Series VI Band 4 · No. 182₂.
Zweiter Entwurf
ZWEITER ENTWURF
Probatio veritatis duplex est, a priori per explicationem meram, quae dicitur Apodixis, a posteriori per accedentem perceptionem. Prior est per essentiam, posterior per existentiam, prior per necessaria, posterior per contingentia. Quod existit est Ens seu Est possibile.
Existit quod percipitur consentienter seu ita ut non inferat contradictionem cum aliis quae percipiuntur.
Ens est quod concipitur consentienter, seu ita ut non implicet contradictionem.
Hinc igitur notiones prodeunt. Conceptus mere positivi, ubi nulla negatio vel
limitatio, Negationis seu toỹ Non (unde contradictorium A non A). Substitutionis
seu identitatis, quae designatur per A ^&.SE Progressus in infinitum,
Veritatis affirmativae categoricae
universalis A est B si A et AB coincidant. Hypotheticae primae si A est B, utique C est
D seu si A ^&.SE fit hoc. Dantur et
Illatio. A est inferens B illatum, si posito A, ponitur B, seu cum posito A efficitur
per substitutiones ut ponatur B. Nec refert A sit res an propositio, nam esse propositionem
seu veritas propositionis est res, seu abstractum, cujus concretum status quo existit
propositio.
Illatio duplex est, implicatio, cum illatio est explicabilis; et involutio cum
inexplicabilis. Item illatio duplex vel simplex vel cum successu, cum scilicet ponitur A,
tunc et Actu ponetur B.
Possibile est quod non implicat contradictionem, contingens quod non esse
non implicat contradictionem.
Impossibile quod implicat. Necessarium quod non esse implicat contradictionem.
Notio abstracti et concreti, si Eidem competant diversa praedicata, Ens quod constituit
discrimen praedicatorum est abstractum. Et datur abstractum abstracti. Ita calor est
magnus; seu datur magnitudo caloris. Abstracta cum tribuuntur proximo subjecto solent
praedicatis concretis exprimi, ut homo est calidus et cum copula absorbetur verbis ut
homo calet. Sed abstracta cum praedicatum [ingrediuntur et tribuuntur remotiori] subjecto,
ut cum magnitudo caloris ingreditur praedicatum ignis adhibentur adverbia,
homo est calidus valde, vel homo calet valde, nam si dicas homo est calidus magnus, vel
calet magnus, non satis mens exprimeretur neque enim dicitur magnum esse ob calorem,
seu quoad calorem.
Adhibenda jam et notio copulae, quae ubi absorbetur una cum nomine fit verbum.
Et duplex est, contingentiae seu existentiae, et necessitatis seu essentiae sive est
facti vel rationis, resolvitur copula in coincidentiam et utraque est vel explicabilis vel
inexplicabilis, rationis scilicet vel facti.
Notio perceptionis. Perceptio autem consentiens seu quae nullam contradictionem
involvit Existentiae est notio. Quando aliquid cum aliis perceptis non consentit,
totum saltem falsum est. A priori aliud principium Existentiae est, nempe consentiens
perfectissimo, seu quo non [posito] series rerum non esset perfectissima.
Ordo est relatio plurium inter se qua quodlibet a quolibet distinguitur.
Relatio est accidens quod est in pluribus subjectis, estque resultans tantum seu
nulla mutatione facta aliis supervenit, si plura simul cogitentur, est concogitabilitas.