Series VI Band 4 · No. 167.
De partibus orationis
[April bis Oktober 1686 (?)]
[April bis Oktober 1686 (?)]
Pars orationis vel vocabulum est nomen, verbum et particula.
Nomen est quod notionem continet sine assertione. Verbum quod continet
assertionem. Particula notat respectus quosdam vel notionum vel assertionum.
Nomen duplex est vel enim notionem per se continet, vel innuendo aliud nomen;
illud absolute Nomen dici solet, hocpronomen.
Utrumque Nomen est vel Substantivum vel Adjectivum; Substantivum est, quod
continet significatione sua generale Nomen Ens vel Res; Adjectivum quod non continet.
Sic Animal id est res animalis. Rational id est res rationalis.
Potissimum in nomine considerandum est casus, casuum autem differentiis exprimuntur varii modi quibus nomina propositionem aliquam vel potius terminum ingrediuntur.
Nominativus est casus, qui per se potest subjectum vel praedicatum esse propositionis
ut homo est animal. Vocativus fit ex nominativo, addita tantum secunda
persona, Petre id est tu Petrus.
Obliqui sunt, qui alium requirunt, ad quem referuntur, ut propositionem ingredi possint. Hi possunt fingi plurimi, et tot quidem quot praepositiones, nam ex praepositione et nomine in unum contractis potest fieri casus. Possunt tamen prae caeteris aliqui designari notabiliores et maxime usurpati in linguis; et hoc modo obliquus erit vel generalis, vel specialis.
Obliquus generalis sic satis respondet genitivo; ut scilicet adhibeatur hic casus in exprimenda generaliter relatione termini ad terminum per quem propositionem ingreditur, ut manus Petri, virtus hominis, effectus hominis, causa hominis; homo virtutis, un homme de vertu, ein mann von tugend, von rath; vir mortis; Deus fortitudinis. Utilis esse potest hic casus ad compendium loquendi, quando non volumus explicare speciem relationis. Itaque cum nomen regit aliud nomen, nec modus regendi peculiaris exprimitur, adhibetur genitivus.
Cum ex nomine cum verbo fit aliud verbum, nomenque illud rexerat prius genitivum, is casus nunc a verbo rectus transit in accusativum, verbi gratia: Deus est amator hominum; vel Deus amat homines. Rex hominum regit homines. Sunt tamen in his aliqua accuratius consideranda, ut sacrificator Phoebi non ideo sacrificat Phoebum; nisi ut interpreteris quoad Phoebum. Satis ergo erit a nobis non curari casus linguarum usitatarum, sed pro generali obliquo tam respectu nominis per se positi quam nominis cum verbo coalescentis adhiberi particulam, ut si diceremus: manus relata ad Petrum; virtus relata ad Alexandrum; homo relatus ad virtutem, sacerdos relatus ad Phoebum, sacrificans relatus ad Phoebum; qui amat relatus ad homines, et hic erit casus generalissimus nulli satis respondens casui in linguis notis. Cum dico manus Petri, vir mortis, causa hominis, Deus fortitudinis intelligo: pertinere ad Petrum, ad mortem, ad hominem, ad fortitudinem. Hoc est Petrum, mortem, hominem, fortitudinem considero ut multa habentes, quae ab ipsis reguntur, seu ab ipsis saltem quoad nostrum modum cognoscendi diriguntur, ex quorum numero dicimus esse manum, virum, causam, Deum. Idem est in adjectivis regentibus felix animi, dives pecoris, doctus literarum. Imo et adjectiva sint recta ut alpha vel primus eruditorum, esca malorum.
