione suae gravitatis conari ad motum. Infra est ergo quod est versus locum ad quem tendit naturali illo conatu, supra quod est versus locum a quo tendit. Sursum vero et deorsum connotant simul tendentiam et baseos et ad *basin relati. Si basis intelligatur tendentiam vel saltem conatum ad motum habere in plano horizontali vel quasi, hinc habemus ante et post, ante, in loco ad quem tendit, post* in loco a quo tendit. Unde et antrorsum et retrorsum. Quanquam autem revera istae *novissimae particulae sunt adverbia non praepositiones apud Latinos, tamen possunt tales fingi praepositiones, quid enim impediret nos dicere antrorsum te, uti dicimus ante te. Ita* possent etiam praepositiones fingi dextra te, sinistra te, ut supra te, infra te. Nam possumus in rebus fingere dextr[ors]um et sinistrorsum intelligendo ipsas moveri vel *fingendo nos moveri, ut ipsae; intelligimus autem aliquam in rebus faciem, seu partem quae intelligitur nostrae respondere. Ut pars domus antica et postica.

Praepositio pro tertium aliquid assumere videtur, nam B quae est inter A et C dici potest esse pro A respectu C. Prae significat anterius ob dignitatem, seu secundum *hominum voluntatem.

Inter, praeter, subter, Anter, poster videntur esse nomina adjectiva, quorum comparativa* sunt interior, anterior, posterior, etsi praeterior et subterior non sint in usu, *quemadmodum nec propter[ior], fit tamen propter a pro vel prope, ut subter a sub.

*Investigandae jam essent rectiones, cur dicatur pro loco et ante locum; in loco et *per locum. A loco* et ad locum, in loco et in locum, sub loco et supra locum. Sub loco et *sub locum* differunt ut in loco et in locum. Nimirum cum locus vel basis vel quod ad eam* *pertinet est terminus motus, tunc in accusativo adhibetur, ita *ad locum, in locum, sub locum tendere.* Si quis autem sub loco tendat, tunc non magis sub ipsum venire dicitur* *quam ante, nec ideo locus vel quod ad eum pertinet, nempe quod sub ipso est, est terminus motus. Post locum et supra locum ideo accusativum habere videntur, quia quod* supra locum est videtur tendere ad locum ut omne grave, Am Rande: supra locum est Ellipsis hoc est collocatum supra locum. et quod post locum est, id etiam *videtur versus locum tendere, seu eum sequi, facile enim imaginationem subit, quasi eundem conatum habeat. Sed pro loco dicimus, quemadmodum sub loco, ob eandem* rationem. Cur autem dicatur ante locum non ita apparet. Nisi ante locum originarie significet tendere esse pro loco, ut sub locum tendere esse sub loco. Fingendo enim id *quod ante locum est, habere conatum vel dispositionem eo tendendi ut magis ante sit. An forte dicemus pro me stare qui mihi terga obvertit, ante me stare qui mihi faciem* obvertit. Itaque dicemus ante aliquem stare, quia is qui alicui faciem obvertit, ipsum *quasi pro objecto seu tendentiae termino seu termino ad quem habere videtur. At qui tergum obvertit contra potius pro termino a quo, itaque non recte dicemus *aliquem ante me pugnare*, sed pro me. Contra non recte dicemus pro nobis ire, sed ante nos ire, de eo* *qui ad hoc tendit, ut nos magis magisque vincat, ita licet non faciem sed terga obvertat, tamen nos objectum habet actionis suae, ut vincendos. At coram nobis ludit aliquis, quia* *is respectu nostri situm mutare non quaerit, nec nos ut objectum habet situs respectu nostri mutandi. Qui a nobis tendit respectu quidem nostri situm mutat; sed nos non habet* pro objecto situs mutandi forte enim de nobis non cogitat. Am Rande: quoad aliquem Fateor tamen omnia fore magis generaliter consentanea, si non ante nos, sed ante nobis diceretur. Prae nobis etiam recte quia sic non sumus terminus motus. Putem rectius dici super nos, et supra nobis. *Cum tamen contrarium sit in usu. Eodem modo putem rectius dici *post nobis. Per locum ire* dicimur, ita enim est objectum actionis magis enim in ejus partes continue penetramus.* At in loco imus, quia hic abstrahitur an magis in ejus partes penetremus. Cur dicimus inter sacrum et saxum, et intra urbem, an quia quod inter aliqua est, ea velut *objectum habet actionis suae, dum ea disterminat. Si tamen accurate procedere vellemus, putem hic locum accusativo non fore. Unde et Germani rectius *zwischen den mauren gehen, intra muris ambulare*, nam zwischen die Fenster gehen, intra muros significat* *ipsis sese nunc intromittere seu in locum medium tendere quo casu utique locum habet accusativus.

