Series VI Band 4 · No. 184.

Definitiones. Notiones. Characteres

[Ende 1687 (?)]

Latin

 [Ende 1687 (?)] *

*Ens, quicquid possibile est sive quicquid intelligi potest, hoc est in cujus notione resoluta nunquam prodit contradictio.

Existens est quod maxime possibile est, seu cujus pauciora sunt requisita pro ratione essentiae, seu quod perfectius est.

Idem alicui est, quod ei substitui ubique potest salva veritate, Am Rande: A ^&.SE B sin minus diversum.

Si B est A, et C est A, et B ac C sunt eadem, dicetur esse unum A. Si diversa, dicentur esse plura A, et quidem duo. At Duo et unum adhuc dicentur Tria etc. Quod *si non curemus utrum sint eadem an diversa, possemus dicere Multa.

Si Unum aequivaleat multis, Possumus appellare unitum ad discrimen vere unius. ut si sit A ^&.SE B ^&.Sg C, dicemus A continens vel* includens, at B vel C dicemus inclusum, vel contentum vel inesse. Idem est si *dicamus B et C esse requisita immediata ipsius A.

*Si sit A ^&.SE B ^&.Sg C, etc. et haec sint disparata, erit A compositum, B et C componentia.

Disparata dicuntur A, B, C, si nullum eorum de aliquo dicatur, seu si neque A sit *B, neque B sit A, neque A sit C, etc.

*Esto: Si A est B est, erit A inferens, B illatum. In his praesupponitur A et B esse diversa Entia.

*Esto: Si A non est B non est; erit A conditio B conditionatum.

Esto: Si A non est B non est; et sit A natura prius ipso B erit A requisitum, B *requirens.

Natura prius est, cujus notio simplicior est.

Producens est inferens natura prius vel saltem inferens per se, hoc est si nihil impediat, natura prius. Productum est illatum natura posterius.

Relevans est quod relevatum reddit facilius, seu quod est requisitum in certa hypothesi seu secundum certas circumstantias certumque existendi vel producendi modum.

Conferens est producens relevantis. Sed revera omnis causa vel conditio relevantis, est relevans; non tamen omne relevans est causa relevantis, ideo non omne relevans est conferens.

Causa est conferens cum successu, hoc est producens requisiti in ea hypothesi seu secundum eum existendi modum quo res revera extitit.

Causa moralis est quae volendo causa est, seu quae praemium vel poenam meretur, ut scilicet impellantur homines imposterum ad volendum aut non volendum sive nolendum.

Similia sunt, quorum eadem sunt attributa, seu quae sunt eadem specie specialissima, seu quae per se sigillatim discerni non possunt.

Transformatur unum in aliud, seu unum fit ex alio, si nihil est in uno, cui non insit aliquid quod est in alio.

Homogenea sunt, quae similia sunt, aut transformatione reddi possunt. Item Homogenea sunt, si nihil est in uno, cui non assumi possit simile in alio. Si A et B sint* similia, poterit assumi C quod sit ad B, ut B est ad A, alioqui B non foret simile ipsi A, si ipsi A assumi posset consequens ut B, ipsi B vero simile consequens C assumi non posset. *At vero inter A et B interponi posse L mediam proportionalem, non ita facile demonstratur.

*Pars est componens homogeneum composito nempe toti.

Numerus est homogeneum Unitatis. Itaque non tantum integri sunt numeri sed et fracti et surdi.

Magnitudo est numerus partium determinatarum, v.g. ternarius pedum.

Ratio est relatio duorum secundum solam magnitudinem, eaque proinde simplex est, seu sine assumto tertio ipsis homogeneo, et locum habet etiamsi transformentur. Et est sola relatio quae inter duo similia intelligi potest.

Magnitudo est id quod manet in transformatione, seu quo solo similia discernuntur.