Plerumque autem videtur adhiberi ad restrictionem notionis, et stare genitivus loco adjectivi, Ensis Evandrius seu Evandri, homo mortis id est mortalis vel moriturus. Sunt tamen casus, ubi succedit mutatio genitivi in adjectivum, licet nulla adsit restrictio, verbi gratia Deus fortitudinis id est Deus fortis, lac albedinis id est lac album, apud poëtas inprimis Graecos quando scilicet fit notio pleonastica. Sunt contra alii casus ubi succedit restrictio notionis non succedente versione genitivi in accusativum, ut causa hominis, unde tamen non bene fieret causa humana. Sed forte hoc fit hic ex eo quod humani vocem aliter adhibere sueti sumus nec fortasse inepte diceretur: causa hominalis. Quid dicemus de illo Psalmi, arbores salicum, id est salices arbores, ubi minus locum habet relatio cum eadem hic sit arbor et salix, nisi forte velimus adhibere relationem non rerum sed notionum quae hic se habent ut genus et species, forte inde excusari potest haec locutio, quod possumus dicere arbores salicales. Quicquid ejus sit, genitivus maxime accedit ad casum generalem a me supra explicatum, nisi quod a verbo regi non solet, meus vero casus generalis etiam verbo adjici potest. Sic non possum dicere sacrificat Phoebi, nec sacrificat Phoebum.
Casus speciales varii fieri possunt, exempli gratia peculiaris casus esse posset pro designando correlato, verbi gratia causa respectu hominis, id est causa cujus homo est causatum, filius respectu Davidis, id est filius cujus David est pater. Huc pertinerent agentia et patientia, sic sacrificator pecudum, hoc est cujus sacrificata sunt pecudes, non tamen succedit in usu communi prior vel major Titii, id est prior quatenus Titius est posterior vel minor. Quod tamen analogice consentaneum videri posset. Sed videtur hic sufficere casus generalis, cum omne relatum correlati admoneat. Sic primus eruditorum significat primus quatenus est eruditus. Interim saepe orientur ambiguitates ex circumstantiis definiendae, sic prior eruditorum significare potest priorem inter eruditos, vel priorem eruditis, forte tamen haec conciliantur, ut sit prior eruditis scilicet aliis. Quid? licebit ne dicere cum Virgilio Sanctus Deorum, id est Sanctus Deus seu sanctus inter Deos? sed plerumque utilius erit hoc evitare.
Accusativus solet adhiberi a Latinis, sine ulla praepositione, quando verti potest in nominativum praepositum verbo passivo. Ut: laudo Deum, quia Deus laudatur.
Non est necesse ut omnia verba habeant accusativum, imo [contra] ut habeant non satis congruum vel certe pleonasticum est, ut stare stationem; ignificare ignem. Nam ignificare nihil aliud est quam facere ignem, et proinde ignificare [ignem] erit facere ignem ignem. Sic stare est habere stationem.
In universum si sint A, B, C, D, ex quibus A et B aliquo modo causam vel rationem cur ipsi C tribuatur aliquod attributum [exprimant], C est in accusativo, ut ex A est ratio cur C sit Y, fiet A Yficat Cm, vel etiam B Yficat Cm, et contra si C sit nominativus fit C Yficatur a Ao vel Bo, ubi Latini adhibent a Ao cum B est causa et hic consideratur ut prima. Sed si B consideretur ut postrema, fit Bo unde etiam fit A Yficat Bo Cm, vel C Yficatur Bo ab Ao. Jam si ex C facto Y oriatur aliquis notabilis effectus in D, quod tamen hoc loco non consideratur ut objectum actionis et passionis, sed ut corollarium seu ut subjectum effectus remotioris; ei tribuitur dativus. Sint ergo A.B.C.D.F.G.Y. Et quidem sit A causa vel ratio considerata ut prima, B ut instrumentum hoc est subconcausa eadem agens actione; C ut subjectum effectus propinqui, D ut subjectum effectus remoti, F subconcausa agens diversa actione; G concausa, Y effectus seu attributum producendum ipsius Y, fiet: Aus Bo Yficat Cm Di per F cum G. Nam ubi ponuntur praepositiones relationem exprimentes non est opus casu. Seu Bacchus cum Como vino laetificat animum mihi per te (qui me vino donasti). Non dicimus: Adamus Alexandrum Philippo produxit, sed per Philippum, alia enim est actio Adami alia Philippi, et diversis temporibus contigere, ut in unam commode componi non possint. Nihilominus putem in nova characteristica cum compendiis utimur posse communi nos uti nota, pro quavis subcausa vel subratione, et communi alia pro quavis concausa, et quia subcausa est simul concausa, possumus interdum et sola nota concausae uti, ut Galli tuer avec l'epée, Germani mit dem schwehrt tödten; vicissim et nota subcausae; imo et sola nota medii, quod non est concausa ut per. Nam percum simul significaret et medium et concausam.