Nomina regunt genitivos; praepositio regit accusativum vel ablativum. Verbum per se regit dativum. Cum verbum involvit praepositionem regit etiam accusativum, ut *adire aliquem*, id est ire ad aliquem; petere aliquid, quia petere est ad-collimare, unde *petere aliquid* est collimare ad aliquid. Imo verbum regit per se accusativum cum est verbum* operandi, ut facere vestem. Genitivus forte a solo nomine regitur. Dativus a verbo et a nomine; Bonus mihi, prodest mihi. Genitivus relati significat generaliter relatum ad *basin pertinere, Accusativus effectum seu terminum proximum actionis vel qualitatis in basi existentis esse in relato accusativum habente, Dativus effectum remotum seu ultimum. Ablativus significat prae-effectum esse in eo quod [ablativo] regitur. Ut pugnat gladio vel cum gladio ita et cum socio. In Nominativo est principium seu* subjectum actionis vel qualitatis ut ego, in ablativo sunt praeparatoria seu praecedanea actionis sive media requisita, concurrentia juvantia, cum socio, gladio, in loco, in accusativo est terminus proximus actionis; te, illum percutio, in te pugno; in dativo terminus remotus seu effectus postremus actionis, tibi illum percutio, id est tui causa, ad te pervenire debet ejus rei consideratio. Ita tibi soli peccavi; id est ad te spectat effectus *ultimus peccati mei, tu unus consequentia ejus afficeris, et eam tibi ascribendi, quasi ad te pertinentem, et a te vindicabilem, jus habes. Ad alios ea res non spectat, qui hoc peccatum meum examinandi jus non habent. Interdum abest subjectum effectus propinqui seu accusativus, ut bonus tibi. Interdum contra abest subjectum effectus remoti, seu* dativus, ut bonus erga te. Cum scilicet ipse effectus remotus est idem qui et propinquus, *unde potest vel spectari ut remotus solum adhibito dativo, vel ut propinquus solum adhibito accusativo. Hinc patet etiam ordo naturalis, nempe *Ego percutio (cum) gladio illum tibi.* Am Rande: An forte sufficit ut nominativus praecedat verbum et accusativus sequatur nullo alio discrimine. Cum duo nomina substantiva se sequentur significabunt genitivum nisi sint ut urbs Roma. Potest praepositio quaedam perpetua esse signum genitivi nempe de, ut Dativus per ad, vocativus per interjectionem O. Ablativus per praepositionem aptam. Adjectiva possent esse indeclinabilia sequentia declinationem substantivorum,* uti verba adjectiva sunt inconjugabilia in Gallico, sufficit enim adjungi verbum substantivum vel auxiliare cujus conjugatio sufficit. *Am Rande vor dem Folgenden: NB. Possunt plures concurrere accusativi, ut percutio illum in caput, imo ipsi* dativo potest annecti accusativus, dono tibi hoc in praemium, nam et supra dativum *vertimus in accusativum adhibita praepositione. Itaque videtur dativus esse accusativus cum praepositione simul absorptus, loquor tibi id est ad te. Bonus tibi id est erga te. Unde* *forte nihil refert quisnam effectus intelligatur primus an remotus, etsi magis hoc in remoto fiat.

Nominativus est agens, Genitivus est id ad quod quid pertinet. Ablativus est actionis requisitum vel concurrens. Accusativus est subjectum operis seu objectum actionis. Dativus est operis finis seu terminus, hinc dativus fit ex praepositione cum accusativo absorpta propinquare urbi, id est ad urbem. Ideo Dativus a praepositione non regitur,* *quia praepositio jam in eo latet, alioqui duae praepositiones simul regerent.