Homogenea etiam definiri possunt quae intus similia sunt, hoc est extra terminos, seu extra inexistentia determinata, seu quae in indeterminatis similia sunt.

Positio est ordo percipiendi sive sentiendi distinctus ac perfectus, vel potius relatio secundum hunc ordinem.

Ordo seu prius et posterius ex cogitationis plus minusve distinctae gradibus peti debent. Prius enim est quod altero simplicius concipitur. Quod si accedat relatio ad existentiam seu perceptionem fit prius tempore.

Omnia ad haec videntur revocari posse. Aliquidditas. Essentia. Existentia. Realitas. Perfectio. Uni[tas.] Convenientia. Veritas. Consequentia. Ordo. Causalitas. Mutatio. Magnitudo. Sensus. Appetitus. Cogitatio. Qualitates Sensibiles.

« - » in characteristica omnia distincte cogitabilia revocari possunt ad ^#6+AB + CD ^&.se non ^&.se LM^#6- ^&.se N, hoc uno not«ato» « - - - » et contra explicari « - - - » quod* *quaedam literae in « - » ut Y pro S pon«-»

Omnis distincta Notio resolvitur in tale quid ^#6+AB ^&.Sg CD ^&.Sh LY^#6- ^&.Sh N ubi Litera quaevis ut E explicari potest per F ^&.Sg G vel per HK vel per YM et ^&.sh per ^&.SE vel non ^&.SE unde *implicari possunt respectus in infinitum, et hinc obliquitat[es].

Quemlibet enim ex omnibus terminis pro recto assumere licet, ad quem alii deinde oblique referuntur, qui in propositione involvuntur. Videndum an liceat igitur generales characteres excogitare, in quibus loca tantum repleantur aliqua reliquis vacuis relictis, ubi scilicet resolutio tam termini in conceptus, quam rei in partes non amplius producitur. Omnis calculus consistit in substitutione aequipollentium et transpositione correlativorum, ut modo unum modo aliud tanquam rectum assumatur, reliquis ad ipsum relatis.

Rationibus seu proportionibus videtur aliquo modo haec implicatio exprimi posse nam ^#6+12 ad 3^#6- (hoc est 4) ad 2 est ratio dupla. Perinde est ac si dicerem ^#6+12 continere 3^#6-* continet 2 seu quotiens ipsius 12 per 3 dividi potest per 2. Sed quomodo exhibebimus negativas? Utique per negationem continendi, ut si dicamus 12 non continere 5. Sed quomodo exprimemus hoc A non esse B est C esse D. Quomodo idem A esse non B. *Difficile igitur videtur has replicationes Numeris exhibere posse.

^&.bb Aliquid.  Chimaera  impossibile  Non existens  apparens  Aggregatum^&.b*

Aliquid.  Ens vel possibile  Existens.  Reale  Unum

Nihil  Chimaera impossibile  Non-existens  apparens  Aggregatum ^&.bb abstractum  Substantia.  Modus.  Incompletum  Privativum  Absolutum^&.b* Concretum  Substantia.  Res.  Completum  Positivum  Absolutum abstractum  Accidens.  Modus.  Incompletum  Privativum  Limitatum ^&.bb Imperfectum  Inextensum  Machina  Insensile  Rationale  Creatura^&.b* Perfectum  Extensum  Vivens  Sentiens  Rationale  Deus Imperfectum  Inextensum  Machina  Insensile  Brutum  Creatura

Aliquid A · B.

Nihil, non A non B etc.

Primitivum A · E. etc.

Possibile B ^&.SE ^#6+A · E · I^#6-.

Impossibile, L ^&.SE ^#6+A · B · C non C^#6-.

Necessarium est L ^&.SE non ^#6+A · B · C non C^#6-.

Ens. Substantia. Corpus. Spiritus. Situm. Darüber: Locatum Extensum. Homogeneum. Mistum. Organicum. Tendens. Facile divisibile. Flexile. retensile. elasticum.

