Series VI Band 4 · No. 183.
Definitiones: ens, possibile, existens
[Sommer 1687 bis Ende 1696 (?)]
[Sommer 1687 bis Ende 1696 (?)]
Ens. Terminus possibilis.
Possibile quod non implicat contradictionem.
Existens compossibile perfectissimo.
Compossibile quod cum alio non implicat contradictionem.
Perfectius est quod plus habet realitatis vel Entitatis positivae.
Necessarium, cujus oppositum est impossibile.
Contingens est non necessarium.
Iidem sunt duo Termini, si alter alteri substitui potest salva veritate, aliter sunt
diversi.
Si A sit L et B sit L, et C sit L etc.; et ipsa A, B, C sint diversa, quodlibet cuilibet,
erunt multa L, sin quodlibet cuilibet idem sit erit non nisi unum L.
Duo sunt unum et unum.
Tria Duo et unum. Quatuor Tria et unum, etc.
Ex his definitionibus demonstrari possunt quae vulgo afferuntur tanquam propositiones per se notae. V.g. bis duo sunt quatuor, duo et duo idem quod quatuor, duo et duo idem sunt quod duo et unum et unum (ex def. duorum), jam duo et unum et unum sunt tria et unum (ex def. trium), jam tria et unum sunt quatuor (ex def. tแนฝn quatuor). Ergo duo et duo [sunt] quatuor.
Si pluribus positis eo ipso immediate intelligatur poni unum, plura erunt partes,
unum erit totum.
Magnitudo est multitudo partium aequivalentium.
Similia sunt quae singulatim spectata discerni non possunt, vel quae non nisi per
compraesentiam vel comperceptionem (nempe vel ipsorum inter se, vel tertii ad utrumque)
discerni possunt. Specie eadem vel qualitatibus eadem. Quantitate igitur distincta
sola comperceptione distinguuntur, Qualitate distincta per concogitationem, igitur quantitas
agnoscitur sola perceptione, qualitas memoria [et] intelligibilitate.
Convenientia in aliquo, quae secundum illud discerni non possunt.
Quae in multis conveniunt similia vulgo dicuntur, et quae mathematice seu
perfecte similia sunt, possent dici simillima.
Hinc etiam intelligitur quomodo qualitas differat a quantitate.
Congrua sunt aequalia et similia.
Positio est ordo existendi.
Locus est ordo coexistendi.
Jam simul existunt quae existunt singularia et sibi non contradicunt.
Tempus ordo existendi, inter ea singularia quae sibi contradicunt, se [bricht ab]
Ordo est plurium relatio cujuslibet a quolibet discriminativa. Prius et posterius ibi
est aut arbitrarium, aut fundatum in natura.
Si posito non esse A, etiam non sit B, erit A, conditio ipsius B.
Si posito A, ponatur B, erit A inferens, et B illatum.
Inferens non est causa illati, nisi sit prius natura, nam et ex effectu causa inferri
aliquando potest.
Coinferens est quod cum aliis est inferens.
Prius natura est quod est intellectu simplicius.
Causa latissime sumta est coinferens prius natura illato, illatum vero tunc dicitur
Effectus.
Causa plena est inferens natura prius.
Causa per se, est inferens natura prius, si nihil impediat.
Agens est causa per se mutationis et actio est status agentis.
Patiens est subjectum mutationis, seu quod mutatur.
Mutatio est complexum duorum statuum contradictoriorum sibi immediatorum.
Mutatio uniformis continua est ut tempus, uti se habent duae partes mutationis uniformis continuae, ita se habent duo tempora, quibus eae mutationis partes dicuntur contigisse.
Ex duobus statibus contradictoriis singularibus is qui est prior natura, dicitur prior
~~tempore*.
Considerationes secundum diversas mutationes continuas consentiunt inter se, inque eo est temporis realitas, seu ut omnia sint in eodem tempore; uti realitas loci est si ad idem pervenias per diversas vias, seu quod omnia sunt in eodem loco communi.
Ens est distincte cogitabile.
~~~~Existens~~ distincte perceptibile.
~~Chimaera seu Ens falsum quod est cogitabile, sed non distincte.
~~Phantasma seu apparens [seu] Existens falsum, perceptibile sed non distincte.
~~~~Qualitas~~ est discrimen in cogitando ex re.
~~~~Relatio~~ est discrimen in cogitando ex alio.
~~~~Quantitas~~ est discrimen in percipiendo ex re.
~~~~Positio~~ est discrimen in percipiendo ex alio. Huc locus et tempus.
~~Omne discrimen ab externo fundatur in discrimine interno, et omne discrimen perceptibile, fundatur in cogitabili.
Qualitas est id ex quo per se sequitur mutatio.