Praepositionum usus interdum est adverbialis, quando nihil regunt, ut esse infra,* scilicet infra id de quo sermo est, ubi subintelligitur nomen quod regitur, unde patet *modus transmutandi praepositionem in adverbium; et sane praepositio transmutari potest in nomen adjectivum, ut sum infra te, hinc sum inferior te vel sum inferior, simpliciter.* Ex nomine autem adjectivo fit adverbium, ut ex inferior adverbium inferius, vel infra. Considerandum esset hic quando nomina regunt ablativum lingua bonus, nimirum nomina interdum verba involvunt, ita bonus id est qui potest agere prout desideratur, itaque bonus lingua, id est qui potest agere lingua prout desideratur. Unde saepe definitiones *vocum sunt causae specialium constructionum, sic et inferior Simone, id est, *qui est sub Simone*, vel infra Simone, sic enim supra monuimus construendum fore secundum* rationem; videtur Magis et minus etiam esse praepositio quando regit, ut magis te doctus, unde et nomen comparativum etiam ablativum asciscit ut major te, oritur et haec *constructio ex definitione Magis Simone doctus, id est valde vel *aliquatenus doctus prae Simone*, est enim Magis idem quod aliquatenus prae.

*Caeterum in lingua philosophica parum curabimus casus, quia consistent tantum in affixis quibusdam relationibus.

Conjunctiones ab Adverbiis ita distinguo, quod adverbia locum habent in una Enuntiatione, conjunctiones requirunt plures Enuntiationes. Hinc an et nonne sunt adverbia.* *Mea enim oratio absoluta est etsi alius mihi interroganti non respondeat. Et quemadmodum, ita et non, ouy et non sunt adverbia, ita et an, nonne, utrum erunt adverbia,* *sunt enim medium inter ita et non. At Nam, quia, si, sunt conjunctiones.

*Adverbia afficiunt copulam, et sunt quasi adjectiva verbalia, ut *amicus sincerus amat sincere*, ita respondent sibi non sum, et nullus sum etsi non cuilibet adverbio* *respondens nomen habeamus in usu. Adverbia illa referri debent inter particulas, quae cuilibet Enuntiationi intelligibiliter inseri possunt, qualecunque sit ejus praedicatum et subjectum, ut A est B, A est revera B, A non est B, quae duo adverbia sunt primaria,* *etsi prius revera subintelligatur. Sequuntur adverbia negandi vel affirmandi debilius, ut *A forte est B, verisimiliter, probabiliter, possibiliter*, item affirmandi vel negandi fortius, *A necessario est B, certo est B.* Sunt et adverbia relativa: A ~~sic est B, sic quemadmodum*~~ ~~scilicet demonstro vel actu ipso vel alia propositione, ita A ~~aliter est B, item modus generalis, A hic est B, illic est B, nunc, tunc, olim, mox, aliaque temporis et loci, cum pronominibus copulati expressiva, ipsi adverbio nunc verbi gratia respondet nomen praesens, itaque quot sunt adjectiva generalia quae plerisque substantivis accommodari *possunt vel saltem de illis quaeri, tot sunt adverbia quoque generalia seu particulae adverbiales. Huc pertinent et adverbia comparationis magis, minus; plus, paucius (id est* magis et minus quoad numerum); citius, tardius seu majus et minus quoad tempus. Veluti, sic sibi respondent; ut qualis, talis. Ex his veluti et sic oriuntur tam et quam, nam *quam ille est bonus, tam iste est malus, significat, veluti ille est *magnus bonitate, ita iste est magnus pravitate.* Eodem modo, tot, quot. Ex his concludo duo esse adverbia* ~~substantiva, Am Rande: NB. revera et non; reliqua suppleri posse per nomina adjectiva. Et adverbiorum enumerationem unice ab enumeratione adjectivorum pendere, exceptis adjectivis substantivis seu fundamentalibus et aliis similibus, nempe Logicis, quae formam affirmationis et negationis concernunt. Itaque quando adjectivum est attributum non rei sed propositionis, locum habent adverbia: Ut Homo necessario, revera, non est animal; id est haec propositio (homo est animal) est necessaria, vera, falsa. Itaque adverbia hujusmodi revera sunt signa modalia. Plures autem sunt modi quam possibile, impossibile, necessarium~~ ~~et contingens.