Idem. Diversum. Simile. Dissimile. Comparabile seu Conveniens cujus aliquod attributum est idem. Relatum seu certo modo se habens.

Prius. Posterius. Simul. Ordo. Tempus.

Unum Multa. Inesse. Totum. Pars.

Aliquid est A aut B, etc.

Nihil est non A et non B et non C etc.

Ens vel Possibile est A, si pro A substituendo aequivalentia nunquam prodit L non L seu contradictio. Sin prodeat, erit A impossibile seu non-Ens.

Existens est possibile perfectius, seu pluribus compossibile, seu quod plus involvit realitatis. Omne enim existens involvit omnia quibus coexistit.

Idem. Si A substitui potest pro B salva veritate, A est idem ipsi B; sin minus diversum. ^&.bb Generales notiones:  Aliquid  Non-Ens  Abstractum  Privativum  A^&.b*

*Generales notiones:

 Aliquid  Ens.  Concretum;  Positivum  Absolutum

 Nihil Nihil necessarium, compatibile, repugnans.  Non-Ens  Abstractum  Privativum  Limitatum

Actus Forma. Qualitas.

Positum. Situm. Distans. Locus. Terminus. Praesens absens.

Continens et contentum. Unum. Multa. Totum. Pars. Quantitas.

Initium. Medium. Finis. Prius posterius. Simul. Tempus. Ordo. Duratio. Mutatio. Status. Circumstantia.

Idem. Diversum. Contrarium disparatum. Simile. Dissimile. Homogeneum. Congruum. *Am Rande*: Superlativum. Gradus.

*Inferens. Suspendens seu conditio.

Illatum seu consequens. Conditionatum. Requisitum. Am Rande: Subjectum adjunctum

*Conferens. Producens.

Causa. Instrumentum. Occasio.

Potentia. Actus.

Agere. Pati.

Facile. Difficile.

Aptum. Ineptum.

Sustinere, inniti, cedere resistere.

Pertinere ad aliquid seu haberi. Habere.

Ordinarium, extraordinarium.

Facile. Rarum.

Spontaneum. Violentum.

Per se, per accidens.

Relatio, Respectivum.

Valde mediocriter parum. Magis aeque minus. Maxime minime. Excessus. Satis. Defectus.

Longum latum profundum, rectum curvum, planum gibbum (concavum convexum).

Continuum discretum.

Perpendiculare inclinans jacens supinum pronum.

Parallelum, secans, transversum.

Rectum obliquum ^&.v9 302  acutum    ^&.v- obtusum ^&!mo  ^&.v.

Supra infra. Ante post. Dextra sinistra. Extra intra. Circum. Extremum Medium.

Character, ut A.

*Character Negativus Non A.

Non repetitum tollit se ipsum, ut Non-Non idem est ac si Non esset plane omissum, *et Non-Non A idem est quod A.

Aequivalentes A ^&.SE B, quorum scilicet alter in alterius locum substitui potest. Hinc si A ^&.SE B etiam erit B ^&.SE A et, si A ^&.SE non C, erit C ^&.SE non A et si A ^&.SE B et B ^&.SE C *etiam erit A ^&.SE C. Item, si A ^&.SE non C et C ^&.SE D erit A ^&.SE non D.

Disquivalentes ut A non ^&.SE D, unde etiam D non ^&.SE A. Et si A ^&.SE non C erit *A non ^&.SE C et contra si A non ^&.SE C erit C non ^&.SE A.

Continens, vel includens esto A, contenta seu quae insunt ipsi A sunto B et C dicetur A ^&.SE B · C. Intelligentur autem B et C conjungi per characteristicam Daneben: NB. aequiformem *(: v.g. per additionem multiplicationem praedicationum, ubi loca commutare possu[mu]s[,] non per disquiformem, ut si B et C conjungantur per divisionem seu si* *A ^&.SE B : C, ubi non licet commutare :).

