Series VI Band 4 · No. 182₃.
De terminis vel singularibus vel universalibus
Ens omne singulare seu individuum est, sed Termini sunt vel singulares vel universales,
v.g. cum hominem intelligo in genere, quemlibet intelligo, sed Terminus singularis
est, qui involvit omnia praedicata sui subjecti; universalis terminus est terminus
exprimens praedicatum incompletum. Ita et terminus unus alio latior vel strictior est prout
plura vel pauciora praedicata involvit. Et Terminus qui omnia praedicata essentialia
involvit, est species infima. Similiter ergo Termini concreti alii sunt essentiales alii
accidentales. Etsi enim idem sit qui rationalis est, et docilis et qui doctus, tamen rationalis
est essentialis primitivus, docilis essentialis derivativus; doctus accidentalis. Nempe
abstracta sunt formae substantiales, quantitates seu abstractum materiae accidentia quae
sunt formae accidentales, vel variationes.