Conjunctiones sunt quae Enuntiationes conjungunt inter se, imo et periodos. Conjunctionum prima est et, hac junguntur et duo nomina et duo verba, ad significandam propositionem duplicem, ut Mars et Venus capti. Id est Mars captus, Venus capta. Titius est doctus et bonus, id est Titius est doctus et Titius est bonus. Notat tamen has duas enuntiationes duplices intelligendas de eodem tempore vel respectu. Sequitur Si A est B~~ tunc D est E, Latini omittunt tunc, ut si [asinus] volat habet alas. Germani omittunt si, et ~~tunc exprimunt per so, fleugt der Esel, ~~so hat er Flügel. Pene omisissem Nec, quod est *negatio duplex, et se habet ad et ut non se habet ad revera. Ita *nec Petrus nec Paulus est doctus*, id est Petrus non est doctus, Paulus non est doctus. Vel est negatio duplicis* *negativae; nam hoc notabile est etsi negatio negationis sit affirmatio, non tamen negationem duplicis esse affirmationem simplicis, sed esse affirmationem alternativam, itaque vel Petrus vel Paulus veniet, idem est, ac dicere, *falsum est quod nec Petrus nec Paulus veniet.* Reduci etiam potest ad has duas: Si Petrus non veniet tunc veniet Paulus, et *si Paulus non veniet tunc veniet Petrus.* Ex hac duplici Petrus et Paulus sunt docti non ideo* *nisi intelligas Petrus et Paulus sunt ~~simul docti sequitur *Si Petrus est doctus Paulus est~~ ~~doctus*, et si Paulus est doctus et Petrus est doctus. Vicissim ex his duabus una absoluta:* Petrus est doctus, altera conditionali Si Petrus est doctus Paulus est doctus, sequitur absoluta duplex, Petrus et Paulus sunt docti. An dicemus propositionem duplicem significare *quandam connexionem, non quidem absolutam, sed saltem ex hypothesi; sane: *Si Petrus et Paulus sunt simul* docti, tunc verum est quod Si Petrus est doctus *tunc Paulus est doctus*, sed hoc sensu considerandum est negari posse propositionem duplicem, etsi* *non affirmetur alterutra, posset enim saltem negari consequentia connexionis, haec ergo accuratius discutienda. Malim ab hac consequentia abstineri, si dicam *Petrus est doctus, et Paulus est doctus*, intelligendo de eodem tempore, possum dicere *Petrus et Paulus sunt docti*. Sed an hinc inferam, si unus est doctus alter est doctus? Haec Enuntiatio falsa erit* *secundum consequentiam absolutam, vera secundum Hypotheticam seu statum mundi, eo sensu quo dici potest Necessarium fuisse ut scandala darentur, ut Judas damnaretur, aliaque contingentia quae sunt necessaria per accidens. Certe alioqui admissis duabus quibuscunque propositionibus veris semper una probari posset ex altera.

Quod dicimus Haec propositio vera est: Petrus est doctus, etiam ita enuntiatur:* Verum est ~~quod Petrus est doctus. Seu Hoc (quod Petrus est doctus) est verum. Ita *propositio vertitur in rem, seu fit subjectum alterius propositionis. Et hic est sensus conjunctionis quod.

Dicimus Si asinus volat, utique asinus habet alas. Unde patet sensus duarum conjunctionum si et utique, pro utique adhiberi etiam solet tunc. Sed si conditionalis *absolute affirmetur, eo casu utique transit in Ergo: Asinus volat. ~~Ergo asinus habet alas;*~~ ~~*si praemittatur quia, tunc neque ergo neque utique adhibentur sed ideo, ~~quia *asinus volat, ideo habet alas.* Usum habet istud quia ut dum Enuntiationem antecedentem* *proferimus statim praemoneamus nos ex ea aliquid inferre, seu ut illationis mentio fiat in antecedente. Ergo mentionem facit illationis in consequente, si nulla sit ejus mentio in* antecedente; ideo est mentio in consequente quando fit mentio in antecedente; quia contra. Hinc ideo et quia sibi respondent, solet tamen interdum alterutrum omitti. Nam et quia non differunt, nisi hoc uno quod quia adhiberi solet sive praeponatur sive postponatur *antecedens. Nam vero tantum si postponatur antecedens. *Asinus volat, nam habet alas. Enim* differt a nam, hoc solo quod collocatur non initio sed post aliam vocem;* asinus volat, habet ~~enim alas. ~~Cum asinus volet, habet alas. Hoc solo differt, quod cum asciscit conjunctivum, quia indicativum; unde apparet et significatio ipsius cum ex *significatione ipsius quia, et conjunctivi.