Operae pretium erit rectionis et casuum specialium causa adhibere tantum praepositiones. Titius pecunia acquirit domum filio. Titius per pecuniam agit in domum pro filio, vel ad filium.
Vitanda interdum ambiguitas, ut Petrus Malcho aurem abscindit Christo; hoc fert analogia Grammatica, sed non fert ratio ob ambiguitatem; itaque dicendum Petrus Malcho aurem abscindit propter Christum.
Dativus a nulla praepositione regitur, quia factus est contractione ex praepositione et alio casu.
Praepositiones vel situm tantum exprimunt, vel situm cum motu. Quae situm tantum ea vel puncto aeque ac extensione exprimi possunt, vel extensione seu multis sitibus ejusdem rei simul indigent ut circa.
Ex situ et extensione ad incorporea translatis fit respectus, et aestimatio quaecunque. Est autem quantitas seu aestimatio in universum: multitudo inter se convenientium.
Quando pluribus ut A et B tribui intelligitur idem praedicatum Y, dicetur A ~~cum B~~ ~~esse Y. Imo et si duo praedicata tribuantur eidem subjecto, ut si tam Y quam Z tribuantur ipsi A, dici poterit A esse Y ~~cum Z.
Sed de praepositionibus peculiariter diximus.
De casibus notandum est nomina quae eodem casu conjunguntur, seu similariter se habent, conjungi in recto, sin dissimilariter in obliquo.
Ex nominativo cum indicativo homo est, fit accusativus cum infinitivo hominem esse.
Si A B C, se habeant sic ut A sit ad B quemadmodum B ad C variatione aliqua interdum opus est ne casus idem bis sequatur, ut manus viri Dei, pars partis partis ipsius A.
Pronomina nunc videamus. Ego idem est quod, nunc loquens. Tu id est quem ego volo audire. Hic, iste vel ille significant is quem a me significari intelligitur; cum tamen conjunguntur, serviunt ad distinguendum, hic enim intelligitur de propiore, iste de medio, ille de remotiore.
Is et qui sunt pronominum simplicissima et serviunt ad idem subjectum indicandum
diversorum attributorum, ut qui credit, salvatur, vel is salvatur, qui credit.
Interrogativa involvunt voluntatem sciendi, vel audiendi vel saltem in alio ut conetur dicere ut quando non potest, intelligat nihil tale esse.
Quis credit? Volo scire, volo audire, eum qui credit. Volo ut tentes dicere eum qui
credit.
Idem interdum ponitur pro is, interdum pro is, et qui simul, hoc modo: idem
salvatur et credit.
Meus, si ego appeller Titius, et B dicatur esse Titii, B dicetur esse meus. Idem est
de tuus, suus.
Quidam vel aliquis etiam inter simplicissima est.
Possis tamen sic interpretari, Quoddam A est B, id est AB est, vel A revera B est. Quidam homo est doctus, id est: homo doctus est sive datur. Et Quoddam A non est B, seu Quoddam A est non B, seu A non B est.
Omne
Nullum A est B, seu Omne A est non B idem significat ac: A B non est seu non datur.
Non A non B est seu quoddam quod est non A est non B. Non A non B non est, seu nullum non A est non B, Omne non A est B, et similiter ostenditur omne non B esse A. Hoc est non dari medium inter A et B scilicet exclusivum, dari tamen medium participationis inter A et B nil prohibet.
Possunt similiter plures termini conjungi, ut A B C est; A non B C non est quod est brachylogicum unde plures propositiones duci possunt.