Series VI Band 4 · No. 168.
Analysis grammatica ad characteristicam seu linguam generalem condendam
[April bis Oktober 1686 (?)]
[April bis Oktober 1686 (?)]
Ut in multis linguis plebs vocabula inprimis propria contrahit et mutilate effert, ita nihil prohiberet linguae generalis vocabula ideo longiora ut motionem perfecte exprimant, mutilate in loquendo proferri, modo in scribendo vel cum seriae et gravis inquisitionis res agitur, defectus suppleatur. Haec autem mutilatio inprimis in illis vocabulis condonari poterit, quae crebrius usurpari debent, fortasse etiam aliquando pro his quae frequentius adhibenda sunt alia vocabula velut primitiva brachylogiae causa substituantur, quae postea ex Tabula quadam resolvere non difficile erit.
De Linguis contractis notabilis consideratio est, quomodo lingua aliqua contrahi possit ad vocabula quam paucissima, quibus adhibitis vel comprehensis unusquisque sensa animi in lingua illa exprimere, et cum alio quoque qui pauca haec tantum didicerit conferre possit. Ita ut hac arte possit aliquis intra diem discere quantum satis est, ut omnia in lingua aliqua ignota efferre possit. Hoc egregii usus foret apud missionarios, ut quamprimum discant loqui linguam Barbaram, etsi nondum ipsi barbaros intelligant. Ante omnia poterunt omitti omnes voces abstractae, quaecunque enim per abstracta efferri possunt, etiam possunt efferri per concreta. Deinde omittantur omnia vocabula, quae commode possunt definitione vel descriptione explicari. Flexiones quoque redigi poterunt ad [casus]. Caeterum multum interest utrum quis linguam aliquam loqui velit intelligibiliter, non curando soloecismos, quo casu facile erit scopum obtinere; an vero velit etiam secundum usum linguae loqui. Quo casu danda opera est, ut ea tantum vocabula excerpantur, quae nihil habent irregularitatis, planeque servant paucos quasdam regulas analogicas. Caeterum qui linguam contractam discere volet, libenter utetur regulis flexionum, quae sunt paucae, et compendium praebent circumlocutionum. Sed cum de linguarum contractione agitur cum respectu ad condendam linguam generalem, explicanda sunt omnia quae analysin capiunt, resque omnis ad ea tantum reducenda est, quae absolute in lingua sunt necessaria; atque ita etiam verba eliminantur, quippe quae reduci possunt debentque ad nomina.
Praepositiones et casus adhibentur ad multos obliquitatis respectus inter se discernendos, praesertim cum inter se concurrunt, ex. gr. Mitto tibi pecuniam Johannis cambio. Hoc est sum missor pecuniae Johannis cambiatae cujus tu eris acceptor. Cambiatam autem voco pecuniam, ut evitem abstractum: cambium. Missor cambiati potest una etiam voce appellari campsor.
Abstractis interdum non admodum commode careri potest, ut cum dico Agelastus semel risit, non possum commode eliminare adverbium remque ad sola nomina reducere, nisi adhibitis abstractis. Etsi enim Agelastus risit exponere possim: Agelastus est ridens; tamen Agelastus risit semel, non possum exponere: Agelastus est ridens unus, sed Una est risio Agelasti. Quodsi velimus vitare abstractum videtur relinquendum esse adver- bium semel. Nisi velimus adhibere nomen vice dicendo: Agelastus ridet una vice, sed revera ipsum vice videtur rursus abstractum. Sic et Amat solum non potest exponi amat solus, sed amor in eo est solus. Si tamen de ipsa propositione enuntietur adverbium, careri potest abstracto. Amat solum id est hoc solum est verum (ex his de quibus agitur) quod amat. Calidus valde non potest exponi quasi idem esset quod calidus magnus sed significat: Habens calorem magnum. Nescio an exponi possit magnus quatenus calidus.
Jam alias notavi: rectius ad Logicos poni Homo est non-lapis quam homo non est lapis. Sane Omnis homo non est lapis, etiam latinis satis obscure dicitur; nec satis apparet an sensus sit quendam hominem non esse lapidem, seu non omnem hominem esse lapidem, an vero omnem hominem esse non lapidem, seu nullum hominem esse lapidem. Sane Non hic afficere debet aut praedicatum aut copulam, si praedicatum, utique valet: omnis homo est non-lapis, si copulam afficit, utique nihil aliud facere debet, quam negare propositionem seu dicere: falsum est quod omnis homo est lapis. Quo facto propositionis omnis homo non est lapis sensus erit non omnis homo est lapis. Veniamus ad aliud exemplum. Quidam homo non est lapis. Hic si non afficit copulam perinde esset ac si dicerem: falsum est quod quidam homo est lapis; adeoque nullus homo est lapis. Quod tamen non volumus dicere. Itaque sensus est: quidam homo est non-lapis, ac proinde non utique non copulam seu totius propositionis connexionem seu veritatem afficit, sed praedicatum. Quare et in aliis. Nisi velimus in universali Omnis homo non est lapis, afficere copulam, in particulari: Quidam homo non est lapis, afficere praedicatum. Quae variatio parum congrua est. Praesertim cum particularis ex universali omnibus manentibus iisdem fluere debeat. Et sane Germani non dicunt Omnis homo non est lapis, sed Omnis homo est non-lapis, jeder Mensch ist kein Stein.