*Si dato consequente quaeratur antecedens, adhibetur conjunctio *cur: cur asinus volat? quia* ... . . Habemus nomina, adverbia, conjunctiones interrogandi; verba* interrogandi (non loquor de ipsis verbis: quaero, interrogo) non habemus in usu. Ut ubi postulat ibi; quis postulat ille; ita posset fingi verbum quagit (seu quid agit)?* amat.

Sive*, (et interdum et vel) significant aequipollens. *Petrus sive Apostolorum princeps fuit Romae, ubi sensus est hos duos terminos coincidere, Petrus et Apostolorum princeps, *adeoque et has duas propositiones: Petrus fuit Romae et *Apostolorum princeps fuit Romae*, coincidere, solet tamen interdum sive idem significare, quod supra diximus vel.

*Nisi significat; Si non. Faciam nisi tu facis, id est si tu non facis faciam.

*Quidem, et sed sic explicabuntur. *Homo quidem facit quod suum est, sed Deus dat successum*, id est *si homo facit quod suum est, non sequitur, quod succedat, nisi Deus vult.* Itaque quidem est concessio antecedentis, cum Über cum negatione: sed negatione consequentiae. Cum* quidem ponitur ab initio dici solet Equidem, itaque Equidem et quidem differunt ut nam et *enim. Homo quidem, idem quod Equidem Homo.

Etsi, tamen differunt a quidem et sed in eo quod etsi non concedit antecedentem *praesertim quando regit imperfectum conjunctivi aut etiam conjunctivum; etsi *homo faceret suum tamen non ideo res succederet.* At cum Etsi regit indicativum videtur non* *differre Equidem ab etsi, quam ut differt quia a cum. Et idem est: Quanquam homo *facit suum non tamen semper res succedit*, et dicere: *Homo quidem facit suum non tamen semper res succedit. Quanquam homo faciat suum*, significat non omnimodum concessionem,* *tamen propemodum aliquam aut certe indifferentiam. At cum dico *etsi homo faceret suum*, videor etiam negare propemodum antecedens.

*Quod et ut ita differunt: Assero quod omnes adsunt, et *volo ut omnes adsint. Conor efficere ut omnes adsint. Facio ut omnes adsint.* Interdum ambiguum: ut *scio quod omnes adsint*; et scio quod omnes adsunt. In lingua rationali posset tunc semper esse conjunctivus.

*Vellem si possem; liberet si liceret. Vellet si posset; seu si potest volet.

*Multa in linguis non necessaria, sed utilia, ut idem saepius inculcem; huc faciunt articuli, item quod supra notavi consequentiam aliquando inculcari tam in antecedente quam in consequente, interdum in alterutro.

Imperativus modus designat voluntatem declaratam, quod fit petitione, persuasione, imperatione prout superioribus, aequalibus aut inferioribus loquimur, interdum permissionem tantum indicat imperativus, fac hoc, per me licet, videbis quid sit futurum. Pro fac* *dicere etiam solemus facias, sed supprimitur volendi verbum, idem est ac si dicerem *volo ut facias*.

Kan, und mag, distingui videntur ut possibile et contingens; es kan seyn id est *possibile est, es mag seyn id est potest non esse. Am Rande: ^&.!!

*Tempora: Fui, sum, ero calidus: calui, caleo, calebo. Quod coincidit cum hoc: *fui, sum, ero is qui est* calidus. Sed variare licebit, si jam dicas: Fui, sum, ero locutus seu *is qui fuit loquens*, hunc fui is qui fuit loquens significat tantum longinquum magis praeteritum,* *sum is qui fuit loquens seu sum locutus idem significat qui fuit loquens. *Ero is qui fuit loquens* potest intelligi de tempore tam praeterito quam praesenti et futuro, sed* *maxime de praesenti intelligetur aut mox futuro, aut saltem praeterito vicino.

