Series VI Band 4 · No. 182₁.
Erster Entwurf
ERSTER ENTWURF
A infert B, vel B sequitur ex A; si ponendo A, et substituendo coincidentia oritur
B. Non tamen requiritur ut nihil aliud oriatur quam B.
Eadem vel Coincidentia sibi mutuo substitui possunt ita ut non oriatur contradictio.
Contradictio est A non-A.
Illatio est duplex, explicabilis cum substitutionis series est finita, et inferens dicetur
implicare, vel illatio est inexplicabilis cum series substitutionis est infinita et inferens
dicetur involvere. Cum plicae sunt flexiones finitae sunt, cum volutio est sunt infinitae,
itaque apta sunt nomina.
Impossibile est quod implicat contradictionem.
Possibile est quod non implicat contradictionem.
Vera propositio est A continet B, si A non-B infert contradictionem. Comprehenduntur
et categoricae et Hypotheticae propositiones, v.g. si A continet B, C continet D,
potest sic formari A continere B continet C continere D. Itaque A continere B, et simul C
non continere D infert contradictionem. Uti status quo idem est A et non B (seu quo simul
L continet A, et L continet non B) implicat contradictionem; ita status quo simul A
continet [B] et non simul C continet D, implicat contradictionem.
Vera propositio categorica affirmativa universalis est; A est B, si A et
AB coincidat et A sit possibile, et B sit possibile. Hinc sequitur si A est B, vera propositio
est, A non-B implicare contradictionem, nam pro A substituendo aequivalens AB fit
AB non-B quod manifeste est contradictorium. Apodixis est explicatio veritatis.
Vera propositio Hypothetica primi gradus est si A est B, et inde sequitur C
est D, nempe substitutione coincidentium. Status quo A est B vocetur L et status quo C est
D vocetur M, erit L ^&.SE
Veritas adeoque et illatio seu veritas hypothetica duplex est, contingens, si in
probando seu in substitutione aequipollentium opus est progressu in infinitum, necessaria,
si absolvi potest probatio. Ergo diversa invenienda essent vocabula, quo distinguantur
inferens contingenter et inferens necessario.