Petrus est doctus ~~cum Johanne, Pierre est docte ~~avec Jean, quasi esset Petrus est
doctus cum Johannes, non est enim opus casu, cum vis ejus jam contineatur in particula,
*cum. Latine: Petrus est doctus ~~ut-et Johannes, itaque uti ex lingua particulari transferatur*~~
~~*aliquid in universalem, mutentur casus vel flexiones in particulas, ita ut solo
nominativo vel terminatione principali possimus esse contenti. Et particulae quaeratur
significatio sive expressio per linguam generalem.
Ut ratiocinatio ex characteribus procedat, debent esse quidam characteres qui significant aliquid alteri substitui posse, item alii qui significant inverti posse totam dispositionem, et similes. Verbi gratia si sit: Petrus est doctus ut et Johannes debet ipsum *~~ut et* ita esse formatum, ut inde colligi possit inverti posse, seu posse Johannem substitui* pro Petro et contra in hac ipsa propositione. Differuntque multum particulae quae dicunt *utcunque in alia quavis oratione substitutionem posse fieri, et quae dicunt eam posse fieri in illa ipsa oratione proposita.
Distinguendi characteres serviles a radicalibus.
Scopus nostrae Characteristicae est tales adhibere voces, ut omnes consequentiae
quae institui possunt, statim ex ipsis verbis vel characteribus eruantur, verbi gratia *David
est pater* [Salomonis]. Ergo Salomon est filius Davidis. Haec consequentia ex his vocabulis*
*latinis nisi resolvantur in alia aequipollentia demonstrari non potest; in lingua
generali debet ex vocabulorum analysi in suas literas demonstrari posse. Itaque si controversia
quaecunque nascatur, tantumque placeat utrinque eam hujus linguae verbis
exprimere, controversia statim calculo poterit definiri. Et sciendum est tanto perfectiores
esse characteres, quanto magis sunt ay̆tárkeiw ita ut omnes consequentiae inde duci
possint. Exempli gratia perfectior est characteristica numerorum bimalis, quam decimalis
vel alia quaecunque, quia in bimali ex characteribus omnia demonstrari possunt quae de
numeris asseruntur, in decimali vero non item. Neque enim ex charactere ternarii, et
novenarii demonstrari potest ter tria esse novem, quod in bimalibus omnino fit. Nam in
bimalibus ter est 11 et 9 est 1001. Jam 11 in 11 facit 1001:
^&.bb
Notandum autem est linguam hanc esse judicem controversiarum, sed tantum in naturalibus non vero in revelatis, quia Termini mysteriorum Theologiae revelatae non possunt recipere analysin istam, alioqui perfecte intelligerentur, nec ullum in illis esset mysterium. Et quoties vocabula communia ex necessitate quadam transferuntur ad revelata, alium quendam induunt sensum eminentiorem. Itaque qui termini combinari possint secundum y̑potýpvsin y̑giainóntvn lógvn Ecclesiae judicio relinquendum est, non ex usitatis definitionibus characteribusque ducendum.
Characteres debent nobis indicare, quando et quomodo locum habere possint transpositiones, omissiones, additiones, et substitutiones, quae sunt compositae ex omissione et additione.
A est B significat B ubique substitui posse pro A, significat etiam A et quoddam B coincidere seu mutuo sibi substitui posse. Si dicas A est idem quod B, sensus est A et B sibi mutuo substitui posse. Terminus semper intelligetur universaliter, nisi adjiciatur modificatio quanquam possit et censeri quasi Ellipsis toỹ omnis.
Si characteres quoslibet molirer, sive effabiles, sive non, faciliora multa essent, liceret enim characterum partes variis lineolis connectere, quia simul in charta visuntur, cum soni evanescant, et ideo sonus prior ad posteriorem referri non queat, nisi aliquid in se habeat respondens ei quod fuit in priore. Itaque errat Dalgarnus qui putat aeque facile esse Linguam et characterem mutum comminisci. Itaque non abhorreo a tentando primum charactere. Hoc enim perfecto deinde forte ad linguam licebit progredi facilius.
Sunt quaedam quae semper addi possunt, exempli causa cuilibet propositioni verae ascribi potest verum est: A est B ascribi potest verum est quod A est B, et huic ipsi rursus: verum est quod verum est A est B. Similiter si sit: falsum est quod A est B praescribi potest: verum est quod falsum est A est B, vel falsum est quod verum est A est B.
Putem aliis casibus eliminatis genitivum, qui simplicissimum continet obliquitatis respectum, posse retineri. Nam accusativus quem regit verbum, potest mutari in genitivum quem regit nomen verbale. Ita Ego laudo Titium, idem est quod: Ego sum laudator Titii. Utiliter adhibebitur quaedam particula significans, ordinarie, regulariter, vel aliud quiddam quo denotetur, verba non esse secundum rigorem accipienda, ut cum dicitur corpus extensum, Philosophi intelligunt regulariter, seu naturaliter, quasi diceres extensicum, per potentiam enim Dei absolutam separari potest extensio. Ita res immobilis, scilicet ordinarie, viribus humanis, etc. talis est domus. Accuratioribus autem definitionibus non semper est opus in re vaga, si quis tamen summam pro usu philosophico vocum exactitudinem quaerat, habebit eam cum nolet, pro rei cujusque natura voces reddendo longiores.
Item utilis erit particula significans tò quasi, ut scintilla dici potest punctum ignis, hoc est quasi-punctum. Sic arena punctum lapidis.