Fui, sum, ero locuturus, fui locuturus rigorose loquendo intelligi potest de praeterito,* praesenti aut futuro sermone, ut ero locutus, sed solet tamen adhiberi cum fructu, ut significet non me fuisse locutum, aut revera futurum fuisse ut loquerem, sed futurum locuturus significat non semper eum qui loquetur, sed eum qui in eo est, ut loquatur, seu qui loquetur si nihil impediat. Et eo sensu fui locuturus novum aliquid significat. Sed in grammatica philosophica utile erit distingui haec duo futura, loquar et locuturus sum. Itaque loquar significat aliquando vera erit haec propositio: ego loquor. Sed locuturus significat voluntatem vel conatum loquendi, vel secuturam loquelam si nil impediat, quae *dispositiones habent suos gradus.

Ita et praeteritum aliquod esse deberet quod differret a communi, ut locuturus sum a* *loquar. Ut si locutus sum significaret non: dixi vel ut ita dicam loquivi, sed *sum is qui debet dixisse*, seu quem sequeretur dixisse, si nihil obstaret.

Sum locutus, fui locutus, eram locutus tria sunt in usu communi distincta perfecta. Nam locutus fui, videtur significare, fuit tempus quo dixi sum locutus. Nam sum locutus dici solet solum de vicinis. Locutus eram adhuc designat remotius. Nam fui et eram differunt. Videtur eram dicere: fui is qui fuit. Unde eram is qui fuit, vel fui is qui erat significaret, fui is qui fuit is qui fuit; quae etsi tautologica videntur tamen in linguis *instituta sunt ad designandos gradus temporum. Supra monui Gallos habere: *j'ay parlé, je parlay et je parlois. J'ay parlé, ich habe geredet, sum locutus* de vicino admodum* praeterito, quasi dictum vel sermonem adhuc haberem praesentem. Je parlay quasi dicerem loquivi de magis longinquo. Etsi Latini verbum dixi de propinquo adhibeant cum quis finit orationem videtur tamen revera significare solere satis remotum; et dixi in fine orationis significare nunc dixi suppresso nunc. Je parlois, loquebar, adhiberi solet *quando praeteritum absolutum sequitur: *Loquebar cum Titio, quando Cajus ad me venit. J'avois parlé, dixeram. Locutus eram cum Titio quando Cajus ad me venit*, unde patet* imperfecti notio; unde posset dicebam appellari plus quam praeteritum imperfectum, et dixeram plus quam praeteritum perfectum. Est ergo dicebam imperfectum *non ratione praeteriti communis, sed ratione praeteriti plus quam perfecti. Et ideo est perfectius communi.

Derivationes ita differunt a compositionibus, quod derivationes nihil aliud sunt quam compositiones cum particulis per se non significantibus, ut Nutrio, nutrimentum,* malim tamen Derivationem definire omnem compositionem cum particulis. Am Rande: Nota negationis ănomía, difficultatis dysnóhtow. Prima com positio videtur esse adjectivi cum nomine substantivo primario res, ut si rem obscuram vocarem obscurium, ut rem mysticam mysterium. Am Rande: Nemo nullus homo Si adjectivum involvat actionem vel *passionem potest alia esse terminatio, quam in praecedenti, ubi significat neutrum: ita Res nutriens, nutri~~mentum, res medicans medicamentum; et passive res creata, crea~~tura,* res facta factura, res texta textura. Accedere etiam potest consideratio temporis, *item potentia agendi vel patiendi considerari potest, vel agendi patiendique conatus, dispositio, aptitudo activa et passiva credulus, credibilis, habitus, ars: Munus seu* *officium, quod simul facultatem et quandam necessitatem seu obligationem significat ut judex. Item professio vitae, quod significat habitum ut victor, mercator, similitudo,* ut Angelicus, Angelo similis, metaphorica, ut vulpes id est quasi vulpes. Hinc nutritivum, nutribile, bene nutritivum seu diaeteticum. Compositio etiam institui potest, cum nota significante statum seu modum, ita diaeta est modus cibandi, la Mode modus vestiendi, Tempestas est status aëris, Bellum status certantium per vim, Litigium status certantium per rationem. Item cum nota significante gradum, ita Tonus est quantitas soni, ita habemus quantitatem syllabarum. Vis est quantitas actionis secuturae; *ita posset esse nota peculiaris significans speciem, vel classem; alicujus generis, ut speciem animalium, classem animalium posses dicere animaligenum; ita* *posset alia nota esse pro omni genere animalium, quasi tota animalium natione, ita peditatus tota peditum natio, similiter Equitatus. Herbage omne genus herbarum. Item* *alia nota pro manu equitum, manu peditum, multitudine quadam seu numero rerum. Aliqua qualitate affectum denotatur tali nota: cal~~idus, frigidus, humidus, uvidus. Ei cui*~~ *aliquid fit seu is qui in dativo regitur, solet appellari arius, ut *Legatarius* is cui legatur.* *Ita qui in genitivo regitur potest exprimi per ius, ut Evandri, Evandr~~ius, regis, regius.