Contenta autem omnia simul dici poterunt cointegrantia, scilicet si B dicatur contentum, erit C ipsi cointegrans respectu A. Cointegrantia autem simul dicentur valor et si plura sint cointegrantia, ut A ^&.SE B · C · D, dicetur B esse cum C vel cum D, licet B et *C non sint cointegrantia.

Dicetur et C adjici ad B et licebit fortasse cum sumi generali[us] pro omni *conjunctione characterum, etiam disquiformi, cum vero sibi adjici dicentur, intelligi poterit sola conjunctio aequiformis.

Et similiter characterem in charactere involvi dicemus, si character quomodocunque alterius valorem ingrediatur; inesse autem si eum componat, seu ingrediatur conjunction[e] aequiformi. Valoris quoque appellatio generalius accipi poterit, pro* *omni characteris explicatione.

Significatio autem erit explicatio primitiva, seu arbitrarie assumta, unde caeterae ducentur.

Literae posteriores, ut V, W, X, Y, Z, etc. significabunt indefinitum, ut si velimus* dicere B inesse ipsi A, ignoremus autem vel dissimulare velimus terminum cointegrantem *C[,] poterimus sic exprimere: A ^&.SE Y · B.

(: Scholium :) Interdum A · A ^&.SE A. Sic Homo rationalis qui est rationalis, idem valet quod homo rationalis, imo idem quod homo[,] jam enim homini inest esse rationalem[,] *et 0 · 0 ^&.SE 0, seu nihil nihilo conjunctum facit nihil, si conjunctio fiat per modum additionis vel multiplicationis. Et unitas unitati per multiplicationem conjuncta facit Unitatem. Interdum vero A · A non ^&.SE A quod variat pro substrata materia seu characteristica.* Sic in additione A + A ^&.SE 2A* in multiplicatione A · A ^&.SE A2.

Detractivus (oppositus Appositivo) ut ^&.Si B seu demto B, sive minus B. Scilicet A* ^&.Si B seu A demto B significat B esse omittendum sive rejiciendum si cum ipso ^&.Si *B reperiatur sive B ^&.Si B se mutuo tollere, ita ut C · B ^&.Si B seu B · C ^&.Si B sit ^&.SE C. Itaque si A ^&.SE B · C erit A ^&.Si B ^&.SE C nam A ^&.Si B ^&.SE B · C ^&.Si B quod ^&.SE C. Hinc si ponatur D ^&.Si B, et D non contineat B, non ideo putandum est notam omissivam nihil operari. Saltem enim *significat provisionaliter, ut ita dicam, et in antecessum, si quando contingat augeri D ^&.Si B per adjectionem alicujus cui insit B, tunc saltem sublationi illi locum fore.* *Exempli causa si A ^&.SE B · C erit A · D ^&.Si B ^&.SE D · C.

(: Scholium. :) Differunt Non seu negatio, a ^&.Si sive Minus seu detractione, quod non Neben der Variante am Rande: (male) repetitum tollit seipsum, at vero detractio repetita non seipsam tollit, sed terminum cui praefigitur. Sic non-non-B est B, sed ^&.Si ^&.Si B idem est quod Nihilum. Verbi gratia A · non non B est A · B sed A ^&.Si ^&.Si B est A, et A ^&.Si A est Nihilum. Sed A · non-A est *absurdum.

Simpliciter Relatio erit inter A et B, et A involvet B si sit ^#6+A ^&.SE B, C, D^#6-, sed si* *ingredientia se habeant uniformiter, poterit scribi ^#6+B · C · D^#6-.

Membrum erit terminus quilibet, vel in recto vel obliquo positus, valore aliquo exprimibilis. Membrum continere potest aliud membrum in recto et in obliquo, cum scilicet variatur modus relationis.

Dantur varia relationum genera, ut characteribus diverso modo utamur.

Dantur relationes quaedam et significationes in infinitum replicabiles, et reflexae.