~~*Loci et temporis particula varie cum rebus componitur; cum substantiis, ut locus metalli minera; locus apum apiarium. Quanquam hic rursus distingui possit an significet* locum ubi reconduntur custodiunturve, an ubi nascuntur, ut equile locus est ubi equi solent in usum haberi, at hara est locus ubi equi nascuntur et educantur. Potest et componi cum abstractis ut locus potentiae, ditio; cum actionibus et passionibus componitur locus, ut locus ambulationis, ambulacrum, locus ubi docetur schola, locus ubi *plantatur plantage, locus ubi seminatur seminarium.

*Adverbia numerorum Cardinalia ut vocant componunt numerum cum tempore, ita semel uno tempore, bis duobus temporibus, seu duabus vicibus. Neque enim si duo duces* simul victoriam obtinuerint, diversis locis bis prospere pugnatum esse dicetur, nisi *quatenus fingitur diversum tempus. Neque dicemus idem princeps eodem momento *bis vicit*, possumus tamen forte hoc scrupulo supersedere. Tempus compositum cum actionibus,* ut tempus quo lege licebit agi, dies fastus; quo fari non licet, seu quo tria verba *silentur nefastus.

Facere et pati crebro significationem verborum ingrediuntur, ut certificare, seu certum reddere; terrere reddere metuentem; caedere cadentem facere. Pannificium, Mellificium videntur nonnihil differre a mellificatione, pannificatione, est enim mellificium *quasi totum mellificationis negotium.

Pro Effectu Rei notando non aeque solent nomina notaeque solennes adhiberi;~~ ~~opus fabri, fabrica, opus pictoris pictura; sed hoc referri potest ad supra dicta, res creata,* res picta. Signa interdum effectibus coincidunt ut vestigium est simul et signum et~~ ~~*effectus ejus qui praecessit, sunt tamen signa alia; ut signa tempestatis, praesignificant, imo possunt esse signa re signata posteriora quae tamen non sint effectus. Instrumenta,~~ ~~ut haustrum, instrumentum ad hauriendum, rastrum ad radendum, verriculum ad* verrendum, infundibulum ad infundendum; thuribulum, vestibulum, crucibulum, videntur ea quae in bulum terminantur esse simul vasa aliquid recipientia, et ita possunt partim~~ *[referri] ad nomina instrument[or]um, partim ad nominalocorum~~: Huc pertinent Machinae,~~ ~~Aratrum, Molendinum, Horologium, Barometrum, Thermometrum sunt instrumenta* metiendi, patiendo serviunt instrumenta defensiva, ut armatura, vestis, murus; domus est partim locus partim instrumentum defensivum. Etiam sepes, stabulum, repagulum, sunt *instrumenta defensiva. Addantur huc quae supra de potentia, activa et passiva, ejusque~~ ~~gradibus, aptitudine, dispositione, habitu, professione vitae, professione vitae publice imperata seu officio; de impetu seu agendi conatu. Am Rande: De conatu laustern, horchen, conari audire, auscultare, scripturire. Nota difficultatis dysnóhtow. De actionis initio seu inchoativis,*~~ ~~ut ignesco, tumesco. De actionis frequentativis; ut vecto id est veho jam vectum, seu veho iterum atque iterum. Afflicto, id est affligo afflictum, afflicto addo afflictionem. Cum dicerem de gradu seu intensione, ut tono qui est gradus soni, oblitus sum dicere de *diminutivis et augmentativis. Itali in his copiosi, *cervelli, cervelloni, cervellucci, cervellini. Poetaster. Galere, gallion, galeasse.* *Piscina, stagnum, lacus. Momentum, minutum, hora, dies, septimana, mensis, annus, lustrum, jubilaeum, seculum.* Huc pertinent et* Mensurae. Item aggregata seu multitudo rerum, ut exercitus multitudo militum. Item~~ *figura, partes. Qualitas boni et mali seu relatio ad voluntatem seu appetitum facit ~~etiam nomina, ut scelus, facinus, peccatum; Meritum, victoria, solent interdum diminutiva* adhiberi pro rebus contemtis ut Augustulus. Am Rande: poetaster. Ita ad hominum quoque cogitationem *referri possunt res, ut quatenus cognitae, incognitae, clarae, faciles; visibiles, audibiles; cum colore, sono aliisque qualitatibus fit compositio, ut rugitus, sonus leonis, purpureus* color purpurae, roseus rosae, ita et de gustu. In animalibus spectatur sexus, membra, *aetas.

Dicendum et esset de Accentibus et pausis, item de gestibus quae pronuntiationem comitantur. Interpunctiones seu distinctiones et aliae notae usitatae sunt: parenthesis, datur et parenthesis parentheseos ut in libro Danielis Ludovici, signum interrogationis, signum exclamationis, signum unionis duorum in unam vocem, literae majusculae vel cursivae ad excitandam attentionem. Ad distinctiones praeter comma, semicolon, duo puncta, punctum refero etiam intervalla relicta, et novam lineam. Adde notas, Musicas, quae exprimunt accentus; adde accentus et distinctiones Hebraeorum, de quibus Bohlius et Ledeburius.

Numeri Cardinales unum, duo, tria. Horum adverbia semel, bis, ter. Ordinales:*~~ primus, secundus, tertius*, adverbia: primo, secundo, tertio. Distributivi *bini, terni. *Collectivi ternio, ein duzendt. Multiplicativi *simplex, duplex, triplex, simplus, duplus, triplus.* Divisivi subduplus, subtriplus, seu triens, pars tertia, fractio *duo ~~trientes, duplum subtriplum.* Ratio repraesentatur per fractionem re ad quam ratio est* *repraesentata per unitatem.

Habendi characteres omnium literarum prout in variis gentibus exprimuntur, ad designanda nomina propria.

Lingua philosophica ludendo optime docebitur, inveniatur ludus quidam ingeniosus, cujus exitus habendus ope characteris hujus vel linguae.

Malim linguam quam characterem, posset lingua scribi characteribus communibus. Ubi Europaei eam probaverint facile et alii probabunt et discent. Itaque poterat Wilkinsius suis characteribus supersedere, qui magis deterrent.

Declinationum et conjugationum inutilis multitudo. Inutile flexiones habere in adjectivis, nam satis habentur in substantivo adjecto, eodem modo Numerus inutilis in verbo, satis enim intelligitur a nomine adjecto. In Hebraico, Syriaco, Chaldaico, Arabico et Aethiopico verba etiam habent genera, quod satis incongruum. Etiam personae verborum possunt esse invariabiles, sufficit variari, ego, tu, ille, etc.

*Modus infinitivus est participium substantivum seu abstractum. Est enim capax articuli, cujus non sunt capacia adjectiva, tò agere idem est quod actio. [Habet] simul* *tempus. Est ergo revera substantivum verbale. Gerundia et supina sunt Casus hujus substantivi verbalis; discrimen apud Latinos inter tò agere et actio, quod actio non regit* casus instar verbi, agere regit. Ita Christus venit ad salvandum homines, seu ad *salvare homines. Salvatu idem est quod ad salvandum.

*Syntaxis consistit in concordia et regimine. Concordia ut substantivi et adjectivi, duorum substantivorum, substantivi et verbi, Antecedentis et relativi. Regimen est Casuum vel modorum. Concordantia casu, numero et persona.

Omne adjectivum est concretum.

Si nomen transit in verbum, tunc aliquando genitivus ab eo rectus transit in accusativum, ut occisio hominis, occidere hominem. At interdum victoria hominis, non facit* *vincit hominem, sed homo vincit. Hinc verba apud Latinos distinctiora. Et sane *victoria leonis* ambiguum, utrum sit leonis active an passive, seu an sit vincens an victus. *Vincere hominem* et homine vincere diversa.